Ordre des Frères Mineurs Capucins

Cap. 8.2 - 11.18

Source: https://www.danteolivi.com/lsa-html-3-cap-8-2-11-18/

Gioacchino da Fiore, Expositio, pars I, ff. 40vb-41ra: « Scimus quia sonum tube duo pariter operantur, tuba scilicet atque flatus. Et quid per tubam, que visibilis est, nisi superficies littere que quodammodo cum legitur in libro videtur; aut quid per flatum, qui invisibilis est et tamen emissus per tubam terribiliter sonat, nisi spiritalis intellectus, qui tam magna mala minatur reprobis, tam ingentia bona pollicetur electis? ».

Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 130rb. Prosegue Gioacchino: « Opponentibus autem super his in Concordie opere satisfecimus. Quod enim non cito accidit quod predixit, non ideo non accidit quia deceptus est ipse, sed quia iudicium quod facturus erat Dominus misericordia temperavit, quatenus et tempus pacis protelaretur in dies multos et brevius faceret tempus luctus ».

Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 138va: « Et quidem cum clausus erat liber videbantur aliquantulam excusationem habere. Cum vero isdem liber exhibetur apertus, quam de ignorantia sua excusationem habebunt, presertim cum et tonitrua septem loquantur voces suas et sint ipse voces voci angeli usquequaque concordes? ».

Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, f. 138vb: « Est enim primum celum (sicut iam scripsimus in hoc opere) vetus testamentum, secundum testamentum novum, tertium spiritualis intellectus, qui ex utroque procedit ».

Gioacchino da Fiore, Concordia, V 6, c. 4 § 8; Patschovsky 3, p. 1010, 7-20: « O mira concordia! Sub sexto signaculo legitur angelus iurasse hoc in Veteri, et sub sexti apertione in Novo, et licet diversis verbis, unam tamen protulere sententiam. Daniel namque dicit: “Dixi viro, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquam fluminis: ‘Usquequo finis horum mirabilium?’. Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquam fluminis, cum levasset dextram et sinistram suam in celum et iurasset per viventem in eternum, quia in tempus et tempora et dimidium temporis” (Dn 12, 6-7). Ioannes vero sic: “Et angelus, quem vidi stantem supra mare et super terram, levavit manum suam ad celum et iuravit per viventem in secula seculorum, qui creavit celum et ea que in eo sunt: quia tempus amplius non erit, sed in diebus vocis septimi angeli, cum ceperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos prophetas.” »

Gioacchino da Fiore, Expositio, pars III, ff. 141vb-142ra: « Hec enim amara sunt in ventre etsi in ore suavia, quia etsi in notitia veritatis delectatio est, in experimento tamen laboris gemitus et afflictio spiritus. Quocirca etsi delectat quod occurrit prius propter apertionem libri, amarum est tamen valde quod sequitur propter passionem ecclesie ».

0%