Ordre des Frères Mineurs Capucins

Capitulum 4

Source: Google Books

(1) Loquentibus autem illis ad populum (4, 1). Haec est secunda pars primae partis principalis in qua post prodigiosam immutationem spirituum et corporum subditur triumphalis magnificatio discipulorum super hostilem principatum Iudaeorum et etiam super quemcumque eis fraudulentum et varium. Et haec habet duas secundum duas comprehensiones apostolorum et secundum duas triumphationes eorum. Nam prima convicta et confracta est per invictam constantiam spiritus et per intergiversabilem et inoffuscabilem evidentiam operum eius. Secunda vero per corporalem et prodigiosam dissolutionem carcerum, et per cautelosam refraenationem animositatum et impetuum Iudaeorum. Secunda autem incipit infra quinto (5, 17): Exsurgens autem princeps sacerdotum.

(2) In prima autem primo narratur Petri et Ioannis a Iudaeis comprehensio et inclusio. Secundo, multorum praefati sermonis Petri auditorum ad Christum conversio, ibi (4, 4): Multi autem eorum qui audierant. Tertio, Petri et Ioannis a principibus Iudaeorum super miraculo praemisso examinatio, ibi (4, 5): Factum est autem in crastinum. Quarto, Petri constans responsio, ibi (4, 8): Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus. Quinto, Iudaeorum in omnibus mira convictio apostolorumque expeditio, ibi (4, 13): Videntes autem Petri constantiam. Sexto, omnium discipulorum ex horum relatione ad Deum pro triumphis consimilibus exorandum vehemens incitatio et applicatio ac deinde prodigiosa confortatio, ibi (4, 23): Dimissi autem venerunt ad suos. Septimo, omnium credentium admirabilis perfectio et hierarchica unio simul et distinctio, ibi (4, 32): Multitudinis autem credentium. Et in hac includitur cuiusdam fraudulenti discipuli virtuosissima per Petrum exterminatio, scilicet ibi (5, 1): Vir autem quidam etc.

(3) Dicit ergo (4, 1): Loquentibus autem illis ad populum. Ambos dicit locutos quia Petrus in persona sui et Ioannis loquebatur, vel quia forte ultra hoc Ioannes aliqua fuit ibi locutus. Supervenerunt sacerdotes et magistratus templi. Beda dicit quod alia editio habet praetor templi dicitque quod magistratus est hic numeri singularis sicut patet ex Graeco, scilicet strategos. Et sadducaei, qui scilicet resurrectionem futuram negabant. Priores vero dolebant, non quia apostoli resurrectionem praedicabant, sed quia praedicabant resurrectionem in Iesum, id est Iesum ab eis occisum resurrexisse et quod in virtute Iesu nos sumus resurrecturi. Sadducaei vero ultra hoc dolebant, quia quomodocumque resurrectionem praedicabant. Et posuerunt eos in custodiam, id est in carcerem. Quia enim, ut subdit, iam vespera erat, propter quod eos ipso die non poterant iudicare, ideo distulerunt hoc iudicium usque in crastinum et ideo interim custodierunt eos in carcere.

(4) Multi autem eorum (4, 4) etc. Hoc subditur hic et non supra, duplici ex causa. Prima est quia eorum conversio non apparuit usque post captionem apostolorum, nam apostoli capti sunt dum loquerentur ad istos. Secunda est ut monstraretur quod nullo conatu hostilis saevitiae impediebatur fructus praedicationis apostolicae, immo potius tunc crescebat. Et factus est numerus eorum, qui scilicet illa die crediderunt, quinque milia, per quae secundum Bedam populus gentium designari potest, quia mystica doctrina quinque librorum Legis Moysi spiritualiter est imbutus, sicut plebs Iudaica ipsorum littera fuit imbuta. Vel per quinque quinque sensus et per mille perfectio, et sic per quinque milia perfectum regimen quinque sensuum designatur. Bene autem fit hoc in vespera, quia circa finem Legis et ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium suum cuius fide salvamur.

(5) Et Annas princeps sacerdotum (4, 6). Cum paulo ante dixerit eorum principes congregatos, qui secundum statutum David viginti quattuor erant, istum tamen singulariter vocat principem sacerdotum, quia secundum Magistrum Historiarum omnibus praeminebat. Nam ante Caiphas summus princeps pontificum fuerat, sicut patet ex evangelio Ioannis et Lucae. Et pharisaei, id est traditionum inventores, et scribae, id est Legis doctores et expositores. Et statuentes eos in medio, scilicet congregationis praedictae, interrogabant: In qua virtute aut in quo nomine, id est in cuius nominis invocatione fecistis hoc, scilicet miraculum sanationis claudi. Demonstrative dicunt hoc, quia claudus iam sanatus erat tunc ibi, sicut paulo post subditur. Non autem interrogabant hoc ut respondeant eis quod in Christi nomine et virtute hoc fecerunt, sed potius ut eorum timore hoc negent vel saltem subticendo supprimant.

(6) Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus (4, 8). Repletus dicitur vel propter repletionem iam superius dictam et usque nunc perdurantem vel propter novum et grandem effectum et influxum Spiritus Sancti tunc in eo factum. Nam pro quolibet tali effectu potest dici mitti et dari.

(7) Principes populi et seniores audite. Reverenter eos agnominat ut eius subsequens sermo eis susceptibilior fiat et ne ex superbo contemptu eorum subiunctam responsionem dicere videatur. Nam ibi tangit eos non solum quia dicit eos Christum crucifixisse, sed etiam quia pro beneficio sanationis claudi ab eis iudicantur, id est ad iudicium quasi malefici trahuntur et modo iudiciario quasi rei interrogantur et examinantur.

(8) Si nos. Secundum Glossam potest legi si pro an, ut sit quasi conquestiva interrogatio, ut sit sensus: Estne aequum quod nos sic iudicemur de bono et benefico opere per quod iste est salvatus? Quasi dicat, non est aequum. Vel ut le si legatur per modum conditionalis coniunctionis, sensus est: Si nos hodie iudicamur, id est iudiciarie interrogamur. In, id est de benefacto seu beneficio hominis infirmi, id est facto homini infirmo.

(9) Notum sit omnibus vobis quod in nomine Christi a vobis crucifixi iste astat coram vobis sanus. An hunc cum Petro et Ioanne primo incluserint et una cum eis coram se adduxerint aut non inclusum tunc ad se convocaverint non constat ex textu. Potuit enim sic vel sic fieri. Voluerunt autem ipsum adesse ut plenius possent factum examinare et curantes cum curato pariter reprobare. Secundum hoc igitur respondet ad quaestionem sibi factam, scilicet in cuius nomine hoc fecerant. Deinde concordat verbum Psalmi (117, 22) ad hoc quod dixerat per Christum ab eis crucifixum sed a Deo suscitatum hoc esse factum, subdens: Hic, scilicet Iesus est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli.

(10) Beda: “Aedificantes erant Iudaei, quia cunctis gentibus idolatrantibus ipsi soli Legem et prophetas ad aedificationem animarum cotidie legebant, qui dum aedificant perveniunt ad lapidem angularem qui duos parietes amplecteretur, id est Iudaeos et gentes. Et quia ipsi in uno pariete stare, id est soli salvi fieri, malebant, reprobaverunt lapidem qui non erat aptus ad solum unum sed ad duos.” Reprobaverunt etiam eum quia visus est eis abiectus et inutilis ad tantum aedificium. “Verum Deus illis nolentibus hunc per se posuit in caput anguli ut ex duobus testamentis et ex duobus populis aedificatio surgeret unius eiusdemque fidei.”

(11) Et non est in alio aliquo salus, id est nullus homo ab initio saeculi usque ad finem potest per aliquem alium salvari nisi per hunc Iesum et per fidem ipsius. Nam ante Christi adventum oportuit eius fidem implicitam haberi, postea vero explicitam. Per alium autem non excluditur hic Pater et Spiritus Sanctus, sed solum alius in essentia, omnis scilicet persona creata. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. Per aliud nomen intelligit aliam Dei maiestatem vel fidem. Sicut autem eadem est maiestas Patris et Filii et Spiritus Sancti, sic et idem nomen. Unde in forma Baptismi non dicimus in nominibus sed in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

(12) Videntes autem (4, 13) etc. Hic ostenditur principes Iudaeorum omnino fuisse devictos. Et primo, quia nequiverunt miraculum vel doctrinam et vitam apostolorum in aliquo denigrare, immo potius compulsi sunt admirari. Secundo, quia nequiverunt eos a Christi praedicatione aliquatenus impedire, ibi (4, 15): Iusserunt autem eos.

(13) Dicit ergo (4, 13): Videntes autem etc. Sensus est quod duo simul cernebant in apostolis, scilicet invincibilem constantiam animi et virtutem, et quod litterarum scientia et peritia non fuerant prius imbuti. Ex quibus duobus insimul sumptis supra modum admirabantur. Rursus alia duo aperte cernebant quibus insimul sumptis in nullo poterant contradicere eorum facto et dicto. Sciebant enim quod discipuli et socii Iesu fuerant; et hominem prius paralyticum curatum videbant et cum apostolis stantem, tamquam scilicet sequentem eorum fidem et eis in Christo associatum; et ideo non poterant contradicere quin ille idem esset aut quod a sociis Iesu per eius invocationem sanatus non esset.

(14) Beda dicit quod dicuntur fuisse sine litteris, non quod litteras nescirent, sed quia grammaticae artis peritiam non habebant. Unde in Graeco est verbum quod sonat illitterati. Idiotae vero proprie imperiti vocantur. “Idiotae enim dicebantur qui propria tantum lingua naturalique scientia contenti litterarum studia nesciebant.” Et dicitur ab ydus, quod est divisio, et iota quod est quaedam littera Graeca, quasi divisus a litteris. Vel ab ydus et ota, quod est auris quasi divisus ab aure, id est intelligentia, quia non intelligit quod audit. Vel ab ydos, quod est proprium et hemum emi quod est sermo vel modulatio, quia scit solum propriam linguam. Unde et idioma est idem quod proprium linguagium.

(15) Iusserunt autem eos etc. Quia in nullo poterant eis contradicere, ideo illis de loco consilii emissis conferebant quid possent eis facere, id est quod impedimentum praedicandi Christum et trahendi populum possent eis dare, aut quomodo possent eorum gloriam obumbrare vel a suo spiritu revocare. In ipsa autem collocutione repetunt quomodo miraculum per eos factum propter sui nimiam evidentiam non poterant obumbrare. Unde subdunt: Quoniam quidem signum per eos factum est notum omnibus habitantibus Hierusalem etc. Adhibent ergo remedium quod possunt, scilicet quod sub comminatione mortis vel alterius poenae inhibeatur eis ne amodo loquantur aliquid alicuicumque in nomine Christi ut saltem sic cesset amplior divulgatio miraculi et Christi. Et hoc subdunt ibi: Sed ne amplius.

(16) Quomodo autem hoc expleverint subditur: Et vocantes eos denuntiaverunt, id est praeceperunt eis ne omnino, id est nullo modo nec alicui loquerentur, scilicet simplici verbo nec docerent, scilicet praedicando vel persuadendo in nomine Iesu, id est de eius nomine et fide vel in eius gloriam.

(17) Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate. Quasi dicat: Etiam vobis velitis nolitis patet hoc esse iniustum. Quia ergo Deo plus quam vobis est oboediendum, ipse autem instituit nos testes gloriae Christi quam vidimus et doctrinae quam ex eius ore audivimus, ideo illa quae de eo vidimus et audivimus non possumus non loqui, quia scilicet ex Dei praecepto tenemur ea populis praedicare. Et per hoc cessat quaestio, quia ex hoc non sequitur quod quilibet teneatur dicere quaecumque de Deo vel rebus aliis vidit et audivit.

(18) Et illi, scilicet Iudaei comminantes, scilicet apostolis, si amodo de Christo loquerentur, dimiserunt eos, non quidem voluntarie sed quia non inveniebant quomodo, id est sub quo pallio excusabili punirent eos. Non inveniebant, inquam, propter populum, quia scilicet toti populo patebat gloria miraculi per eos facti. Unde dicit: Quia omnes clarificabant, id est glorificabant id quod factum erat in eo quod acciderat, scilicet illi paralytico, id est in curatione quae sibi per miraculum contigerat. Causa autem maioris glorificationis huius miraculi erat enim, id est quia homo ille sic sanatus erat annorum amplius quadraginta, id est erat plus quam quadraginta annorum. Et ideo aegritudo eius quae fuerat ab utero patebat fuisse diuturnior et incurabilior et pluribus notior.

(19) Nota pro mysteriis quod in hoc facto et consimilibus praevalet ille modus mysteriandi qui a quibusdam concordia vocatur, puta quod advertas quomodo hoc concordat cum consimilibus factis consimilium in consimilibus casibus et temporibus. Nam per principes carnalis ecclesiae, quasi principes synagogae, contra viros evangelicos similia et sub modis similibus sunt explenda. Et consimiliter respondebitur eis. Nota autem quomodo tales veritatem cui aemulantur quantumcumque eis et aliis inclarescentem nituntur comminationibus vel dolis eam obumbrare et saltem impedimenta dare ne amplius divulgetur. Sed veritas est instar fontis exuberantis et scaturientis, quae quanto plus clauditur tanto vehementius foras erumpit et clausurarum obstacula rumpit.

(20) Dimissi autem venerunt ad suos (4, 23). In hac parte tria tanguntur. Primum est relatio praedictorum facta collegio discipulorum a Petro et Ioanne. Ubi nota quod non dicuntur eis retulisse ea quae ipsi constanter responderunt, sed solum quanta, id est quam graves comminationes eis Iudaei dixissent. Fit enim hoc duplici ex causa. Primo scilicet ad vitandum speciem iactantiae. Secundo quia hoc scribitur hic ad monstrandum qua ex causa omnes discipuli sic levaverunt vocem suam ad Deum. Hoc autem fuit propter minas Iudaeorum eis relatas. Et ideo de hoc solo fit hic mentio. Secundum est omnium discipulorum unanimis et cordalis ad Deum supplicatio et intercessio ut attendendo iniurias factas unigenito suo det eis constantiam praedicandi evangelium Christi sui et per multa miracula ipsum glorificare. Tertium est eorum exauditio signo terraemotus et dono specialis influxus Spiritus Sancti patenter ostensa. Et hoc tertium tangitur ibi (4, 31): Et cum orassent, motus est locus.

(21) Hic motus factus est primo ad incitandum et commovendum corda eorum ad audaciam et fervorem praedicandi et peragendi quod quaesiverunt. Verisimile enim est quod hic terraemotus sub tali modo fuit factus quod eius motio et sonatio disponeret sensualitatem ad audaciam et fervorem, iuxta quod videmus quod clangor tubarum movet equos et equites ad audaciam et fervorem bellandi. Secundo, in signum exauditionis. Tertio, in signum comitantis influxus seu repletionis Spiritus Sancti quo fortius et audacius exarserunt Christum magnificare. Unde subditur quod loquebantur verbum Dei cum fiducia, id est fiduciali constantia maiori quam prius. Beda dicit quod in Graeco est plus, scilicet omni credere volenti. In quo innuitur quod omnino indispositis et pertinacibus ad credendum non curabant praedicare fidem Christi. Et certe, hoc inutile et irrationabile fuisset.

(22) Secundum autem tangitur supra cum dicitur (4, 24): Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Dominum. Levasse vocem dicuntur quia alto cordis affectu oraverunt. Clamor enim in Scripturis aliquando stat pro solo clamore cordis, vel forte ultra hoc omnes insimul cum clamore vocali sententiam subscriptam dixerunt.

(23) Notandum est enim hic et ubique quod quando aliqui narrantur hoc vel alia dixisse, non est necesse quod de verbo ad verbum illa dixerint sed sufficit quod sententiam illorum verborum dixerint, sicut super Matthaeum in principio plenius est ostensum, ubi et monstratum est quod ex hoc nulla est falsitas in historia evangelistarum.

(24) Et dixerunt: Domine etc. In hac oratione quattuor per ordinem tangunt. Primo scilicet Dei potentiam in operibus creationis ostensam. Secundo, Dei praescientiam Christi passionem et persecutionem praeordinantem et prophetantem. Et per hoc subdunt: Qui Spiritu Sancto per os patris nostri David, pueri tui, id est servi tui, dixisti: Quare fremuerunt, id est more ferarum insaevierunt gentes, id est gentiles, et quare populi, scilicet Iudaeorum qui erant quasi populus Dei, meditati sunt inania?, id est quare cum tanta meditatione tractaverunt Christi mortem. Milites enim gentiles nihil insidiarum reperiuntur tetendisse Christo, quia nullum speciale odium aut invidiam ad eum habebant, sed solum furore beluino in eius mortem et contumeliam post Pilati iussionem et licentiam sunt succensi. Et ideo fremuisse dicuntur, quia fremitus proprie est ferarum. Iudaei vero dicuntur inania pertractasse, quia de Christi morte non solum nullum fructum perceperunt, immo neque intentum habuerunt. Intendebant enim ipsum et eius gloriam et doctrinam funditus exstinguere, et tamen ex Christi morte haec triumphalius claruerunt. Dicto quid fecerunt inferiores, subdit quid fecerunt superiores, dicens: Astiterunt reges terrae. Secundum Bedam reges dicit in plurali numero propter Herodem Tetrarcham. Est enim mos Scripturae aliquando ponere plurale pro singulari, quamvis possit dici quod primus Herodes qui Christum mox natum conatus est occidere, propter quod et plures infantes necavit, et Herodes filius eius possunt hic pluraliter dici reges. Licet enim non eodem tempore, eodem tamen odio cum istis convenit in unum. Vel quia Pilatus personam Romani regis seu imperatoris tunc ibi tenebat, potest pro eo et Herode dici pluraliter reges. Et principes, scilicet sacerdotum vel Iudaeorum convenerunt in unum, id est concurrerunt in eandem urbem et concordaverunt in eundem effectum. Adversus Dominum, scilicet Patrem, et adversus Christum eius, id est filium eius, quem in quantum hominem suo spiritu unxit in regem et pontificem.

(25) Tertium quod tangunt est applicatio Psalmi praedicti ad gesta Christi. Subdunt enim hic vere nunc impleta fuisse in Christo. Unde subdunt: Convenerunt enim etc. Dicunt autem Iesum quem unxisti tamquam per expositionem nominis Christi, monstrantes quod ipse est Christus de quo in praedicto Psalmo agitur.

(26) Quartum est eorum postulatio, in qua tria petuntur. Primum est quod Deus per speciales respectus et effectus comprimat minas eorum quibus adhuc minabantur se exstincturos nomen Christi et discipulos eius. Et pro hoc dicunt: Respice in minas eorum.

(27) Secundum est ut detur eis constantia audenter praedicandi verbum Christi. Unde subdunt: Et da servis tuis etc.

(28) Tertium est ut per virtutem et invocationem nominis Christi fiant maiora et mediocria miracula et sanitatum beneficia ad confirmationem praedicationis eorum, et etiam ut ex hoc sint fidentiores et audaciores ad praedicandum. Unde subdunt: Da quidem nobis fiduciam praedicandi in eo, id est per hoc quod manum, id est potentiam tuam extendas ad sanitates, scilicet faciendas vel ad fieri sanitates et signa et prodigia per nomen, scilicet filii tui Iesu. Secundum Bedam pro filii habetur in Graeco pueri. Et subdit quod hoc magis videtur congruere votis apostolorum qui per omnia satagebant ut homo quem crucifixerunt Iudaei per gloriam miraculorum in nomine eius factorum innotesceret esse in caelum assumptus et esse Dei filius.

(29) Nota quod ea quae saepe petitionibus orantium praemittuntur vel superadduntur spectant ad ipsam petitionem pro quanto reddunt eam rationabiliorem et exaudibiliorem et pro quanto inflammant mentem ad ferventius et humilius et fiducialius petendum. Et ideo saepe interseruntur commendationes eius quem rogamus ut eius benevolentia captetur et alliciatur, et calamitosae afflictiones eius pro quo rogamus ut auditoris animus ad miserendum facilius flectatur, et exaggerationes malitiae persecutorum quae aliquando monstrantur redundare in iniuriam eius quem rogamus, ut sic eius animus contra illos acrius incitatus nos libentius exaudiat. Sic etiam interseruntur conquaestiones et rationes propter quas petitio est digna vel debita vel congrua exaudiri. Haec autem in orationibus ad Deum potius interseruntur ad varias et virtuosas affectiones excitandas in nobis quam propter Deum. Deus enim attendit ad affectum potius quam ad verbum, immo nec in verbo attendit nisi affectum. Ex his autem patet quod nec hic nec in Psalmis aut consimilibus superfluunt multa quae petitionibus praemittuntur aut superadduntur.

(30) Multitudinis autem credentium (4, 32). Hic subditur omnium credentium admirabilis perfectio et hierarchica unio et distinctio, quod in parte fit ut sciatur quod sicut primo conversi in die Pentecostes fuerunt perfecti, sic et hi qui in hoc quarto capitulo conversi narrantur. Et in hac primo narratur eorum communis perfectio. Secundo, apostolorum super ceteros hierarchica praecellentia et praelatio, ibi (4, 33): Et virtute magna. Tertio, omnium ab eis perfecta gubernatio et ipsorum ad apostolos perfecta subiectio et adhaesio, ibi (4, 33): Et gratia magna. Quarto, perfectae abrenuntiationis Barnabae exemplaris specificatio, ibi (4, 36): Ioseph autem. Quinto, dolosae abrenuntiationis Ananiae et uxoris eius explicatio et finalis punitio, quinto capitulo (5, 1): Vir autem quidam. Sexto, omnium discipulorum ex hoc perfectior in Deum timoratio, ibi (5, 11): Et factus est timor magnus. Septimo, Ecclesiae magnificatio et dilatatio, ibi (5, 12): Per manus autem apostolorum.

(31) Dicit ergo (4, 32): Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una. Beda dicit quod in Graeco est plus, scilicet: Et non erat separatio in eis ulla. Item, Beda: “Qui saeculum perfecte reliquerant, nequaquam de generis dignitate gloriantes se invicem praeferebant, sed velut unius eiusdemque matris Ecclesiae visceribus editi eodem fraternitatis amore gaudebant.” Sensus est ergo quod sic per fidem et caritatem unius Dei et per mutuam [caritatem] erant sibi inviscerati et quasi unum cor effecti, ut nulla separatio seu discretio in temporalibus rebus vel honoribus aut quibuscumque praefatae unitati derogantibus esset in eis.

(32) Nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat. Non intendit dicere quod realiter possiderent propria et quod solum vocaliter dicerent illa non esse sua propria, quia hoc esset non solum contra praemissa, sed etiam contra id quod mox subditur. Sed erant illis omnia communia. Sensus ergo est quod illa quae solum usualiter possidebant nullatenus ut sua seu ut propria habebant. Et etiam signa sic habendi fortissime cavebant et evitabant. Unde Lucas ex suo modo loquendi docet quod simplex usus possessionis aliquarum rerum, puta vestium vel ciborum vel librorum aut domorum, potest haberi absque aliquo iure vel dominio vel proprietate. Quomodo autem aut qualis communitas fuerit in eis ostenditur supra in fine capituli secundi.

(33) Dicit autem hic Beda de hac communitate: “Qui ita vivunt ut sint omnia communia in Domino, recte coenobitae, id est communis vitae seu communiter viventes vocantur. Quae nimirum vita tanto a terrenis saeculi huius conversationibus felicior est quanto statum futuri saeculi etiam in praesenti imitatur, ubi sunt omnia omnibus beatis communia. Et quia ibi summa pax et securitas, ideo civitas in qua huius vitae typus praecessit, recte dicta est Hierusalem, id est visio pacis.”

(34) Nota quomodo Beda in his verbis concordat cum sententia Beati Clementis quam posui supra, secundo. Constat enim quod illa communitas quae etiam nihil sibi appropriat in communi est similior communitati caelestis patriae quam sit illa quae sua communia appropriat suo speciali collegio in communi.

(35) Et virtute magna (4, 33), scilicet sanctae vitae et miraculorum et constantis ac vivacis praedicationis reddebant apostoli testimonium resurrectionis etc. Bene dixit reddebant, quia debitores huius erant non solum ratione praecepti sed etiam ratione suscepti beneficii et apostolici officii. Nec per hoc intendit quin ceteri discipuli redderent, sed vult ostendere quod isti praeminentius et singularius tamquam capita omnium.

(36) Deinde de omnibus communiter subdit (4, 33): Et gratia magna erat in omnibus illis. Quod in parte subdit post ostensam apostolorum praeminentiam ut innuat quod apostolorum principativa gubernatio ad hoc valde cooperabatur. Et hoc magis patet ex hoc quod subdit quomodo per apostolorum providentiam et per subiectam cohaerentiam ceterorum ad eos omnia necessaria unicuique absque defectu providebantur, unde tamquam reddens causam quare tanta gratia, scilicet iucundae et unanimis caritatis et pacis erat in omnibus. Subdit: Enim, id est quia neque quisquam egens erat inter illos, id est nullus eorum habebat defectum debitae subministrationis necessariorum. Et quod sic intelligat, ostendit reddendo huius causam cum subdit enim, id est quia. Quotquot erant possessores agrorum aut domorum, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant et ponebant ante pedes apostolorum, tamquam scilicet per apostolorum praelatoriam providentiam omnibus iuxta eorum indigentias dispensanda. Quod autem ipsi hanc dispensationem optime adimplerent ostendit subdens: Dividebantur autem singulis, scilicet per apostolos vel quoscumque quibus hoc apostoli committebant; vel dividebant, scilicet apostoli, pretia illa singulis. Prout cuique opus erat. Glossa: Id est secundum cuiuslibet indigentiam, maiorem scilicet vel minorem, non autem secundum maiorem nobilitatem personarum nec secundum quantitatem possessionum vel pretiorum quae communitati dederant seu attulerant.

(37) Ad horum autem evidentiam possunt tria quaeri. Primum est cuius aut quorum erant illa pretia rerum venditarum quae afferebant. Non enim potest dici quod apostolorum, quia Christus praecepit eis non possidere aurum vel argentum nec portare sacculum pecuniae. Et supra dixit Petrus: Argentum et aurum non habeo. Et secundum Bedam et Ambrosium dixit hoc tamquam memor et observator dominici praecepti. Non etiam potest dici quod essent ipsorum qui illa attulerant, quia in illa allatione se ab eis omnino expropriaverant et apostolicae auctoritati commiserant seu supposuerant. Non etiam erant communitatis, tum quia non subdebantur iurisdictioni totius collegii sed soli auctoritati apostolorum, tum quia, ut supra fuit ostensum, communitas illa videtur fuisse eiusdem modi cum modo communitatis apostolicae.

(38) Dicendum quod sicut non est necesse quod aves caeli et pisces maris sint alicuius domini specialis aut quod sint appropriati alicui collegio speciali, sic non fuit hoc necesse de illis pretiis.

(39) Sciendum tamen quod omni iurisdictione exclusa duplex potest esse usus temporalium rerum. Unus est usualis sumptionis vel consumptionis seu deportationis vel inhabitationis aut applicationis ad quoscumque personales usus, iuxta quod comedens utitur cibo quem comedit et aere quem respirando attrahit et veste quam portat et lecto in quo iacet et domo quam inhabitat et cultello quo scindit. Secundus est usus dispensativae distributionis. Et sic coquus vel dapifer utitur ferculis quae distribuit alicui turbae, iuxta quod apostoli panes a Christo fractos turbis distribuerunt. Iste autem usus aliter spectat ad eos qui aliquid auctoritatis dispensatoriae aut gubernatoriae habent, et aliter ad eos qui nihil habent talis auctoritatis sed solum aliquam actualem subministrationem vel deportationem rerum ad turbas vel personas quibus tunc res illas apponebant. Primum autem modum huius secundi modi habebant hic apostoli.

(40) Si autem quaeras quid includit vel dicit talis auctoritas dispensandi, dicendum quod saltem nihil dominii vel iuris proprietarii vel possessorii in se includit. Et hoc sufficit nobis. Et cum hoc potest dici quod respectu subditorum illius dispensatoris dicit quandam potestatem in illis rebus quantum ad officium dispensandi eas et diversimode committendi et moderandi usum et dispensationem illarum. Potest enim subdito praecipere quod non utatur hac vel illa re, aut quod sic vel sic utatur, aut quod sic vel sic illam aliis dispenset, aut quod nullus subditorum suorum illam alteri dispenset. Et hoc evangelico collegio sufficit ad usum utilem dispensandi. Illa enim iurisdictio qua praelatus collegii posset res a forinsecis eas offerentibus vel usurpantibus per viam iuris repetere et, quod ad ius sui collegii pertinent, allegare non est necessaria perfectis aut perficiendis sed litigantibus et avaris aut imperfectis vel non usquequaque perfectis.

(41) Secundo quaeritur an usus illorum pretiorum, prout erant pecuniae de rebus venditis habitae, committatur hic apostolis ac deinde per eos dispensaretur et divideretur omnibus discipulis, aut solum res necessariae ex illis pretiis emptae eorum dispensationi et aliorum usuali sumptioni traderetur. Quod autem ipse usus pecuniae primo modo committeretur eis et dispensaretur ab eis textus hic aperte sonare videtur. In contrarium autem est quia non solum ex textu evangeliorum sed etiam ex quam plurimis sanctorum dictis expresse habetur quod apostolis non licebat usum pecuniae habere extra casum inevitabilis aut periculosae necessitatis.

(42) Si dicatur quod non licebat eis pro se, licebat tamen pro subditis vel aliis indigentibus, contra hoc est, quia quando Christus praecepit eis (Mt. 10, 9): Nolite possidere aurum etc., mittebat eos ad praedicandum tamquam apostolos suos. Ergo paupertas evangelica non minus imponebatur eis prout erant apostoli seu praelati quam prout erant singulares personae. Praeterea si omnes discipuli de quibus hic agitur profitebantur omnino eandem evangelicam paupertatem quam professi erant apostoli, tunc non licebat eis dividere pecuniam, sed solum res necessarias ex pecunia emptas. Ergo nec pro eis licebat apostolis usum pecuniarum habere.

(43) Item, super illo verbo (4, 37): Et attulit pretium, scilicet Barnabas, et posuit ante pedes apostolorum, dicit Beda in commentario suo: “De hoc sic ait Arator: Destitui debere probant quod tangere vitant; calcandumque docent quod subdunt gressibus aurum; de quo terrenae veniunt ad pectora curae consimili iactatur humo.” Iste autem Arator fuit sanctae Romanae ecclesiae subdiaconus, librum Actuum heroico carmine percurrens et in eodem metro non nullos allegorice flores admiscens, sicut dicit Beda in prologo eiusdem commentarii sui. Si ergo teste Aratore apostoli huiusmodi pretia pecuniaria tangere vitabant et pedibus calcanda esse docebant, ergo usum ipsorum sub ratione pecuniae totaliter evitabant.

(44) Item, Hieronymus in epistola ad Demetriadem, praemisso quomodo secundum consilium Christi dicentis: Si vis perfectus esse vende, non partem bonorum tuorum sed omnia, et da pauperibus, non divitibus, non propinquis, non ad luxuriam sed ad necessitatem, subdit: “In Actibus Apostolorum quando Domini nostri adhuc calebat cruor et fervebat recens in credentibus fides, vendebant omnes possessiones suas et pretia eorum ad apostolorum deferebant pedes ut ostenderent pecunias esse calcandas.”

(45) Item, Hieronymus, libro primo Contra Rufinum, in fine, loquens de se ipso, dicit: “Pecunias non habemus nec habere volumus. Habentes victum et vestitum his contenti sumus.” Si ergo Hieronymus in suo coenobio hoc servavit, videtur quod communitas huius primitivi collegii hoc multo magis servaverit.

(46) Item, Cassianus XXIV Collatione capitulo vicesimo tertio, referens collationem cuiusdam sancti anachoretae dicit: “Quo familiaris rei cruciabatur damno qui perfecta nuditate gloriosus voluntarie pro Christo universas mundi huius respuit facultates omnesque eius concupiscentias generaliter arbitratur ut stercora ut Christum lucri faciat.” “Super cuius etiam rei privatione tristabitur qui omnia quae ab aliis auferri possunt sua non esse cognoscit, illud invicta virtute proclamans: Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec auferre quid possumus. Cuius autem inopiae necessitate eius superabitur fortitudo qui peram in via, aes in zona, vestem in tempora habere non novit, sed cum Apostolo gloriatur in ieiuniis multis, in frigore et nuditate.”

(47) Dicendum quod, quia tunc erat grandis et manifesta necessitas pecunias allatas plerumque ad horam pertractare usquequo essent in alias res necessarias commutatae, idcirco hic per pretia intelligitur tam pecunia quam res necessaria inde empta.

(48) Quod autem huiusmodi res ibi intelligantur patet, quia ut plurimum res huiusmodi dividebantur singulis prout cuique opus erat (2, 45). Unde et supra, capitulo secundo, dicitur (2, 46) quod frangebant circa domos, scilicet discipulorum panem, et quod erant perseverantes in communicatione fractionis panis (2, 42). Ex quo patet quod ut plurimum victualia singulis dividebant, quod infra, 6, 1, vocatur ministerium cotidianum, quia cotidie ministrabatur. Et etiam paulo post apostoli vocant hoc ministrare mensis. Quod etiam tunc esset necessitas pertractandi pecuniam ad horam patet tam ex parte credentium quam ex parte non credentium. Si enim tunc essent aliqui credentes qui non essent paupertatis apostolicae professores, tunc per eos possent huiusmodi pecuniae pertractari, id est servari et commutari et deportari. Tunc autem secundum alteram opinionem, supra, secundo capitulo recitatam, omnes credentes profitebantur apostolicam paupertatem. Si etiam aliqui de non credentibus essent eis sic familiares et benevoli quod praesumeretur hoc pertractationis officium per eos posse fideliter et utiliter exerceri, tunc per tales commode factum esset.

(49) Quia ergo nec hoc, immo potius contrarium tunc reperiretur et forte huiusmodi comparticipatio cum infidelibus esset fidei simplicium periculosa, ideo non mirum si tunc fuit grandis necessitas pecuniam pertractandi. Quod autem non diu eadem aut multa pecunia servaretur ab eis, probat non solum eorum perfectio, sed etiam quia pecunia de rebus venientium habita cito erat tantae multitudini expensa. Nam secundum Apostolum I Ad Corinthios 1, 26 primi fideles ut plurimum pauperes fuerunt. Unde dicit: Videte vocationem vestram fratres, quia non multi potentes, non multi nobiles, sed ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus. Probat etiam hoc quod Petrus paralytico ait (3, 5): Argentum et aurum non habeo. Si enim tunc domi pecuniam dispensandam saltem multam habebat, tunc ridiculose et hypocritaliter tantus apostolus tam inopi tamque miserabili aegroto ab eo instanter eleemosynam petenti diceret: Non habeo pecuniam. Melius enim dixisset: Faciam tibi statim hic deferri, quia non habeo hic sed domi. Probat etiam hoc, quia Apostolus 2, 10 Ad Galatas dicit quod quando consecratus est in apostolum gentium fuit a Petro et Iacobo et Ioanne rogatus ut ipse et Barnabas pauperum, scilicet fidelium et evangelicorum memores essent, id est ut inter credituros ex gentibus eis aliqua necessaria procurarent.

(50) Ex quo patet quod non bene sufficiebat eis totum id quod in Iudaea poterant procurare, sicut et ipsemet Paulus ostendit Ad Romanos 15, 26 et II Ad Corinthios 8, 14, ubi de collectis seu eleemosynis in hos sanctos pauperes fiendis loquitur.

(51) Ad obiecta igitur utriusque partis respondendum. Ad primum enim dicendum quod nequaquam claret ex hoc textu quod apostoli propriis manibus pecunias acciperent et servarent vel in res alias commutarent. Non enim sequitur: Afferebantur ad pedes eorum, ergo ab eis manualiter tractabantur. Et si dicas quod saltem sequitur quod hoc eorum auctoritate per se vel per alios fieret, dicendum quod non oportet quod tali auctoritate eorum fieret quae saperet aliquod ius dominii vel proprietatis super ipsam pecuniam, sed solum super suos subditos iuxta modum superius traditum.

(52) Ad illud vero alterius partis quo probatur apostolos non plus pro aliis quam pro se huiusmodi dispensasse, dicendum quod quando missi sunt praedicare, non fuit eis sic pro aliis prohibitum non portare victum vel pecuniam sicut fuit pro se. Unde et Christus aliquando habuit pro ceteris pauperibus loculos potius quam pro se. Saepe enim quod in se esset carnalitatis et cupiditatis est ad alios pietatis et providae caritatis, quae praelatis plus competit quam uni simplici subdito et praecipue religioso. Ad reliqua vero patet solutio ex praedictis.

(53) Tertio quaeritur an apostolis in quantum Ecclesiae episcopis et praelatis competeret aliquod ius seu iurisdictio temporalium, quamvis non competeret eis secundum quod erant quaedam personae singulares et regulares.

(54) Videtur enim quod sic, quia Apostolus I Ad Corinthios nono dicit se et suos coapostolos habere potestatem exigendi sumptus a subditis suis. Et probat quod merito debent eam habere. Sed haec potestas includit in se ius ipsorum sumptuum et coactivam iurisdictionem exigendi ipsos. Ergo etc.

(55) Item, tollere Ecclesiae gubernationem utilem et pro tempore necessariam est ei tollere magnum bonum et inferre spirituale damnum. Sed tam propter imperfectos quam propter casus varios necesse est Ecclesiam habere iurisdictionem et potestatem gubernatoriam aliquorum temporalium sine quibus ecclesiastica officia commode peragi nequeunt nec pauperes sustentari. Ergo oportet hanc in Ecclesia dari. Sed hoc principaliter residet et residere debet in summis Ecclesiae praelatis. Ergo etc.

(56) Item, iurisdictio quam nunc habet papa super praebendas et decimas et super omnia temporalia Ecclesiae includitur in sua potestate papali. Sed eandem potestatem papalem et non minorem habuit Petrus etc.

(57) Item, ex dictis in hoc quarto capitulo et supra secundo et infra sexto, videtur quod tota iurisdictio temporalium Ecclesiae primitivae apud apostolos potissime resideret.

(58) Contra. Si apostolis, in quantum Ecclesiae praelatis, competebat aliquod ius temporalium, ergo maioris perfectionis est habere ius temporalium quam non habere, quia status apostolicae praelationis non faciebat eos descendere ad imperfectionem, immo potius exigebat eos ascendere ad superiorem. Non enim est status inferior sed superior, nec imperfectionis, immo perfectionis.

(59) Item, qua ratione est necessarium vel utile praelatos Ecclesiae hanc potestatem habere, eadem ratione est necessarium vel utile quod regulares praelati religionis evangelicae eam habeant infra suam religionem. Ergo expedit quod ipsa religio habeat ius temporalium in communi, sicut habent abbates et collegia monachorum et canonicorum.

(60) Sed hoc est contra veritatem evangelii Christi et suae evangelicae paupertatis, sicut alibi multipliciter et diffusissime est probatum. Ergo etc.

(61) Dicendum quod apostoli in quantum Ecclesiae praelati habebant duplicem potestatem rerum temporalium: unam scilicet pro exigendis sumptibus eorum praelationi et officio necessariis; et aliam pro rebus oblatis Ecclesiae communiter et utiliter gubernandis et dispensandis.

(62) Sciendum tamen quod determinatio mensurae sumptuum necessariorum aut receptionis oblationum seu rerum Ecclesiae oblatarum et determinatio modi exigendi vel procurandi aut defendendi praedicta debebat ab eis fieri secundum debitam exigentiam et condecentiam sui status et temporis et negotiorum ac necessitatum et spiritualium utilitatum ecclesiae ipsius commissae. Quod enim est necessarium vel expediens aut condecens uni personae vel statui aut tempori est alteri superfluum aut nocivum seu inexpediens vel indecens. Nam professori perfectae vitae et sequelae Christi non expediunt multa et pretiosa et nimium delicata, nec sic ire in equis et curribus et gloriosis apparatibus et magnificis sumptibus, immo potius sunt in suae regularis professionis et perfectionis exterminium et in scandalum animarum contradictoria in ipso cernentium. Exigere etiam cum modis gravibus et iracundis et litigiosis et spirituali saluti omnium subditorum vel maioris partis multo plus nocentibus quam conferentibus nullum praelatum decet, sed multo minus apostolum aut vitae apostolicae professorem. Et ideo plus tenentur elongari ab ipsis et maxime quia in eisdem et aequalibus longe plus scandalizarent populum quam ceteri qui professioni apostolicae non se astrinxerunt, immo licite seu licenter statui et vitae inserviunt laxiori.

(63) Concedo igitur duas primas rationes quae probant apostolos hoc ius habuisse, quia illae non probant hoc nisi sub modo apostolos condecente.

(64) Ad tertium autem dicendum quod illam potestatem papalem quae directe et immediate manavit a Christo et eius nova lege habuit Petrus omnino plenam et aequalem cum successoribus suis. Potestates vero illi ex causis vel occasionibus extrinsecis superadditas ut est habere dominium urbium et castrorum per reges et principes aut plebeios Ecclesiae donatorum constat Petrum non habuisse: Tum quia necdum huiusmodi erant data. Tum quia nequaquam deceret aut expediret Petrum aut ipsummet Christum talibus dominiis et dispensationibus se immiscuisse, quamvis pro tempore intermedio expediverit Ecclesiae Dei multis ex causis.

(65) Quarum una est quia multiplicato numero infirmorum seu imperfectorum, non fuissent tot ministri et praelati inventi quot erant necessarii Ecclesiae per omnia mundi climata dilatatae. Utilius autem fuit pro tempore plures habere etiam mercenarios quam habere nullos aut quam habere lupos. Secunda est quia decuit diversos perfectionum et professionum gradus et status in hierarchia ecclesiastica ordine hierarchico introduci. Tertia est quia sicut in plebe Iudaica propter patrum et Christi ex eis nati singulare privilegium floruit evangelicus status, sic propter idem privilegium reservari debuit totali et finali conversioni ipsius ad Christum. Quarta est quia gentilitas conversa et convertenda ad Christum non fuit sic in suo initio vel processu disposita ad plenam assumptionem evangelici status quin magis expedierit ipsam post prima Christi et apostolorum eius exempla successive disponi per quasdam analogas perfectiones et professiones diversimode participantes aliqua perfectione evangelici status.

(66) Quinta est quia sicut decuit verbo et facto monstrari quod Christus est alpha et omega, id est principium creans et finis reparans et consummans, propter quod venisse dicitur in fine mundi et tamquam finis Veteris Legis, sic decuit in ecclesiastica fabrica demonstrari quod Christi vita est finis et principium omnis bonae vitae. Et ideo sic exemplariter debuit praeire in Christo et sociis suis quod tandem circa finem Ecclesiae evidentius veniret ut finis omnis ecclesiasticae vitae. Sexta est quia sicut imperfectio Veteris Legis confert ad comparativam evidentiam praecellentiae legis Christi, sic omnis imperfectio seu minoritas praecurrentium statuum et professionum confert ad maiorem evidentiam praecellentiae evangelici status in suo summo accepti.

(67) Septima est quia tanta est huius arduitas tantaque generis humani infirmitas et ad inferiora pronitas quod ipsius praeclara et sublimis perfectio nequivisset per totum decursum Ecclesiae perdurare nisi ultra communem modum generalis regiminis mundi Deus hominum multitudinem tenuisset in vertice montis seu in caeli supremo. Decentius ergo et expedientius fuit quod sic in principio exemplaretur in Christo et doceretur ac consuleretur a Christo quod eius deificatio et clara perduratio fini temporum servaretur et interim currerent status varii decenti ordine variati, quam si illa diu prostrata iaceret et diuturna sorde scaleret et eo ipso vilesceret et vilis aut modica omnibus appareret. Octava est ut per Christum caput et ducem ordinate ab infimis ducamur ad summum gloriae et vitae beatae. Et ideo licet in Christo et eius sociis tamquam in primis et summis ducibus esse debuerit, in generali tamen decursu Ecclesiae debuit apparere circa tempus ascensionis ad caelos quando sancti gloriose resurgent.

(68) Ad quartum dicendum quod si per primitivam Ecclesiam intelligas illam quae omnia iura temporalia et omne proprium abdicabat, qualis erat ista de qua Lucas hic agit, sic nihil inconveniens si tota dispensatio utibilium illius Ecclesiae suberat regimini apostolorum. De his autem qui postmodum sua propria retinebant et etiam operi coniugali vacabant, non est verum quod illorum temporalia totaliter subessent potestati apostolorum, quia nec pro libitu possent eos ab omnibus rebus exspoliare ipsis invitis, quamvis exigentibus culpis possent eos iuste punire in rebus vel in paenitentiali maceratione corporis prout expediret salubri correctioni ecclesiarum.

(69) Ad primum autem contrariae partis dicendum quod non sequitur quod si apostolis in quantum generalis Ecclesiae praelatis ius exactionis sumptuum vel dispensationis ecclesiasticarum rerum absque imperfectione et utiliter et perfecte competit, quod propter hoc ceteris aut eisdem in quantum non praelatis perfecte et utiliter competat, quia primus modus non respicit personam per se et secundum se, sed solum pro utitilitate et necessitate communitatis regendae et officiorum communium sine quibus commode aut perfecte regi non potest. Nautae enim ad regimen magnae navis plura sunt necessaria quam si in domo vel eremo sibi soli vacaret aut quam si nudus in parvulo rivo nataret.

(70) Ad secundum patet satis ex supra dictis, quia regularis praelatus evangelici status debet suis subditis esse exemplar observantiae regularis, nec pro eis expedit aliqua dispensatio contraria professioni eorum, immo esset in exterminium eius.

(71) Ioseph autem (4, 36) etc. Beda dicit: “Mirum quomodo hunc Barnabam, qui postea cum Paulo est apostolus gentium ordinatus, Eusebius in Ecclesiastica Historia arbitratur de numero septuaginta discipulorum esse, cum Lucas manifeste scribat hunc post ascensionem Domini ad discipulatum apostolorum venisse. Nisi forte dicatur quod primo fuit Christi discipulus absque renuntiatione propriorum et quod postmodum hic omnibus renuntiaverit.

(72) Sed adhuc contra hoc arguo. Primo, quia Lucae 10, 4 aperte dicitur septuaginta duos discipulos missos esse a Christo cum impositione evangelicae paupertatis. Secundo, quia si Barnabas fuisset de illis primis septuaginta, tunc saltem fuisset de illis qui supra 2, 45 omnibus abrenuntiasse et nihil proprium habuisse dicuntur. Tertio, quia Lucas videtur signanter ipsum hic nominare ut sciatur quia ambo apostoli gentium, scilicet Barnabas et Paulus, non solum non fuerunt de primis apostolis Christi, immo nec de primis discipulis apostolorum, quamvis eodem anno ascensionis Christi conversi esse credantur.

(73) Fuit enim hoc utile ad advertendum ordinem divinarum electionum et ne postremo vocati diffidant se posse pertingere usque ad primos, nec primi arroganter praeferant se postremis. Exprimitur autem hic et commendatur singulariter propter apostolatum quem postmodum habuit ut advertatur quod ab initio suae conversionis non mediocris meriti fuit. Dicit autem cognomen sibi ab apostolis datum eiusque interpretationem in signum quod apostoli eius virtutem per Spiritum praesenserunt. Vel si non statim hoc cognomen sibi imposuerunt, sed postquam eius perfectionem viderunt et forte in apostolum consecrarunt, fecerunt hoc in signum suae manifestae perfectionis.

(74) Levites, id est de tribu Levi, quae prae ceteris erat divino cultui mancipata. Unde et in laudem eius referri videtur. Cyprius genere, id est ortus ex Iudaeis habitantibus in insula Cypri.

(75) Magister Historiarum dicit quod quia Levitae non habebant hereditatem in terra, ideo additum est Cyprius genere ut ostenderetur natus in dispersione et inter gentiles, propter quod licebat ei proprium habere. Sed contra hoc est quia Levitici ultimo (27, 28) dicitur quod omne quod consecratur Domino, sive animal fuerit sive ager, non venum detur nec redimi poterit. Et secundum Glossam loquitur de his quae quis vovit Domino cum intentione ulterius non rehabendi nec redimendi. Superius vero dixerat quod si agrum voverit et consecraverit Domino, poterit redimi iuxta modum ibi taxatum. Et post subdit (27, 20-21): Si autem redimere noluerit cum iubilaei venerit dies, sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum. Ergo licebat Levitis hoc modo habere agros. Praeterea quando in Lege dicitur quod Levitae non haberent hereditatem in terra, non dicitur simpliciter, sed solum respectu terrae promissionis duodecim tribubus dividendae. De illis enim debebant habere Levitae decimas et certas urbes pro mansione et suburbana pro pecoribus alendis. Non fuit etiam eis prohibitum quin possent agros emere sicut et ceteri, quamvis agri empti deberent in iubilaeo reverti ad venditores quorum fuerant.

(76) Cum haberet agrum, vendidit eum. Vel agrum dicit pro agris, ponens singulare pro plurali. Vel patet quod isti non fuerant multum divites. Quod dico propter id quod supra dixi, pecunias ex his habitas cito fuisse expensas pro multitudine tanta.

0%