Cap. 11.19 - 14.20
467
Videtur ergo Ioachim opinari quod in primo anno trium annorum et dimidii perdet regnum quod ceperat acquirere et quod postmodum recuperabit ipsum. 19 Quod si verum est, potest dici quod prima amissio regni erit quasi occisio eius, sequens vero regni recuperatio erit quasi resurrectio eius. [f. 145vb]
469
Et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos, id est corporaliter occidere eos. Vel ideo, secundum Ioachim, dicitur vincere illos quia in astutia verborum et in multitudine falsorum signorum et prodigiorum confutabit et deridebit sanam et catholicam doctrinam sanctorum, ita quod totus orbis in eum credens protestabitur et clamabit falsam esse doctrinam sanctorum servorum Dei et Christi, et fidem et doctrinam Antichristi esse veram et catholicam.