Ordre des Frères Mineurs Capucins

Capitulum 2

Source: Google Books

(1) Et cum complerentur (2, 1). Haec est tertia pars principalissima huius libri, habens instar solis quattuor trinarios partium sollemnium, quasi quattuor tempora anni trinos menses habentia, prout supra in huius libri generali principio fuit tactum. In primo ergo trinario sunt quasi tria signa solaria et quasi tres menses. Primum est prodigiosa immutatio spirituum et corporum, intuentes obstupefaciens et convertens ad Deum. Secundum est triumphalis magnificatio discipulorum prius imbecillium super hostilem principatum Iudaeorum. Et hoc incipit quarto capitulo (4, 1): Loquentibus autem illis ad populum. Tertium est irrefragabilis confutatio hostium facta per protomartyrem Stephanum. Et hoc incipit sexto capitulo (6, 1): In diebus autem illis crescente etc.

(2) In prima autem parte primo narratur prodigiosa immutatio spirituum. Secundo, prodigiosa immutatio corporum, capitulo tertio (3, 1): Petrus autem et Ioannes. Iterum in prima primo narratur prodigiosa Spiritus Sancti in apostolos effusio. Secundo, Iudaeorum ex hoc prodigio grandis obstupefactio, ibi (2, 5): Erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei. Tertio, huius prodigii a quibusdam derisoria subsannatio, ibi (2, 13): Alii autem irridebant. Quarto, erroris illorum a Petro confutatio et eorum ad veritatem digne suscipiendam salubris exhortatio, ibi (2, 14): Stans autem Petrus. Quinto, plurium ad Christum ex hoc subsecuta conversio, infra (2, 37): His auditis compuncti sunt corde. Sexto, conversorum perfecta conversatio et tam ipsorum quam exterorum per apostolica signa timoratio, ibi (2, 42): Erant autem omnes perseverantes. Septimo, fidelium continua augmentatio seu multiplicior conversio, ibi (2, 47): Dominus autem augebat.

(3) In prima autem narrat prodigiosam effusionem Sancti Spiritus quoad sex sollemnia in ipsa effusione concurrentia. Quorum primum est plenitudo congrui temporis, et hoc tam per respectum ad figuram Legis Veteris quam per respectum ad veritatem Christi resurgentis, et propter hoc dicit: Et cum complerentur dies Pentecostes, id est quinquagesimae.

(4) Beda dicit quod quidam codices male habent Pentecosten, nam Pentecoste nominativo casu dicitur, Pentecostes genitivo et Pentecosten accusativo. In precibus tamen eiusdem diei in accusativo bene dicitur: “Et diem sacratissimam Pentecosten,” id est quinquagesimam “celebrantes.” Dicit etiam quod hic est in Graeco numero singulari: Cum compleretur dies, id est cum ultimus dies illius quinquagesimae venisset. Secundum vero nostram litteram sensus est: “Cum complerentur dies quinquagesimae,” id est cum quinquagena dierum illorum ad suum terminum, id est ad diem ultimum perveniret. Unde uterque sensus est idem secundum rem.

(5) Magister Historiarum arguit quod potius videretur dicendum: “Cum inciperent dies Pentecostes,” quia festum Pentecostes protelabatur septem diebus sicut festum Paschae et Scaenopegiae. Tunc autem incipiebat prima dies illorum septem dierum. Et respondet quod Pentecoste est aequivocum ad quinquagenam et ad suum festum septem dierum. Primo autem modo sumitur hic, argumentum vero fit de modo secundo. Vel potest dici quod festiva celebratio sex dierum sequentium sic ad primum diem refertur quod non intenditur aliud coli in eis quam nisi solum festum primae diei, sicut et nunc fit apud nos in octavis magnorum festorum. Unde Natalem Diem Domini vel Ioannis Baptistae vocamus non solum diem ipsum sed etiam septem sequentes.

(6) Sicut etiam ibidem Beda bene dicit, dies Pentecostes secundum Legem ab occisione agni computabatur, hic autem non a Christi occisione, sed ab eius resurrectione computatur. Secundum enim Augustinum, libro secundo Ad Ianuarium, per patrum concilium celebrat Ecclesia Pascha semper die dominico. Lex vero praecepit hoc fieri luna quarta decima mensis novorum. Et ideo Lex computabat quinquagesimam ab illo, sicut et data fuit in quinquagesimo die ab illo. Christus vero a suae resurrectionis novitate consecravit quinquagesimam Spiritus Sancti, qui est nova lex caritatis. Et quidem bene Lex Vetus a passione agni hunc numerum inchoabat, quia nec caro legis nec caro peccati adhuc erat crucifixa et mortificata, Lex vero Nova tamquam lex novae vitae praesupponit hanc crucem et mortem, et inchoat a novitate Christi resurgentis.

(7) Nota autem quam bene hic numerus congruit Spiritui Sancto, quia consurgit ex aliquotis partibus quadragenarii designantis huius vitae laborem. Et ideo quinquagesima designat redundans gaudium Spiritus Sancti ex laboribus paenitentiae consurgens et post labores veniens. Rursus, septem hebdomadibus seu septem septenariis dierum praemissis iste sequitur. Nam gaudium Spiritus Sancti continet in se reflexam seu redundantem perfectionem septenarii, id est sabbatismalis quietis. Continet etiam hic numerus quinquies decem, quia Spiritus Sanctus Legem facit impleri et quinque sensus per hoc ipsum optime regit.

(8) Dando etiam suavem amorem et saporem bonitatis divinae legis, mentem divina sapientia replet quinque sensus spirituales habente. Quia etiam per Spiritum Sanctum datur plena libertas gratiae et remissio peccatorum et evacuatur servitus Legis, ideo per annum iubilaeum, id est quinquagesimum qui erat annus generalis remissionis et libertatis, figurabatur.

(9) Secundum concurrens est concors et simultanea unitas apostolici seu ecclesiastici collegii super quod Spiritus Sanctus descendit. Unde subditur: Erant omnes discipuli pariter, id est simul et concorditer; vel pariter, id est communiter seu coaequaliter. Licet enim quidam essent auctoritate superiores, in modo tamen convivendi et cohabitandi erant communes et pares, prout infra secundo et quarto magis dicetur. In eodem loco. Haec identitas loci potest referri non solum ad discipulos sed etiam ad locum cenaculi supra praemissum. Nam in loco refectionis et in solario sursumstante debuit dari sursumactiva refectio Spiritus Sancti. In illo autem loco non solum erant pariter, sed etiam erant sedentes sicut paulo post dicitur. Vacabant enim ibi intensissime et quietissime orationi. Scimus autem quod concordia ad proximum seu ad fraternum collegium cum vacatione attentae orationis ad Deum est integra dispositio ad Spiritus Sancti cumulatum donum.

(10) Et nota quod non dicit discipuli Christi, sed absolute discipuli, tum quia tunc Christi discipuli sic communiter vocabantur, tum quia sicut Christus est solus summus et universalis magister, sic et solus eius discipulatus est simpliciter discipulatus, reliqui vero sunt secundum quid. Quod vero dicit: Erant omnes, aut intelligit de solis centum viginti praemissis, aut de omnibus qui tunc erant discipuli Christi. Nam I Ad Corinthios 15, 5-7 aperte innuitur quod ante hanc Pentecosten, immo et ante ascensionem, fuerunt plus quam quingenti. Nam postquam ibi dicitur Christus visus fuisse Cephae, quod fuit die Paschae, et post hoc undecim, quod praeter Thomam fuit eodem die, et cum ipso die octava, subditur visus fuisse plus quam quingentis fratribus simul. Quod autem hoc fuerit ante Christi ascensionem videtur, quia subditur: Deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus, quod in aliquibus diebus a Pascha usque ad ascensionem contigit.

(11) Tertium concurrens est subiti et desursum descendentis seu irruentis et fortis et impetuosi soni et venti excitativa et repletiva resonantia. Unde subdit: Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus, id est flatus aerei seu flatus venti. Et secundum hunc sensum le tamquam est nota veritatis, nisi forte sonus ille descenderit absque omni corporali motu et flatu. Et tunc dicitur descendisse, quia sic fuit factus a Deo ac si de caelo descenderet. Et sub tali modo ab initio resonavit ac si a caelis usque ad terram repente descenderet. Si vero spiritus sumatur hic pro Spiritu Sancto, tunc le tamquam est nota similitudinis figuralis, quia ille sonus et flatus erat quaedam similitudo Spiritus Sancti.

(12) Quartum concurrens est linguarum ignearum, seu ignis figuram linguae habentis, super unumquemque eorum visibilis missio. Unde subditur: Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, id est tamquam habentes ignis speciem. Secundum enim Bedam ignis est hic in genitivo. Nam in Graeco non est pyr, sed pyros. Et vult, secundum Bedam, dicere quod linguae illae fuerunt divisae sicut sunt linguae ignis quae sunt longe acutiores quam sint linguae nostrae.

(13) Et nota quam decenter concurrit hic duplex signum, scilicet audibile et visibile. Primo, ut non solum intellectu et affectu Spiritus Sancti adventum et praesentiam perciperent, sed etiam sensuali auditu et visu, qui prae ceteris sunt sensus disciplinales et testificativi, ut sic sensu interiori et exteriori plenius et totalius immutarentur. Secundo, ut lex hierarchica servaretur qua divinus radius sub sensibilibus signis et similitudinibus nobis dum hic vivimus illucescit. Signorum autem praecipua sunt voces audibiles et species visibiles. Unde et haec duo in sacramentis Ecclesiae principatum tenent. Nam secundum Augustinum: “Accedit verbum ad visibile elementum, et fit sacramentum.” Tertio, ut significaretur resonantia spiritalis laudis et iubili et inflammatio praedicationis evangelii Christi. Nam Spiritus Sanctus per amorem Dei immittit divinae laudis iubilum et per zelativum amorem proximi et divini cultus in eis immittit fervorem igneum praedicandi. Quarto, ut sicut volentes alicui dormitanti vel non attendenti ostendere rem aliquam praesentem et novam, primo excitamus eum forti pulsu et voce ac deinde praesentamus sibi rem videndam: sic sonus super apostolos irruens esset excitatorius cordium ad attentam et suspensam susceptionem Spiritus Sancti, species vero ignis super caput eorum residens esset iam Spiritus Sancti praesentiam quasi visibiliter exhibens seu ostendens.

(14) Et propter hoc sonus ille quattuor proprietates habuisse refertur, aptas ad fortiter excitandum et sursum agendum. Prima est quod fuit subitissime incohatus. Secunda est quod fuit desursum de caelo usque ad eos repente et quasi momentanee irruens et descendens. Tertia est quod fuit rapidissimus, id est cum fortissima rapiditate irruens, et ideo dicitur vehemens. Quarta est quod fuit [sparse] seu universaliter redundans et reboans. Et ideo dicitur totam domum replesse. Ex hoc autem excitabantur ad praesentiendum et concipiendum superadventum divinae et immensae maiestatis ut redundantem et resonantem et repletivum.

(15) Hic autem bene additur quod erant sedentes, ne tumultus aut strepitus soni ex aliquo discipulorum tumultuoso motu venisse suspicetur, aut ne suavis et harmonica resonantia et melodia illius soni per aliquem humanum strepitum impediretur in auditu eorum.

(16) Species vero ignis fuit quasi pyramidalis et quasi instar linguae, in signum quod Spiritus Sancti ardor mentem acuit et profunda Dei penetrare facit. Et etiam in signum quod eorum corda subtilissime et acutissime penetrabat et subintrabat, et in signum quod scientiam linguarum eis dabat et quod ad praedicandum Christi evangelium eos destinabat et inflammabat. Et etiam in signum quod a Verbo Patris procedebat, sicut lingua movetur a verbo cordis ad formandum sonum vocis. Et etiam in signum quod intimos gustus divinorum vimque gustativam ipsorum discipulis dabat.

(17) Dicunturque linguae fuisse dispertitae ac si ex uno magno igne per quandam partialem divisionem fuissent derivatae, in signum quod fontalis plenitudo Spiritus Sancti exsistens in capite Christo derivatur in nos participative et quasi partialiter et subdeterminata distributionis mensura, iuxta illud I Ad Corinthios 12, 4-11: Divisiones gratiarum sunt. Alii enim per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae etc. Et post: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Dicuntur etiam super singulos sedisse, id est una super caput unius et alia super caput alterius solide et quiete stetisse in signum quod Spiritus Sanctus solide et quiete habitabat in eis, per modum tamen superioris, ita quod ipsi essent sedes Spiritus Sancti et ipse quasi sedens.

(18) Dicuntur etiam eis apparuisse, quia haec species ignis fiebat ut ab eis videretur et ut per intermediam visionem eius significatio adverteretur. Significatur etiam in hoc quod ignis Spiritus Sancti illuminat ad videndum et specialiter ad videndum se et eius varia dona.

(19) Quinta ratio concursus horum duorum signorum est concordia huius donationis ad donationem Veteris Legis. Nam tunc coeperunt audiri tonitrua et micare fulgura, clangorque buccinae vehementius perstrepebat totusque mons Sinai fumabat eo quod descendisset super eum Dominus in igne, sicut dicitur Exodi 19, 6-18. In effectu tamen fuit differentia, quia illa terrebant, haec vero discipulos laetificabant et confortabant. Dicitur enim ibi quod timuit populus et quod totus mons erat terribilis, propter quod populus dixit Moysi: Non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur, prout ibi 20, 19 dicitur. Lex enim illa fuit lex servilis timoris, haec vero filialis amoris, iuxta illud Ad Galatas 4, 4-5: Misit Deum filium suum factum sub Lege ut eos qui sub Lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus. Et Ad Romanos 8, 15: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum etc.

(20) Quintum concurrens fuit redundantia donationis et participationis Spiritus Sancti et donorum eius, quae optime per nomen repletionis designatur. Unde subditur: Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto. Repleti dicuntur non quin adhuc ampliori modo possent ipsum capere seu recipere, sed quia in magna et notabili redundantia ipsum tunc acceperunt. Et etiam quia illa repletio eorum statui et officio pro illo tempore plene et complete congruebat et sufficiebat.

(21) Sextum concurrens est doni linguarum acceptio et per evidens locutionis opus manifestatio. Nam acceperunt illius doni habitum ut suo actui coniunctum. Unde subdit: Et coeperunt loqui variis linguis. Beda dicit quod in Graeco non habetur variis sed aliis. Voluit enim, ut dicit, Lucas ostendere quod tunc fuit in eis impleta prophetia Isaiae, 28, 11, secundum litteram nostram dicentis: In loquela enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum. Alia vero littera habet: In aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic, et nec sic exaudient me, dicit Dominus. Quam litteram ponit Apostolus I Ad Corinthios 14, 21.

(22) Nota quod hoc donum linguarum includebat duo vel tria. Primum est scientia vocum huius vel illius linguagii. Secundum est scientia significationis earum. Quod quidem addit ad primum, quia quidam sciunt ipsas voces qui nesciunt significata seu significationes earum sicut patet in pueris qui sciunt legere Latinum vel Graecum et nihil sciunt de grammatica. Tertium est habituatio potentiarum motivarum et organorum ad voces diversorum idiomatum recte et prompte formandas, per quam quidem habituationem habebant habitualem facultatem proferendi et debite componendi seu coordinandi voces huius vel illius linguagii.

(23) An autem secundum, scilicet scientia significationum, fuerit semper in quolibet habente donum linguarum, nescio, tum quia unum potest a Deo sine altero dari, tum quia I Ad Corinthios 14, 13 videtur innui quod non omnis loquens variis linguis per hoc donum sciret interpetari vim verborum illius linguae. Attamen hoc ibi expresse non dicitur, immo et possunt verba trahi ad hoc quod loquens lingua sciret eam interpretari, nisi forte contra hoc sit illud quod ibi dicitur (14, 13-14), scilicet quod qui loquitur lingua oret, scilicet Deum, ut interpretetur. Nam si orem lingua, id est sola voce Deum, spiritus meus, id est imaginatio vel sensualitas mea orat, mens autem mea sine fructu est, quia scilicet significatum linguae non intelligit. Verumtamen hoc potest dici de eo qui non propter defectum scientiae sed solius actualis inconsiderationis seu inadvertentiae non considerat actu significationes vocum quas loquitur.

(24) Quaerit hic Beda an apostoli habuerint sic donum linguarum quod non solum scirent diversas linguas loqui sed etiam loquendo una sola lingua, puta Hebraea, a gentibus diversarum linguarum intelligerentur. Arguit enim quod sic, quia quando Petrus vel alius apostolus praedicabat congregationi diversarum linguarum in qua unus nesciebat linguam alterius, tunc oportuisset quod Petrus primo idem verbum diceret Hebraeis Hebraice et quod deinde Graecis illud exponeret Graece et Latinis in Latino et Parthis vel Persis in Partho vel Persico et sic de aliis. Hoc autem nimis longum et inconveniens foret. Praeterea quando Lucas infra refert Petrum loquentem ad turbas, quae utique erant diversarum linguarum, non refert eum eadem quae dixerat secundo vel tertio repetentem.

(25) In contrarium vero arguit, seu potius rationem in contrarium innuit, quia hoc miraculum magis esset audientium quam loquentis. Nam quod Graecus, nesciens Hebraeum, intelligeret Petrum loquentem lingua Hebraea nihil novae virtutis poneret in Petro, sed solum in auditu et intellectu auditoris Graeci. Non enim potest dici quod Hebraea locutio Petri haberet in se vim qua auditoribus Graecis faceret se videri Graecam et Latinis Latinam et sic de aliis, aut quod haberet in se vim dandi sui intelligentiam auditoribus nescientibus eam. Verumtamen Beda concedit satis esse probabile quod utrumque supra dictorum simul fuerit in hoc dono, quia etiam maius miraculum est utrumque simul quam alterum solum.

(26) Sed contrarium communiter tenetur, quia hoc esset ponere scientiam diversarum linguarum in omnibus auditoribus apostolorum pro hora qua linguas extraneas ab eis audirent.

(27) Hoc igitur tenendo, ad primum dicendum quod quando aliquis apostolus uni congregationi praedicabat, tunc tota aut maior pars erat unius linguae communis, puta Hebraeae vel Graecae, et quamvis in illa haberent aliquas proprias differentias, nihilominus se invicem intelligebant. Alias in diversis congregationibus diversarum linguarum poterat per diversos doctores convenientius praedicari. Quod vero Petrus infra dicitur turbis diversarum linguarum insimul praedicasse, advertendum est quod omnes isti erant Iudaei, sicut expresse ibi dicitur, et ideo omnes sciebant Hebraeum, licet praeter hoc haberent diversas et proprias linguas diversarum terrarum in quibus fuerant dispersi vel nati.

(28) Notandum autem quod donum diversarum linguarum fuit datum apostolis quincuplici ratione. Primo quidem propter necessitatem et utilitatem praedicandi ac convertendi et regendi diversas nationes mundi. Secundo, in signum quod in omni et ab omni lingua et gente Deus esset colendus et laudandus et praedicandus, et quod Christi Ecclesia esset ex omnibus linguis et gentibus construenda. Tertio, ad monstrandum et admirandum potestatem Spiritus Sancti eis dati et ad obstupefaciendum et convertendum contuentes hoc signum, iuxta illud I Ad Corinthios 14, 22: Linguae datae sunt in signum non fidelibus, sed infidelibus, scilicet convertendis. Quarto, ad monstrandum quod sicut diabolica superbia linguam unam confudit et divisit in plures, sic humilitas Christi et sui humilis collegii linguas plures in una et eadem persona coadunavit, et etiam ad monstrandum proprietatem Verbi aeterni cuius isti erant discipuli et a quo procedit Spiritus Sanctus. Nam illud Verbum continet in se vim omnium et infinitorum verborum et est expressibile omni voce ac fons et dominus omnis vocis. Quinto, in evidens signum et argumentum quod non solum Spiritus Sanctus scit omnem veritatem voce significabilem, sed etiam quod omnem veritatem apostolico magisterio pro illo tempore condecentem et expedientem dederat apostolis: Tum quia scire omnes voces et significationes earum non solum est signum scientiae omnium rerum sed etiam continet illam perfecte quidem si sit perfecta, et mediocriter si sit mediocris. Tum quia si dedit accessorium instrumentum docendi orbem veritates divinas et salutares, ergo multo magis dedit ipsum principale quod est motor et finis talis doctrinae. Haec autem est clara fides et contemplatio divinae veritatis humanae saluti expedientis.

(29) Notandum etiam quod decenter Spiritus ter et in trina specie est monstratus, scilicet in specie columbae et in flatu oris Christi et hic in igne. Primum enim fuit ad monstrandum quod in Christo erat singulariter et principaliter et ad nos regenerandos. Secundum autem fuit ad monstrandum quod ab ipso procedebat consubstantialiter et visceraliter et ad incorporandum etiam delinquentes. Unde tunc dixit: Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, sicut patet Ioannis 20, 22-23. Tertium fuit ad monstrandum quod est in Christi Ecclesia ad docendum et ad inflammandum et etiam ad Deum laudandum sive colendum. Et patet ordo, quia primo monstrari debuit in quo fonte fontaliter erat. Secundo sub quo modo ab ipso procedebat. Tertio in quibus et qualiter Spiritus sic procedens erat. Item primo debuit significari Spiritus Sancti summa generositas et generosa fecunditas, et hoc optime in columba. Secundo, eius invisibilis et incomprehensiblis spiritualitas et agilitas et vitalitas, et hoc optime in flatu. Tertio, eius operativa potestas et amativa seu inflammativa ferviditas, et hoc optime in igne, qui est inter agentia corporalia potentissimus et in ardore fervidissimus.

(30) Item, nota quod ter fuit discipulis datus. Primo scilicet in Baptismo, de quo Ioannis 3, 5 dicitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto. Et (3, 5): Spiritus ubi vult spirat etc. Et sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Secundo, in die resurrectionis Christi. Et de hoc Ioannis 20, 22.

(31) Tertio, in Pentecoste, quia primo oportuit eos per Spiritum renasci; secundo ad intelligentiam scripturarum et regni caelorum resuscitari; tertio in amore et sapientia consummari et magistri orbis effici.

(32) Erant autem in Hierusalem (2, 5). Hic narratur Iudaeorum ex praemisso prodigio obstupefactio quae quidem tanta fuit ex tribus insimul concurrentibus. Primum est Iudaeorum de omni terra et lingua ibi tunc residens congregatio. Et pro hoc dicit: Erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi. Dicit autem religiosi, quia ex hoc ipsorum obstupefactio celebrior et rationabilior apparuit. Vel hoc dicit ut innuat causam habitationis eorum in Hierusalem, propter scilicet studium et cultum suae Legis et legalis religionis. Ex omni natione quae sub caelo est. Non suffecit sibi dicere ex pluribus, sed ex omni, tum ut ex hoc patesceret quod apostoli non solum pluribus linguis sed etiam omnibus tunc loquebantur, tum ut liqueret quod omni generi nationum et linguarum hoc miraculum patuit. Dato autem quod non essent ibi simpliciter ex omni, sufficit ad verificationem verbi quod essent ibi fere ex omni, quia modus est Scripturae et etiam modus vulgaris dicere omnis quando est maior pars.

(33) Quaerit autem Beda ex qua captivitate erant tunc Iudaei in omnes nationes orbis dispersi, cum nondum esset facta illa quae fuit a Romanis. Et respondet quod haec captivitas seu dispersio facta fuit sub Antiocho, de quo in libro Machabaeorum habetur. Potest etiam dici quod de illa quae per Assyrios et de altera quae per Chaldaeos facta fuerat adhuc plures per universum orbem remanserant, licet quidam eorum sub Zorobabel et sub Esdras et Nehemias reducti essent. Potest etiam esse quod post praedictas captivitates multi voluntarie iverunt ad morandum et peregrinandum in diversis terris gentilium.

(34) Secundum cooperans fuit concursus istorum ad praedicti prodigii locum ex auditu soni supra scripti cantus, et etiam ex relatione praedictae locutionis discipulorum. Et pro hoc subdit: Facta autem hac voce, id est illo grandi sono in horum auribus facto, vel illa multiformi locutione discipulorum facta, istisque per aliquos illam primitus audientes relata convenit multitudo, scilicet ad locum ubi tunc apostoli erant.

(35) Tertium et principale cooperans fuit auditio locutionis diversarum linguarum. Unde subdit: Et mente confusa est, confusione scilicet stuporis et ignorantiae qua nesciebant nec scire poterant tanti prodigii causam. Confusa est inquam quoniam unusquisque audiebat illos, scilicet discipulos loquentes linguam suam, id est proprium linguacium ipsius audientis. Quilibet enim poterat intelligere de suo quod noverat, postquam de alieno quod non noverat aut non ita plene.

(36) Deinde ibi: Stupebant autem omnes. Subdit exaggerationem admirationis eorum quam ipsimet argumentative faciebant, dicentes: Nonne omnes isti qui loquuntur, scilicet nostras linguas, Galilaei sunt? Ex hoc patet quod omnes discipuli qui hoc donum receperant erant de Galilaea. Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam suam in qua nati sumus?, id est linguam terrae in qua nati sumus, vel linguam propriam quam a nativitate didicimus.

(37) Specificant autem suas proprias nationes ad magis exaggerandum causam sui stuporis. Unde subdunt: Parthi et Medi etc., scilicet sunt hic inter nos qui suam linguam a praefatis Galilaeis prolocutam audierunt. Per Iudaeam autem, secundum Bedam, hic significatur non tota terra promissionis, quia non terra Samariae vel Galilaeae, sed solum tribus Iudae et Beniamin. Et Cappadociam, Pontum et Asiam, scilicet Minorem, Phrygiam et Pamphyliam. Beda dicit quod haec quinque provinciae omnes quidem Graece loquuntur, sed si proprias linguae differentias non haberent, nequaquam subtili disputatione commemorarentur. Et ideo ex hoc infert quod mira gratia scientiae linguarum fuit in apostolis, quia non solum diversitatem omnium linguarum sciebant, immo etiam differentias proprietatum in unaquaque lingua iuxta numerum provinciarum quae hac utebantur, ita quod huiusmodi differentiae in eorum loquelis aperte discernebantur ab istis Iudaeis.

(38) Et partes Libyae, quae est circa Cyrenen. Isidorus libro quarto decimo Etymologiarum dicit quod Libya Cyrenensis est prima provincia in parte Africae a Cyrene urbe metropoli quae est in eius finibus nuncupata. Et habet ab oriente Aegyptum et a meridie Aethiopiam, et ab aquilone Mare Libycum.

(39) Et advenae Romani. Beda dicit quod rectius habetur in Graeco: Et peregrinantes Romani, id est Iudaei qui peregrinam Romae vitam agebant, scilicet erant tunc ibi. Dicuntur autem hi prae ceteris peregrinantes, quia non sic fuerant illic dispersi per aliquam captivitatem sicut fuerant in terris Orientis et Graeciae, quia Antiochus et Assyrii et Chaldaei qui captivaverant Iudaeos non fuerant Romani vel Occidentales sive Latini. Nec, ut dicit Beda, stat hic advenae pro proselytis ad eorum ritum conversis, quia de his paulo post subditur cum dicit et Proselyti.

(40) Non etiam potest dici quod stet pro gentilibus ad ritum Iudaeorum non conversis. Primo, quia Lucas supra praemisit quod hi erant Iudaei ex omni natione mundi. Et Petrus cum infra ad hos omnes loqui incipit vocat eos Iudaeos, dicens (2, 14): Viri Iudaei etc. Et iterum infra (2, 22): Viri Israelitae etc. Et iterum infra (2, 36): Certissime ergo sciat omnis domus Israel etc. Secundo, quia infra, decimo, in baptizatione Cornelii gentilis, praemittit Petrus (10, 28): Vos scitis quomodo abominatum sit viro Iudaeo accedere ad alienigenam etc. Et infra (10, 45) subditur quod obstupuerunt fideles ex circumcisione, quia et in nationes, id est, in gentiles, gratia Spiritus Sancti effusa est. Unde et ex omnibus ibi dictis aperte patet quod nullus incircumcisus usque tunc fuerat ad Baptismum receptus. Item, infra capitulo undecimo dicitur quod illi qui dispersi fuerant a tribulatione facta sub Stephano nemini praedicabant nisi solis Iudaeis.

(41) Iudaei quoque, de quibus praemiserat (2, 9): Et qui habitant Iudaeam. Nam Lucas praemisit quod omnes isti erant Iudaei. Vel potius nunc generaliter omnes praedictos repetit dicendo: Iudaei quoque, quia vult addere de proselytis qui non erant Iudaei ex genere sed erant ad ritum Iudaismi conversi.

(42) Audivimus. Postquam in tertia persona omnes praemiserant, hic in prima persona omnes subintellective repetunt, ut sit sensus: Nos, inquam, omnes audivimus etc. Vel potest ibi incipere: Iudaei quoque, ut sit sensus: Nos omnes Iudaei qui sumus praenominati, et Proselyti, id est conversi, Cretes, id est de Creta, et proselyti Arabes, id est de Arabia (vel Cretes et Arabes possunt communiter et adiective apponi al Iudaei et al Proselyti), audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.

(43) Hic aperte ostendebat prodigium hoc esse divinum, quia scilicet non vana nec curiosa loquebantur, sed potius maxima et altissima de Deo et operibus eius. Ostenso igitur quomodo rationem sui stuporis sumebant ex tanta multitudine et diversitate linguarum extranearum quam illi sic loquebantur, subditur adhuc quomodo stupebant pertractando haec et comparando ad causam finalem vel effectivam. Unde subditur: Stupebant autem omnes et mirabantur, dicentes: Quidnam vult hoc esse, id est propter quid aut in cuius rei signum fit hoc aut a qua virtute et causa hoc procedit.

(44) Deinde de malevolis et aemulis subditur: Alii autem irridebant (2, 13), scilicet praefatum prodigium, dicentes: Quia musto pleni sunt, id est vehementer ebrii. Vehementius enim inebriatur homo de musto quam de vino defecato. Alias enim bene sciebant quod tempore Pentecostes non poterat ibi esse mustum.

(45) Nota quomodo quidam semper sunt prompti ad omnia divina deridenda et in pessimam partem interpretanda. Nota etiam quod quae deridere credunt, contra suam intentionem quadam occulta vi divinae providentiae miro modo commendant. Vere enim non vino veteri sed musto spiritalis ebrietatis erant repleti. Sicut enim ait Beda, iam vinum novum in utres novos venerat cum apostoli non in vetustate litterae sed in novitate spiritus Dei magnalia resonarent.

(46) Si quaeratur quomodo discipuli stantes tunc infra unam domum potuerunt tunc intelligibiliter audiri a tanta multitudine convenientium, sciendum quod triplici ratione probatur quod valde alte et valde fortiter loquebantur, ita quod non mirum si poterant a tot et tantis audiri. Primo enim convincit hoc summus fervor spiritus a quo tunc in excessu stupendo et ineffabili agebantur. Secundo probatur hoc ex eo quod sic a tot et talibus intelligibiliter audiebantur, ita quod varia linguagia in eorum verbis discernebantur. Tertio, ex hoc quod ab aemulis sunt aestimati ebrii propter superfervidum et superexcessivum modum loquendi, ex quo hominibus carnalibus videbantur quasi a sensu alienati.

(47) Stans autem Petrus (2, 14). Hic subditur praefati erroris a Petro confutatio et totius multitudinis ad fidem Christi suscipiendam exhortatio. Et in hac primo Petrus ostendit quod ex ipsa circumstantia temporis patet quod discipuli irrationabiliter aestimabantur esse ebrii, quia ut dicit adhuc erat hora tertia. Supponit autem tamquam famosum et evidens quod discipuli non erant soliti tam cito prandere vel bibere, et forte toti etiam genti illi erat commune non ita cito prandere. Irrationale autem erat impransos et impotatos aestimare ebrios. Dato enim quod de uno vel duobus posset credi quod praeter morem solitum essent ex levitate vel ex altera causa extraordinaria pransi, de tanta tamen societate et tam disciplinata non potuit hoc rationabiliter aestimari.

(48) Bene autem electa est ad hoc opus hora tertia: Tum ne excessus huiusmodi spiritualis sobrietatis posset ascribi crapulae vel ebrietati. Nam de mane possent dici nondum plene a sua crapula digesti vel a suis somniis vel somnolentiis quietati, a sexta vero et ultra possent dici pransi et potati. Et hoc potest dici ratio litteralis. Ratio vero mystica fuit: Tum in signum tertiae personae in Trinitate. Tum quia tunc incipit sol incalescere et ad meridionalem fervorem sextae horae elevari. Tum quia tunc fuit clara tertia lex, scilicet gratiae, sequens legem naturae et Scripturae. Tum quia orantibus est spiritus datus: oratio autem est tertia actio sequens lectionem et operationem.

(49) Dicit autem: Stans Petrus cum undecim, plus nominans undecim coapostolos quam ceteros qui secum erant propter eorum maiorem auctoritatem et constantiam et coassistentiam. Dicit etiam quod elevavit vocem suam, quia constanter et magnanimiter et etiam alte locutus est eis.

(50) Hoc notum sit vobis. Supple, quod subdam. Si obiciatur quod Petrus longe clarius convinceret errorem illorum monstrando quod scientia tot linguarum aut tot magnalium Dei non potuit per carnalem ebrietatem dari, et ideo videtur quod hanc rationem potius debuisset facere contra eos, potest ad hoc dici quod triplici ex causa hoc non expediit vel oportuit. Primo quidem, quia contra contentiosos et brutales expedientius est praemittere sensibiliores rationes quas sensuales noscunt nec coram aliis absque sensuali confusione negare queunt quam praemittere rationes subtiliores. Si enim Petrus dixisset eis quod ebrii non possunt loqui linguis diversis nisi prius sciverint illas, forte contendissent, dicentes quod immo aliquando sicut et plura stupenda somnia et opera fiunt plerumque a dormientibus vel freneticis aut daemoniacis. Et ideo melius fuit primo per circumstantiarum sensualem et famosam evidentiam excludere a discipulis notam ebrietatis, ac deinde non per rationem humanam sed per Scripturam et auctoritatem divinam ab eis creditam et veneratam probare hoc esse opus non spiritus ebrii vel frenetici vel daemoniaci sed spiritus divini.

(51) Secunda causa est quia in probando per propheticam scripturam hoc opus esse solius Dei, subincludebatur ratio praemissa, quod scilicet hoc non posset esse ex ebrietate aut ex aliqua causa mala vel naturali. Melius autem fuit eam sic subincludere tum quia fortificabatur per auctoritatem Scripturae, tum quia non ponebatur ut principale sed ut ancilla fidei et auctoritatis divinae.

(52) Tertia est, quia plures illius turbae iam satis inter se pertractaverant et induxerant rationem illam, quomodo scilicet idiotae unius linguae poterant tam diversas linguas totius orbis scire et loqui et praecipue quomodo potuerant scire tanta magnalia Dei, et ideo non oportebat illam a Petro repeti contra derisores, quia contra eos abunde sufficiebat inductio facta a cetera multitudine turbae, et maxime cum eam facerent cum maximo stupore et cum stupenda exaggeratione. Praeterea plus debuit (exclusa breviter nota vitii a suis) ostendere admirantibus et admirando quasi supponentibus hoc non posse esse ex causa humana vel naturali, quia hoc erat a spirituali, scilicet a Deo per Spiritum Sanctum suum.

(53) Et nota quam ordinate procedit. Nam primo fuit monstrandum hoc opus prius fuisse sollemniter a Deo promissum et prophetatum, ut in hoc aliqualiter satisfaceret admirantibus quomodo non carnaliter aut extra vel praeter rationem divini ordinis hoc fiebat. Secundo fuit monstrandum quare nunc specialiter hoc fiebat, quod facit Petrus monstrando quia iam nunc venerat Christus et erat per meritum passionis iam glorificatus a Patre. Hoc autem sic fuit per testimonia prophetarum monstrandum quod ex hoc posset inferri quod merito debebant credere in eum. Ostenso igitur primo quod non erant ebrii, ostendit secundo hoc esse opus Spiritus Sancti, scilicet a Deo iam hactenus per prophetas praedictum, probans hoc per verbum Ioelis, ibi (2, 16): Sed hoc est etc. Tertio ostendit quod hoc est factum potestate Christi ab eis crucifixi et a Deo resuscitati et ad Dei dexteram in caelum assumpti, ibi (2, 22): Viri Israeliti, audite. Quarto infert ex hoc certum eis esse debere, id est ipsos debere credere quod ipse vere est Christus Dominus mundi, ibi (2, 36): Certissime ergo sciatis.

(54) Dicit ergo: Sed hoc est quod dictum est per prophetam Ioel, scilicet Ioelis 2, 28-32. In hoc verbo Ioelis quod assumit tanguntur quattuor ad propositum utilia. Primum est de dono Spiritus Sancti. Secundum est de signo actus prophetici, ibi (2, 18): Et prophetabunt. Tertium est de signis futuri iudicii vel de signis passionis et furoris Christi, ibi (2, 19): Et dabo prodigia. Quartum est de salutifero et generali cultu Dei tempore Christi introducendo seu de spe aeterni praemii, ibi (2, 21): Et omnis quicumque. Vult enim eos ad Christi fidem et paenitentiam provocare tam timore iudicii quam spe praemii.

(55) Primum autem, scilicet donum Spiritus Sancti, praedicit propheta primo ut fiendum finaliter, scilicet in novissimis diebus, pro quo nostra littera in Ioele habet: Et erit post haec. Promiserat enim quod filiis Sion daret Deus doctorem iustitiae, scilicet Christum, et tunc implerentur omni copia et gloria in aeternum. Et tunc subdit quod post hoc effundet spiritum suum. Et non multum post dicit quod hoc erit in diebus illis in quibus convertet et salvabit captivitatem Iuda et vindicabit eorum hostes in valle Iosaphat, quod in omnibus prophetis promittitur fiendum in novissimis diebus. Praedicit etiam illud secundo ut fiendum redundanter cum dicit: Effundam. Verbum enim effusionis abundantem redundantiam sonat. Deinde praedicit illud tertio ut fiendum seu dandum participative seu distributive seu quasi partialiter, cum dicit de spiritu meo, ac si non totus daretur sed quasi aliquid eius. Per quod significat quod non secundum totam suam incomprehensibilitatem unicuique datur, sed sub certa participationis mensura. Praedicit etiam ipsum quarto ut dandum generaliter seu universaliter cum dicit super omnem carnem, id est super omne genus hominum et super omnem aetatem et sexum. Unde et de aetate subdit quod et senes et iuvenes, et de sexu quod servi et ancillae et filii et filiae.

(56) Secundum autem, scilicet actum propheticum, tangit primo quantum ad actum eius suum extrinsecum qui est futura et arcana prophetice promulgare seu praedicare, unde dicit: Et prophetabunt. Prophetare enim est idem quod procul fari, id est futura longe priusquam veniant proloqui.

(57) Secundo tangit eius actum intrinsecum quo propheta in spiritu per supernaturalem illuminationem videt Dei futura seu Dei arcana. Et pro hoc dicit quod videbunt visiones et somniabunt somnia. Per visionem et somnium intelligit res per spiritum visas. Eadem autem visio dicitur somnium in quantum fit cum alienatione seu consopitatione sensuum exteriorum, visio vero dicitur pro quanto fit cum clara et quasi visuali certitudine. Vel visio significat illam revelationem quae fit cum visu et vigilia sensuum exteriorum, somnium illam quae fit cum consopitatione eorum. Vel visio significat revelationem certiorem et clariorem, somnium vero obscuriorem et figuris imaginariis plus velatam. Et secundum hunc ultimum modum iuvenes ponit hic pro robustioribus et fervidioribus et alacrioribus in spiritu, senes vero pro debilioribus et minus laetis. Vel per hoc designat quod spiritus saepe praeassumit iuniores ad maiora ut gratia magis appareat grata. Et etiam quia quantum est ex parte aetatis sunt fortiores ad spiritalia praelia et diuturna tempora et negotia. Deinde confirmative simul et explicative repetit praemissa tam de dono spiritus quam de effectu sui prophetalis actus, ibi (2, 18): Et quidem, id est certe. Modus est confirmandi. Explicat autem quod super humiles et Deo subiectos hoc donum est effundendum, cum subdit: Super servos meos et super ancillas meas etc.

(58) In tertio vero scilicet de signis futuri iudicii tangit primo in generali duo genera signorum et duo loca eorum, dicens: Et dabo prodigia, quae sunt signa maiora et magis stupenda in caelo, qui est locus mundi nobilior, et signa, scilicet communia et minus stupenda, et his coaptat locum inferiorem, scilicet in terra. Deinde specificat ea. Et more apud Hebraeos et in scripturis satis usitato incipit a postremis, scilicet a signis in terra factis, specificans inde duo. Primum est strages hominum, et pro hoc dicit sanguinem, id est sanguinis effusionem. Aliud est combustio seu destructio urbium et terrarum, unde subdit et ignem et vaporem fumi, id est et ignem ob multorum combustionem fumum maximum emittentem. Haec autem quoad quid erant cito complenda in Iudaica captivitate per Romanos facta, attamen simpliciter sunt consummanda in fine saeculi.

(59) Deinde tangit duo prodigia in caelis, scilicet obscurationem solis et colorem sanguineum lunae. Non quod haec in eorum substantia essent fienda, sed potius respectu regionis inferioris et respectu nostri visus. Nam aliquae fumositates aeris faciunt lunam apparere sanguineam, quod quando fit miraculose et prodigiose est prodigium, et aliquando divino miraculo factum est et fiendum quod sol non irradiabat regionem inferiorem. Hoc autem parum ante extremum finem ultimi iudicii ad litteram implebuntur. Mystice vero et metaphorice sunt impleta tempore praedictae captivitatis Iudaeorum. Et Apocalypsis 6, 12 dicuntur iterum implenda sub apertione sexti signaculi.

(60) Dies autem Domini magnus. Qui hic subditur est principaliter dies ultimi iudicii in quo Deus suam potestatem et aequitatem magnifice super omnes revelabit. Secundum quid vero est quilibet dies alicuius magni et generalis iudicii Dei, quale fuit destructio synagogae aut idolatriae et consimilium. Igitur sumendo signa pro signis iudicii, tunc dicta sunt ad terrorem ut saltem ex timore futuri iudicii a sua infidelitate et ceteris criminibus convertantur et compungantur. Possunt etiam haec referri ad signa passionis et spiritus Christi illo tempore facta, et tunc dicuntur hic a Petro ut monstret prophetae concordiam ad iam facta. A propheta vero dicuntur ut monstret cuius merito est spiritus datus et quibus signis praeeuntibus et quasi concommitantibus erat dandus. Tunc enim fuit Christi sanguis effusus, quod fuit maximum signum in terra. Tunc etiam fuit ignis horrendae irae et fumus excaecativae malitiae in synagoga. Vel tunc in apostolis fuit ignis Spiritus Sancti cum fumo summae devotionis. Tunc etiam Christo moriente sol fuit ad litteram obscuratus, et etiam mystice in Iudaeis, quia sol veritatis et iustitiae tunc recessit ab eis. Luna vero est mystice versa in sanguinem, id est synagoga in tantam crudelitatem ut Christum et eius apostolos toto posse persequeretur ad mortem.

(61) Circa etiam tempus captivitatis Iudaicae a Romanis factae refert Iosephus multa prodigia apparuisse in caelo seu in aere. Et forte inter illa tunc fuit signum coloris sanguinei lunae.

(62) Pro quarto autem subdit: Et omnis quicumque invocaverit, scilicet fide et spe et caritate, vel qui invocaverit digne nomen Domini, salvus erit. Per invocare intelligit Deum pro sui salvatione ab eo obtinenda colere. Dicit autem omnis ut omnes provocet ad spem et ad fiducialiter accedendum ad fidem. Nullus enim hic excipitur Iudaeus vel gentilis aut cuiuscumque sexus vel aetatis aut prioris pravitatis.

(63) Viri Israelitae (2, 22). Probato per Ioelem quod hoc opus fuerit a Spiritu Sancto, et hoc non casualiter aut absque Dei praescientia et ordine prophetali, hic accedit ad probandum quod hoc factum est virtute Christi ab eis crucifixi. Et in hac primo tangit sanctitatem et mirificentiam signorum et operum tamquam Iudaeis quibus loquebatur evidenter notam. Unde dicit: Audite verba haec, scilicet quae subdam. Iesum Nazarenum. Ex proprio nomine et ex loco enutritionis, scilicet Nazareth, vult bene eis distinguere de quo singulari homine loquitur. Virum, quod sonat hic et in consimilibus pro virili virtute et etiam sexu. Approbatum a Deo in vobis, id est inter vos et dum inter vos viveret. Approbatum, inquam, virtutibus, scilicet sanctae vitae vel miraculorum supernaturalis potentiae. Virtus enim stat aliquando pro virtute morali, aliquando vero pro potentia naturali in suo summo posita, iuxta quod virtus est “ultimum de potentia,” aliquando pro supernaturali opere vel virtute, ut Lucae 8, 46 dicit Christus: Ego cognovi virtutem de me exisse; et Lucae 6, 19: Quia virtus de illo exibat et sanabat omnes; et Lucae 10, 13: Si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt etc. Haec autem miracula seu virtutes specificat in duo genera, subdens: Et prodigiis et signis. Dicit autem Iesum pro hoc approbatum a Deo in eis, quia per hoc aperte ostendit eis quod ipse erat perfecte probatus et Deo acceptus. Quia vero haec erant notissima Iudaeis, ideo subdit: Sicut scitis.

(64) Secundo tangit eius mortem tamquam a Dei profundo et aeterno consilio ordinatam, sed a Iudaeis impie executam. Unde subdit: Hunc, definito, id est stabili et praefixo seu determinato consilio et praescientia Dei traditum. Ideo dicit consilio ut innuat quod propter magnam et profundam et multum utilem causam est a Deo traditus, id est hunc scienter et ex alto Dei consilio vobis et vestrae potestati traditum. Affligentes, scilicet contumeliis et plagis. Beda tamen dicit quod in Graeco est plus unum verbum. Est enim ibi traditum accipientes, quando scilicet eum in horto ceperunt et ligaverunt. Per manus iniquorum interemistis. Potest etiam construi le affligentes cum le per manus, quia per manus iniquorum ministrorum vel iniquorum gentilium eum afflixerunt et occiderunt. Loquitur autem sic ut ostendat quod illi quorum auctoritate et consensu hoc factum fuit non minus hoc fecerunt quam illi qui manualiter ad horum imperium vel beneplacitum hoc fecerunt. Tertio tangit eius resurrectionem ab inferis triumphalissime factam. Unde subdit: Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni etc. Secundum Bedam sensus nostrae litterae esse videtur quod Christo ad inferos descendente soluti sunt dolores poenarum, id est exsufflati ab eo, quia eum tangere minime valuerunt. Dicit tamen quod in Graeco est: Quem Deus suscitavit, solvens per ipsum mortis dolores, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea, scilicet morte, ubi nos habemus ab eo, scilicet inferno. Et secundum eum sensus litterae Graecae est quod per descensum suum ad inferos liberavit Deus sanctos a morte et a locis inferorum. Quamvis enim sancti essent ibi in consolatione secretae quietis, pro tanto tamen non erant a dolore mortis sive inferni in totum liberi, quo necdum superna in caelis gaudia videre et intrare poterant. Sic ergo solvit Deus per Christum dolores, id est poenas mortis et carentiae visionis Dei sicut et quoad se fuit impossibile teneri aeternaliter aut diutius ab ea, quasi dicat: Fuit sic potens se ipsum inde eripere sicut fuit potens et sanctos inde extrahere.

(65) Quarto, insistit probationi tertii, scilicet resurrectionis Christi. Huius enim probatio erat tunc magis necessaria, tum quia duo prima Iudaeis de facto patebantur, tum quia hoc probato reliqua plenius comprobantur. Ad huius autem probationem primo inducit verba Psalmi 15, qui incipit: Conserva me, Domine. Unde subdit: David enim in eum, id est in persona eius, vel intendens in eum prophetandum et commendandum dicit. Secundo probat David non dixisse haec verba huius Psalmi pro se, ibi: Viri fratres, liceat. Tertio infert quod hoc prophetice intellexit et dixit de Christo ex ipso nascituro et sibi promisso, ibi: Propheta igitur cum esset. Quarto resurrectionem Christi iam ex verbo David probatam authentice affirmat, asserens se et ceteros condiscipulos eam vidisse et esse certissimos testes eius, ibi: Hunc Iesum resuscitavit Deus. Quinto asserit quod Christus iam in caelis exaltatus hunc Spiritum Sanctum sic copiose in eos effudit et per patentissima signa et prodigia quasi visibilem et audibilem etiam ipsis Iudaeis incredulis fecit, ibi: Dextera igitur Dei. Sexto, quia hic subposuerat Christum in caelis exaltatum, probat hoc per aliud verbum David, ibi: Non enim David ascendit in caelum. In quo quidem congrue post probatam resurrectionem probat Christi ascensionem.

(66) In verbis autem Psalmi quae post inducit, ostenditur primo sanctissima vita et intentio Christi hominis et singularis assistentia Dei ad eum per quam meruit et potuit suscitari. Secundo, certitudinalis spes suae resurrectionis ex primo proveniens, ibi: Insuper et caro mea. Tertio, actualis experientia gloriosae resurrectionis in eo iam factae, ibi: Notas mihi. Pro primo dicit: Providebam Dominum coram me semper, id est diligentissime satagebam quod in omnibus actibus meis haberem semper Dominum coram me et prae oculis. Quomodo autem sibi conanti sic Deo assistere Deus ad eius custodiam et directionem versa vice assisteret, subdit: Quoniam a dextris est mihi ne commovear. Quoniam dicit hic causam evidentiae, ut sit sensus: Ideo patet quod ego Dominum mihi semper providi, quia semper mihi assistit. Dicit etiam causam efficientiae, quia ideo Dominum coram se providebat, quia Deus sibi ad hoc singulariter assistebat per gratiam praevenientem. Dicit autem a dextris in signum fortioris et melioris protectionis, quia dextra est nobilior quam sinistra, et loquitur ac si pro sinistris essent adversarii, et Deus a dextris eius ipsum ab eis protegens. Est inquam ne commovear, scilicet a bono, vel ne ab hostibus percutiar. Primo modo loquitur ac si Deus teneret eum in via lubrica vel ruinosa ne rueret, vel ne laberetur pes eius. Propter hoc, scilicet propter duo praemissa, delectatum est cor meum et exaltavit lingua mea, id est propter hoc corde et ore seu intus et extra totus exultabo gaudio Dei. Deinde ex hoc infert secundum, scilicet certitudinalem spem suae resurrectionis ex primo causatam. Unde subdit: Insuper, id est propter hoc quia Deus est mihi a dextris, caro mea requiescet in spe, scilicet celeriter resurgendi. Non quod tunc caro eius haberet actum spei, sed quia eius anima hoc habebat pro sua carne vel ipse adhuc in carne mortali vivens. Condignitas etiam suae carnis digne suscitaturi potest hic designari nomine spei. Spes autem sumitur in Christo pro securitate certissima de Dei assistentia et de omnibus obtinendis. Respectu etiam alicuius obiecti sperati et nondum habiti erat quaedam expectatio in eo secundum quod erat viator. Et hoc potest hic dici spes.

(67) Explicat autem plenius vim huius spei tam quoad animam quam ad corpus, asserendo quod nec eius anima apud inferos relinqueretur, nec eius caro putrescere permitteretur. Unde subdit: Bene, inquam, habeo hanc spem certam, quoniam non derelinques animam meam in inferno, in quo aperte supponit quod bene ibi esse debebat, sed tamen cito inde extrahi. Nec dabis sanctum tuum, id est corpus sancti tui, id est mei, quem singulariter et antonomastice tibi sanctificasti, vel sanctum corpus tuum, id est a te singulariter formatum et sanctificatum et personae filii tui unitum videre, id est experire corruptionem. Beda inducit contra hoc illud alterius Psalmi (29, 10): Quae utilitas in sanguine meo descendendo in corruptionem, et solvit, quia ibi dicitur descendere in solam corruptionem crucifixionis et passionis et mortis, hic autem negatur corruptio putrefactionis, quae generaliter vastat carnem humanam. Vel potest dici quod illic loquitur ad Deum allegando quod non debeat permitti cadere in corruptionem putrefactionis, quia nulla in hoc nostrae redemptionis aut divini honoris utilitas. Unde subdit (29, 10): Numquid confitebitur, id est glorificabit te pulvis, id est pulverizatio mea. Et subdit: Audivit Dominus, et misertus est mei, ne scilicet fieret. Unde et subdit: Convertisti planctum meum in gaudium mihi. De extractione vero animae ab inferis praemiserat, dicens (29, 4): Domine, eduxisti ab inferno animam meam. Deinde subdit tertium, scilicet suae resurrectionis actum vivificum simul et beatificum, dicens: Notas, scilicet per experientiam facti mihi fecisti vias vitae, id est viam qua in meo corpore et in meis electis perveni ad vitam aeternam, quae sola simpliciter et antonomastice dicta est.

(68) De actu autem beatifico subdit: Replebis me iucunditate cum facie tua, id est in visione faciei tuae, quod non dicitur quasi antea non videret eam, sed quia tunc aperte innotuit quod eam videbat, iuxta quem modum Matthaei ultimo dicit (28, 18): Data est mihi omnis potestas etc. Quod autem David non dixerit haec verba de se et pro se ostendit, subdens: Viri fratres, liceat audenter, id est confidenter dicere ad vos de patriarcha David. Vocat autem eum patriarcham, tum ex reverentia ne in eius derogationem hoc subdere videatur, tum quia fuit unus de sollemnibus patribus Christi. Quam paternitatem habet paulo post ad suum propositum declarandum subinducere, quasi dicat: Non indignemini si de tanto patre haec dico, et quasi dicat: Licite et secure potest hoc dici quoniam defunctus est et sepultus, et sepulchrum eius apud nos est usque in hodiernum diem, quasi dicat: A tempore suae sepulturae usque nunc potuit per facti evidentiam comprobari quod eius corpus usque ad haec tempora mansit resolutum et incineratum, quod et auditores pro rato et certo habebant. Deinde ostendit quod hoc de Christo prophetaverit, subdens: Igitur cum esset propheta et sciret, scilicet per revelationem sibi factam, quia, id est quod iureiurando, id est cum iuramento iurasset illi Deus de fructu lumbi sui, id est Christum ex eius semine nasciturum. Sedere super sedem eius, id est regnare aeternaliter super regnum populi Dei. Nam in Psalmo qui incipit: Memento Domine David, dicitur (131, 11): Iuravit Dominus David veritatem, hoc scilicet quod de fructu ventris tui ponam super sedem suam. Et II Regum 7, 12-14 dicit ei Deus per Nathan: Cum completi fuerint dies tui et dormieris cum patre tuo, suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo. Et firmabo regnum eius et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium. Quia autem hic dicit suscitabo semen tuum, ideo bene habetur in Graeco, secundum Bedam, de fructu ventris suscitare Christum et sedere super sedem eius. Cum ergo hoc sciret providens, id est procul seu de longe futura videns, vel providens utilitati posterorum ad fidem Christi vocandorum, locutus est de resurrectione Christi, quia, id est quod neque derelictus est in inferno, scilicet quoad animam. Unde et secundum Bedam in Graeco est: Quia neque derelicta est anima eius in infernum, neque caro eius etc.

(69) Sed videtur quod possit Petro obici quod, sicut haec ultima intelliguntur aut intelligi possunt ad litteram de Salomone, qui ad pleniorem et firmiorem sedem regni suscitatus est post mortem patris sui, (ut cesset ratio qua probat Augustinus hoc non posse intelligi de Salomone, quia ipse non fuit semen post mortem patris suscitatum, id est generatum. Potest tamen dici suscitatum ad firmiorem et pleniorem regni sedem, licet, vivente patre, fuerit factus rex vel suscitatus in eius successorem, quae successio proprie est post praeeuntis mortem): sicut, inquam, hoc de ipso intelligitur, sic verba Psalmi superioris, scilicet (15, 8): Providebam Dominum etc., possunt consimiliter exponi de David et de quolibet consimili sancto: pro quanto scilicet Deus non permisit ipsum a suis hostibus turpiter occidi vel conculcari aut eius animum desperative affligi, immo semper liberavit eum finaliter de manu inimicorum suorum ac si de inferis educeret, propter quod caro eius requiescebat in spe, id est semper dormiebat quietus et de Dei auxilio securus. Vel potest per hoc intelligi quod ipse cum omnibus sanctis est finaliter secundum carnem resuscitandus et secundum animam ab inferis extrahendus, ut sit sensus: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem, scilicet aeternam, etsi ad tempus ipsum corrumpi permittas. Dicendum quod Petrus ex his optime probat suum intentum. Quando enim in eodem verbo Scripturae sunt plures sensus quorum unus est summus et principalissimus et sine quo omnes alii sunt ridiculosi et perversi et nulli et cui littera vel modus loquendi expressius et magis proprie congruit, quis sanae mentis dubitet quin ex tali verbo potius possit probari impletio illius principalissimi sensus quam aliorum qui sunt secundum quid et quorum fructuosa veritas ex illius veritate dependet? Sic autem est in proposito et in consimilibus. Constat enim quod nisi aeterna et caelestis resurrectio et beatificatio statuatur, quod ridiculosum est et perversum de quacumque liberatione vel resurrectione altera gloriari. Statui autem hominibus aeternaliter et iuste damnatis recte et rationabiliter nequit sine aliquo capite principali promerente eam filiis Adae iuste damnatis. Et hoc est statuere Christum redemptorem quem prophetae optime praescientes et praestituentes sic loquuntur de eo et suis electis quod principalis sensus sibi tamquam capiti congruat, semipleni vero et secundarii congruant membris eius. Et quia Iudaei illius temporis aperte supponebant unum magnum et finalem messiam pro eis salvandis venturum, ideo non oportuit Petrum huic statuendo multum insistere, sed solum ad tempus suum applicare.

(70) Quod autem modus litterae expressius et plenius et magis proprie huic sensui congruat patet. Primo, de verbis primi Psalmi quoad septem ibi per ordinem posita. Nemo enim, praeter Christum, quantumcumque sanctus, providit Dominum coram se semper in omnibus actibus et cogitationibus suis. Unde David in alio loco dicit (Ps. 142, 2): Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Nulli etiam alteri sic astitit Deus quin aliquo motu vitii commoveatur, et ideo nemo alius de hoc potuit plenissime laetari et gloriari. Quis etiam audet gloriari quod propter hoc caro eius in morte vel laboribus esset audaciter secura de totali sui glorificatione? Rursus: Non derelinques in aeternum vel tot annis, sed simpliciter et absque determinatione dicit: Non derelinques. Quod nulli competit nisi soli illi qui nullatenus erat pro se moriturus aut puniendus, et qui pro aliis moriens non erat a sui resuscitatione vel modicum differendus, nisi solum quantum expediebat sufficienti probationi suae mortis, ad quod quadraginta horae satis suffecerunt. Et cum hoc quantum congruebat mysticae significationi tridui vel quadraginta horarum.

(71) Rursus, cuius alterius viri corpus potest dici singulariter et antonomastice sanctum Dei, cum omnia sint in peccato concepta et peccato infecta et cum fomite pravae concupiscentiae vivant et moriantur? Quomodo etiam David absque nimia praesumptione auderet sic se vocare sanctum Dei? Iterum, non dicit corruptionem aeternam aut diuturnam, sed simpliciter et absolute dicit carnem suam non visuram corruptionem, quae quidem in communi locutione hominum non significat corruptionem mortis. Nam de carnibus in macello venditis vel vendendis dicimus communiter eas incorruptas quamdiu sunt a putrefactione vel a simili consumptione vel resolutione sincerae sive immunes; et cum dicimus: Corruptae sunt, perinde est quod dicere putrefactae sunt vel consumptae vel resolutae. Quis etiam potuit perfecte Deo dicere: Notas mihi fecisti vias vitae, nisi qui fontaliter et radicaliter vias et introitus et exitus vitae aeternae est in se ipso et in omnibus electis adeptus, ita quod mortuis et damnatis potuit dare vitam aeternam vitamque beatam? Nec contra aliqua praedictorum aestimes esse quod Mater Christi dicitur ab omni actuali peccato fuisse immunis, quia hoc numquam dicitur nec diceretur nisi solum pro quanto supponitur esse mater Christi et ad hoc primitus praeelecta. In verbis etiam quae Salomoni umbratiliter competunt patet hoc ipsum. Oportet enim primo institui regnum aeternum ac caeleste et beatum, alias quanto plus ibi mens figitur tanto perversius et inanius. Et certe, verba expressius stant pro regno aeterno, sicut patet in Eructavit, ubi de eodem rege dicit (44, 7): Thronus tuus Deus in saeculum saeculi. Et in Psalmo Misericordias Domini, ubi de eodem dicit (88, 30): Et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronus eius sicut dies saeculi. Et in Memento Domine David, de Sion regni David dicit (131, 14): Haec requies mea in saeculum saeculi. Et: Illuc producam cornu, id est regnum David (131, 17). In illo etiam septimi capituli libri secundi Regum promittitur David et populo Israel quod Deus habitabit cum eo et non turbabitur amplius (II Regum 7, 10). Et successori eius promittit quod stabiliet thronum eius usque in sempiternum (7, 13). Et quod erit ei tamquam filius singularis, quae Salomoni turpissime corruenti nequaquam competunt sicut verba sonant. Certum est etiam quod illud quod ibi dicitur (7, 13) de suscitatione seminis post mortem David expressius et completius et magis proprie significat generationem et regni collationem post mortem David fiendam quam significet illos modos quos supra dixi in Salomone verificari.

(72) Hunc Iesum. Hic resurrectionem Christi probatam authentice asserit et suo et omnium condiscipulorum testimonio astruit, subdens: Cui omnes nos testes sumus, tamquam scilicet illi qui eam certissime vidimus et palpavimus et multis indubitabilibus experimentis probavimus. Et secundum Glossam non ait nos duos vel tres, sed nos omnes. Post haec igitur ordine congruo infert: Igitur dextera, id est alta potentia Dei exaltatus, scilicet ad gloriam resurrectionis et ad caelos, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, id est accepta a Patre potestate dandi Spiritum Sanctum sicut erat promissum, vel accepto in se Spiritu Sancto a Patre in tali plenitudine ut posset Spiritum promissum aliis dare. Effudit hunc, scilicet Spiritum, quem vos videtis, scilicet per eius prodigia in nobis vobis visibiliter ostensa. Et audistis, scilicet per donum linguarum, quarum locutionem in nobis auditis. Beda dicit quod in Graeco est: Effudit hoc donum quod nunc videtis et auditis. Exponit etiam Beda: Quem videtis, scilicet in linguis igneis. Sed nescio an ipsi viderint illas linguas igneas super apostolos et an usque tunc visibiliter steterint super eos. Nota quod Christus per aeternam generationem accepit a Patre potestatem producendi et dandi Spiritum Sanctum, et pro tanto etiam secundum quod Deus accepit Spiritum Sanctum ab eo, in quantum vero homo accepit illum a Patre et a tota Trinitate per singularem gratiam per quam meruit ut membris sibi tamquam capiti cohaerentibus diffunderetur. Ergo ut homo Spiritu Sancto plenus meruit illum dari, sed ut Deus illum effudit et dedit. Dicit autem Beda quod Petrus pulchre usus est hic hoc verbo effudit, ut ex hoc auditores colligerent quod Christus est ille Dominus qui per prophetam loquebatur omnia praedicta, dicens (2, 18): Effundam de spiritu meo, etc., quia vero Petrus dixit hic Christum exaltatum, innuens quod ad caelos seu ad dexteram Dei Patris. Probat hoc per verbum Dei subdens (2, 34): Non enim David ascendit in caelum. Et ideo patet quod verbum subscriptum non de sua, sed de Christi ascensione praedixit: Dixit autem ipse: Dixit Dominus, scilicet Pater Domino meo, scilicet Christo, sede a dextris meis, id est, mihi coaequaliter et tamquam mecum in eadem maiestate coaequaliter coregnans. Vel tu, secundum quod homo, sede a dextris meis, id est, sta fixus in persona filii mei, qui est mihi coaequalis et quasi dextra mea vel a dextris meis, id est, in potioribus et altissimis bonis meis, ut scilicet sis rex et dominus universi orbis. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, id est tibi totaliter subiectos et a te conculcatos. Per hoc autem non intendit quin postea sedeat a dextris eius, immo tunc multo evidentius, sed intendit quod etiam toto illo tempore de quo posset dubitari regnet a dextris eius. Quamdiu enim inimici eius non totaliter conculcantur ab eo poterat dubitari an ipse esset rex et dominus universi et an sederet a dextris eius.

(73) Ex hoc ergo et ex praedictis infert: Certissime ergo sciat omnis domus, id est tota plebs et familia Israel, quia Deus eum, scilicet hunc Iesum, quem vos crucifixistis, fecit et dominum et Christum, id est regem et pontificem, scilicet totius Israelis et universi orbis. Beda dicit quod ibi, Dixit Dominus etc., est primum nomen Domini apud Hebraeos tetragrammaton, quod de solo Deo dicitur. Secundum autem est commune mortalibus quo et reges et ceteri homines domini appellantur. Et secundum hoc bene dicit Petrus quod Deus fecit eum Dominum, dominatione scilicet creata quae data est Christo homini super omnia creata. Dato etiam quod ibi ponatur Dominus pro dominatione increata, tunc fecit eum Dominum eo modo quo Christus homo factus est Deus, quod per unionem humanitatis in persona Dei est factum, quia per hoc vere dicitur quod persona humanitatis est Deus seu illa persona quae est homo est Deus. Quando enim dicitur: Homo factus est Deus, factio non cadit super praedicatum ratione sui sed solum ratione subiecti, id est, ratione naturae humanae, non quod illa sit facta Deus sed solum quod ratione eius quod factum est in ea verificatur quod persona talis hominis est Deus, seu quod ille homo est Deus. Quod autem dicit supra, quod David non ascendit in caelum, intelligitur tam respectu illius temporis in quo David verba illa cecinit quam respectu illius sublimis ascensionis, de qua in Psalmo illo loquitur. Nota etiam quod Petrus docet hic quomodo intelligenda sit sessio de qua ex alio Psalmo assumpserat Christum sessurum super sedem David patris eius. Docet enim hoc non debere intelligi de temporali sede regni carnalis sed de spirituali qua sedens a dextris Dei regnat super totam plebem Dei. Si enim obicias quod David numquam regnavit super illam sedem, dicendum quod immo, secundum quid et ministerialiter, pro quanto scilicet sedes eius fuit sedes fidei et populi Dei. Ipse etiam tenet in huiusmodi figuram Dei Patris et similiter sedes eius figuram summae sedis Dei Patris.

(74) His auditis (2, 37). Hic subditur fructus conversionis plurium ex sermone Petri procedens. Et tanguntur hic quattuor. Primum est conversorum cordalis contritio, cum dicit: His auditis, compuncti sunt corde. Secundum est agendorum eis humilis et sollicita requisitio, quia dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos: Quid faciemus viri fratres? Secundum Bedam in Graeco est plus, scilicet: Monstrate nobis. Et dicit quod in opusculis expositorum Scripturae sacrae hic saepius invenitur adiunctum. Tertium est agendorum eis specificatio facta a Petro, ubi ponit duo agenda, scilicet paenitentiam de suis peccatis et baptizari in nomine Christi ut remittantur eis peccata. Non autem loquitur hic de paenitentia prout est sacramentaliter post Baptismum fienda, sed de illa qui praeexigitur ad Baptismum digne suscipiendum. Per nomen autem Christi intelligit hic fidem Christi. Vel si ultra hoc intendit hic exprimere sacramentalem formam Baptismi, tunc vel in nomine Christi implicite intendit nomen Patris et Filii et Spiritus Sancti, quia Christus dicit filium humanatum unctum Spiritu Sancto a Patre. Vel tunc pro tempore et ex causa dispensative licuit hanc formam in Baptismo tenere ut nomen Christi illo tempore et contemptibile et odiosum fieret magis amabilius et gloriosius.

(75) Et nota quod duobus agendis Petrus subdit duo eis correspondentia. Nam remissio peccatorum correspondet paenitentiae et acceptio Spiritus Sancti correspondet exteriori Baptismo, quamvis et utrumque significetur in ipso. Ut vero praefatam Spiritus Sancti gratiam omnes plenius sperent, subdit: Vobis enim, scilicet Iudaeis, est repromissio, illa scilicet (2, 18): Effundam de Spiritu meo etc. Vel etiam promissio omnium spiritalium bonorum semini Abrahae saepe facta est principaliter facta vobis Iudaeis et filiis vestris. Sic enim dixit Deus supra per prophetam: Prophetabunt filii vestri etc. Et omnibus qui longe sunt, scilicet gentilibus vel omnibus ubicumque terrarum dispersis. Quoscumque advocaverit, scilicet ad Christi fidem et gratiam Dominus Deus noster. Hoc respondet supra dicto verbo Ioelis (2, 21): Et omnis quicumque invocaverit etc. Ne autem Lucas credatur omnia doctrinalia verba Petri vel Stephani vel Pauli et consimilium usque ad unguem penitus explicare, ideo Lucas breviter hic ostendit se multa praetermittere, subdens: Aliis etiam verbis pluribus testificatus est, scilicet Christi fidem et paenitentiam eis sub Christo agendam. Et exhortabatur eos. Glossa dicit quod idem est haec testificatio et exhortatio. Testificari enim est idem quod adiurare seu cum adiurationibus inducere vel monere. Dicens: Salvamini a generatione ista prava, scilicet Iudaeorum et etiam ceterorum, id est: Recedite ab eorum incredulitate et impietate ut per fidem et iustitiam Christi salvemini. In quo aliqualiter explicat illud, scilicet: Paenitentiam agite etc.

(76) Quartum est consilii eis a Petro dati oboediens acceptio et adimpletio. Unde subdit: Qui ergo receperunt, scilicet credendo et consentiendo sermonem eius, baptizati sunt. Dicendo autem qui ergo receperunt, ostendit quod non omnes qui tunc audierunt crediderunt seu acceptative receperunt verba Petri. Numerum autem tunc conversorum tamquam celebrem et tamquam mysterialem specificat, subdens: Et appositae sunt, scilicet priori collegio fidelium in die illa, scilicet Pentecostes, animae, id est personae (pars pro toto) circiter tria milia. Quia in millenario notatur perfectio et in tribus imago Trinitatis Dei, seu trium virtutum eius, scilicet fidei, spei et caritatis, patet quomodo hic numerus congruit mysterio. Dicitque Beda quod Moyses quidem quinquagesimo die, a Pascha scilicet in Pentecosten, praecepit panes primitiarum Deo initiari. Nunc autem superveniente Spiritu Sancto non manipuli spicarum sed animarum primitiae sunt Deo consecratae.

(77) De praedictis autem panibus primitiarum offerendis die quinquagesimo a primitiis seu manipulis spicarum in Sabbato azymorum oblatis habes Levitici 23, 15-17. Ubi et nota quod congrue iussi sunt duo panes primitiarum offerri, quia panis apostolici collegii ac deinde panis horum trium milium tamquam duo primitivi panes Ecclesiae sunt eodem die Sancti Spiritus dono consecrati. Et sicut Pentecostes, id est dies quinquagesima Novae Legis computatur a festo resurrectionis Christi et non ab immolatione agni, sic in huius mysterium oblatio horum panum primitiarum computatur in praefato capitulo Levitici non a primo die azymorum in cuius primordio immolabatur agnus, sed a Sabatto azymorum in quo primitiae spicarum iubentur ibidem offerri. Praemisso enim ibidem quod nona die mensis primi ad vesperum Pascha Domini est et in quinta decima die solemnitas azymorum et quod primus dies et ultimus erunt celeberrimi, subditur (23, 10): Cum messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestrae, ad sacerdotem, qui elevabit fasciculum, scilicet spicarum coram Domino altera die Sabbati. Et infra subdit (23, 15): Numerabitis ergo ab altera die Sabbati in qua obtulistis manipulum primitiarum septem hebdomadas plenas usque ad alterum diem expletionis hebdomadae septimae, id est quinquaginta dies; et sic offeretis sacrificium novum Domino, panes primitiarum duos, per quos corpus et anima vel intellectus et sensus praeter supra dictum mysterium intelligi potest. Qui et iubentur esse de simila fermentata. Cum tamen Levitici 2, 11-12 prohibeatur in omni oblatione sacrificii frumentum offerri, conceditur tamen ibi primitias ac munera tantum inde offerri, sic tamen quod super altare non imponatur, quia sicut in azymo designatur sinceritas a fermento malitiae et nequitiae, ita in fermento designatur fervor Spiritus Sancti dilatans et digerens pastam Ecclesiae Dei.

(78) Erant autem omnes (2, 42). Haec est sexta pars huius capituli, in qua ostenditur conversorum perfecta conversatio et divini timoris inter eos et etiam exteros respectu eorum magnifica impressio. Primo autem ostenditur eorum perfectio quoad tria. Primum est per respectum ad suos superiores, scilicet quoad debitam informationem ab eis suscipiendam. Unde dicit quod omnes erant perseverantes in doctrina apostolorum, in doctrina scilicet fidei et morum. Secundum est per respectum ad confratres, scilicet communis ad invicem convictus et caritas. Unde subdit: Et communicatione fractionis panis, id est perseverabant in communi et cotidiana distributione necessariorum unicuique eorum. Per panem enim quaeque necessaria corporali victui in Scripturis saepius designantur. Fractio vero stat hic pro distributione, et nihilominus significat humilem paupertatem eorum qua non semper panes integros, sed etiam eorum fragmenta distribuebant et recipiebant. Glossa tamen interlinearis dicit quod hoc potest intelligi de pane communi seu usuali sive de sancto seu sacramentali, scilicet Eucharistiae. Tertium est per respectum ad Deum, scilicet assiduitas orationum. Unde subdit: Et orationibus.

(79) Secundo ostendit quomodo omnes exteri quamquam non crederent, timebant et reverebantur fideles et Deum in eis. Unde subdit: Fiebat autem omni animae, scilicet forinsecorum timor, propter scilicet praefatam sanctitatem et spiritualitatem fidelium. Deinde subdit aliam causam huius timoris, quia et multa prodigia et signa, id est miracula tam maiora quam ima fiebant in Hierusalem per apostolos, et ideo metus magnus erat in universis: quasi dicat etiam qui Christifideles non diligebant, saltem metuebant propter duas causas praedictas.

(80) Tertium redit ad plenius explicandum secundam et tertiam partem supra scriptae perfectionis eorum, scilicet de communi convictu et de assidua oratione. Et quia fundamentum communis convictus est expropriativa et purificativa communitas omnium rerum, ideo hanc primo explicat, dicens: Omnes etiam qui credebant, id est non soli apostoli vel primi discipuli, sed etiam omnes qui credebant erant pariter, id est ita communiter conviventes ac si in omnibus essent pares et coaequales. Et habebant omnia communia. Ne autem sub his communibus intelligas illa quae non decet evangelicos pauperes etiam ad usum habere, ideo huiusmodi excludens, subdit: Possessiones quoque, scilicet agrorum secundum Glossam, et substantias (Glossa: Id est, pecora vel similia, in quibus substantia mobilium divitiarum consistit.) vendebant, tamquam scilicet usui eorum indecentia. Et dividebant illa, id est necessaria ex illorum pretiis empta omnibus prout cuique opus erat. Glossa ibi: Non secundum gradus honorum ea distribuebant, sed secundum maiorem vel minorem indigentiam, ita quod plus egenti dabant plus et minus egenti minus.

(81) Deinde subdit de oratione simul et quomodo cum communi convictu laudes orationum continuabant dicens: Cotidie quoque perdurantes unanimiter, id est cum mira unitate animorum in templo, scilicet causa orandi. In templo dicit ad explicandum unum perfectum et exemplarem modum orandi, quo scilicet non solum privatim in suis mansiunculis sed etiam publice et sollemniter et insimul in loco sollemni et sacro Deum orabant et laudabant. Et frangentes, id est distribuentes panem, id est necessaria circa domos, id est unicuique domui seu familiae discipulorum. Vel per hoc intendit quod in domibus in quibus manebant, frangebant et edebant in mensis suis panem. Et tunc per fractionem panis hic et supra intelligitur actus comestionis cum actibus sibi connexis. Sumebant cibum cum exultatione, scilicet spirituali et simplicitate cordis. Simplicitas significat hic non solum vitationem hypocrisis simulatae aut duplicitatem fraudum et mendositatum sed etiam versutarum astutiarum et prudentiae mundanae implicantis se negotiis mundi aut curiose cogitantis de illis. Collaudantes Deum, id est communiter et insimul laudantes vel simul cum praedicta ciborum sumptione laudantes. Le cum exultatione et simplicitate construe tam cum le sumebant quam cum le collaudabant, quia utrumque faciebant cum divina iucunditate et simplicitate. Et habentes gratiam ad omnem plebem. Supra insinuaverat quod ab omnibus quodam divino timore reverebantur, hic vero ultra hoc dicit quod toti plebi erant grati. Aut sensus est quod ad omnem plebem, id est coram omni plebe seu in conspectu totius plebis aperte patebat eos esse plenos gratia Dei. Per plebem autem potest intelligi hic communis turba quae non erat fidelibus de se malevola, immo potius benevola, quamvis principes plebis eos odirent propter odium Christi.

(82) Circa hanc partem quaerenda sunt tria. Primo scilicet cuiusmodi communitas temporalium erat ista de qua hic et infra quarto agitur. Circa quod est duplex opinio. Una est quod non privaret commune ius illorum mobilium quae ad usum habebant, sed quod illud ius nullius eorum in singulari esset proprium, esset tamen proprium communitatis seu communis collegii eorum, ita quod non spectaret ad aliquam aliam communitatem, sicut nunc quaelibet abbatia monachorum habet sua specialia iura in quibus non participat alia abbatia vel aliqua alia congregatio. Et tunc quidam huius opinionis distinguunt inter apostolos et ceteros credentes. Dicunt enim quod apostoli nihil habebant penitus in proprio vel communi, cetera vero multitudo credentium carebant tunc quidem proprio sed habebant aliqua in communi. Et hanc distinctionem sumunt a glossa Bedae super illud quarti capituli (4, 33): Et virtute magna reddebant apostoli etc., dicentis: Doctorum et auditorum vigilanter discernit ordinem. Nam multitudo credentium rebus suis spretis copula caritatis invicem iungebantur, apostoli vero virtute fulgentes mysteria Christi pandebant.

(83) Alii vero dicunt quod haec communitas omnem proprietatem seu ius proprietarium excludebat non solum a singulis sed etiam a tota communitate eorum, ita quod si aliqui de exteris gentilibus vel Iudaeis aliqua eis auferrent nequaquam repetissent illa ab eis tamquam propria suae communitatis. Isti probant dictum suum primo quia Lucas videtur generaliter de omnibus fidelibus illius temporis loqui cum dicit: Omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia. Ex quo videtur Lucas velle quod omnes, tam apostoli quam alii, uno modo essent unius communitatis et unius modi habendi communia. Secundo, quia prout Gratianus in Decretis, cap. 12, quaestione la, refert, Clemens in epistola quarta dicit: “Dilectissimis fratribus et condiscipulis Hierosolymis cum carissimo fratre Iacobo et coepiscopo habitantibus. Clemens episcopus, salutem. Communis vita est omnibus necessaria, fratres, et maxime his qui Deo irreprehensibiliter militare cupiunt et vitam apostolorum eorumque discipulorum imitari volunt. Communis enim usus omnium quae sunt in hoc mundo omnibus esse hominibus debuit. Sed per iniquitatem alius hoc dixit esse suum et alius istud, et sic inter mortales facta est divisio. Denique Graecorum quidam sapientissimus, sciens haec ita esse communia, ait amicorum debere omnia esse communia. Et sicut non potest dividi aer nec splendor solis, ita nec reliqua quae communiter omnibus data sunt ad habendum dividi debere, sed habenda esse omnia communia. Unde et Deus per prophetam dicit: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Istius consuetudinis more retento, apostoli eorumque discipuli una nobiscum et vobiscum communem vitam duxerunt. Ut enim bene nostis, nullus eorum aut nostrum aliquid suum esse dicebat, sed omnia illis et nobis erant communia.” Ubi et subdit quod quia Ananias et Saphira apostolis super hoc sunt mentiti, ideo nobis praesentibus in conspectu omnium circum astantium et apostolorum ambo mortui sunt delati. Haec beatus papa Clemens. In quibus verbis docet duo in summa. Unum est quod apostolis et ceteris credentibus erat tunc una et uniformis communitas. Secundum est quod illa communitas non appropriabat illi collegio aliquid in communi, immo erat talis qualis in statu innocentiae apud totam communitatem hominum fuisset, et qualis inter omnes homines esse deberet, si non esset corruptio et infirmitas originalis vel actualis peccati, et qualis est illa qua aer et sol omnibus sunt communes.

(84) Praeterea, satis est improbabile quod ex quo fideles illius temporis volebant paupertatem apostolicam imitari et cum eis quasi unum cor et una anima esse, quod in modo communitatis eis dissimilari vellent. Nec est contra hoc distinctio apostolorum a multitudine credentium data a Beda, immo potius a Luca, quia non sic ibi distinguuntur quasi apostoli non essent de numero credentium habentium cor unum et animam unam. Sed distinguuntur in hoc quod apostoli ultra hoc erant prae ceteris singulares doctores et testes resurrectionis et gloriae Christi. Iuxta quem modum distinguimus numerum maiorem a minori, puta trinarium a binario, quia trinarius continet binarium et ultra hoc excedit in unitate quam superaddit. Si vero obicias quod Augustinus et aliqui alii sancti intellexerunt communitatem istorum et etiam apostolorum sub illo modo sub quo Augustinus et consimiles in suis monasteriis servaverunt et in suis regulis servanda statuerunt, ad hoc satis est abunde responsum in Quaestionibus et tractatibus de evangelica paupertate. Et certe, ceteris omissis patet quod sancti praedicti in suis coenobiis habuerunt possessiones et pecora in communi. Constat autem quod communitas de qua hic et infra quarto agitur haec non habuit. Hoc enim aperte scribitur hic et infra capitulo quarto.

(85) Secundo quaeritur an isti implerent consilium Christi Matthaei 19, 21 dicentis: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus. Videtur enim quod non: tum quia non omnia sua vendebant, tum quia pretia venditorum non dabant pauperibus sed solum collegio suo, ac per consequens et sibi ipsis. Dicendum quod immo, quia nihil dabant suo collegio nisi solum in quantum pauperibus et ad sublevandum eorum penuriam et indigentiam. Vendebant etiam omnia quae usui evangelicae paupertatis eorum non erant condecentia. Quando autem Christus consulit omnia vendi, non intelligit quod vendant vestes sibi necessarias sed solum quod omnis proprietatis dominium et affectum a se abdicent, sicut nec intelligit quod panem eis pro eodem die omnino necessarium vendant vel aliis donent. Loquitur ergo de his quorum usus non est necessarius aut eis non condecens nec est cotidiano usui pauperum utilis. Huiusmodi autem sunt agri et domus praeter necessariae et pecora et pretiosa monilia vel iocalia et consimilia. Nota etiam quod tunc erat necessarium pretia venditorum collegio discipulorum dare, tum quia a Iudaeis avaris eorumque fidei incredulis non erat spes habendi necessaria, tum quia tanta erat multitudo et sic continue crescens quod necessarium erat eos ex huiusmodi pretiis sustentari. Si autem a ceteris per eorum cotidianas eleemosynas possent commode et congrue sustentari, tunc perfectius et decentius pretia venditorum ceteris pauperibus donarentur, et maxime si illi pauperes essent in Christum credentes aut probabiliter credituri.

(86) Tertio quaeritur an tunc licite orarent in templo legali. Videtur enim quod non. Primo, quia per hoc videbantur caeremonialem Iudaeorum ritum approbare et observare et observandum docere. Secundo quia per hoc videbantur Iudaeorum in Christum incredulitati favere. Et tamen videtur quod ita debuissent eos in divinis vitasse sicut haereticos aut alios infideles. Tertio, quia tranquillius et humilius seu absconsius possent in suis habitaculis vel in silvis orationi vacare. Dicendum quod illud templum Deo primitus consecratum non fuit mox ab eis repudiandum, immo potius honorandum triplici ex causa. Primo scilicet ne Deum cui fuerat consecratum et eius Legem et priores sanctos qui ibi Deum coluerant detestari vel spernere videntur. Secundo, ut Iudaeos facilius attraherent ad fidem Christi, communicando eis quantum absque iniuria Christi poterant et praedicando eis in templo in quo magis ad divina confluebant et ibidem monstrando eis sanctae devotionis exempla. Tertio, ne principes Iudaeorum eis malevoli ex hoc vehementius scandalizarentur in eos et ne viderentur eos rationabiliter persequi quasi paganos, unius veri Dei templum antiquissimum et sollemnissimum detestantes. Et per hoc patet ad obiecta, et maxime quia non sic templum et eius caeremonias honorabant quin pateret quod eis Christum et eius gratiam praeferebant et quod ea non tamquam adhuc necessaria observabant, sed solum propter causas praedictas. Unde nec per hoc errori Iudaeorum favebant aut communicabant, quia sic in huiusmodi se habebant quod nihilominus illorum errori et impietati fortiter et publice resistebant. Nec est simile de haereticis vel paganis, quia haeretici facti sunt et fiunt per recessum a catholica fide et societate Ecclesiae, et eorum tolerantia aut qualiscumque communio est fidelibus valde periculosa. Illi vero quantum ad superficiem Legis et legalis cultus priores apostolico seu Christiano cultu fuerant et in primo coeptis superficialiter permanebant. Nec erant haereticorum more sic periculosi, immo erant sicut massa fidei fervore coquenda et conspersioni fidelium commiscenda nisi finaliter repugnarent. Pagani etiam erant idolatrae et extra ritus et Legem unius Dei, et ideo ritus idolatriae eorum non erant aliquo modo fidelibus observandi vel reverendi nec templa eorum, idolis et daemonibus dedicata.

(87) Deinde subditur septima pars huius capituli, quae est de continuo augmento Ecclesiae. Unde dicit (2, 47): Dominus autem augebat cotidie in id ipsum, id est consimiliter eos qui salvi fiebant. Vel in id ipsum, id est in comparticipationem praedictae perfectionis et unitatis fidelium. Vel lege sic: Qui salvi fiebant, id est salvifice convertebantur. Cotidie in id ipsum, id est eandem unitatem fidelium. Beda dicit quod in Graeco est: Qui salvi fierent cotidie Ecclesiae. Et post hoc alter versus incipit: In id ipsum autem Petrus et loannes etc. Et est sensus, secundum eum: Deus augebat cotidie Ecclesiae suae salvandos. Et Petrus et Ioannes ibant in templum Dominum rogaturi in id ipsum, id est pro eadem causa, ut scilicet suae Ecclesiae semper fideles augeret.

0%