Ordre des Frères Mineurs Capucins

Cap. 20 - 22

Source: https://www.danteolivi.com/lsa-html-7-cap-20-22/

Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VII, f. 211rb: « Quia igitur et in fine primi status data est fidelibus quo ad legis servitutem libertas, et in fine secundi danda est peramplius et perfectius quo ad angustias passionum, cum constet libertatem quam dicit esse apostolus ubi spiritus Domini (cfr. 2 Cor 3, 17) pertinere ad sabbatum, liquet quod etas septima, in qua magnum illud sabbatum futurum est et secundum partem incepit ab illo sabbato quo requievit Dominus in sepulchro, et secundum plenitudinem sui a ruina bestie et pseudo prophete. Quocirca et si ab illo temporis articulo id quod scriptum est de incarceratione Sathane perfecte oporteat consumari, nihilominus tamen inchoatio mille annorum a resurrectione Domini initiata est; non quod mille anni simpliciter extimanda sint, sed quia millenarius numerus perfectissimus est et magnam plenitudinem designat annorum ».

Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VII, f. 210ra: « Beatus quoque Remigius incertum esse docens spatium temporis quod erit post casum Antichristi, destruens et ipse opinionem illorum qui putant cum casu ipsius Antichristi transire tempora secularia et omnino instare consumationem seculi, ignorantes quod dies novissimus seu finis mundi non sit semper accipiendus pro ultimo articulo finis mundi, sed magis pro tempore finis, hoc est pro ultima etate mundi, maxime cum iam sint transacti amplius quam mille anni ex quo dixit beatus Ioannes: Filioli, novissima hora est (1 Jo 2, 18) ».

Cfr. Gioacchino da Fiore, Expositio, liber introductorius, cap. 8, ff. 10vb-11ra; pars VII, ff. 210va-b, 212va-b, 213ra-b: « (ff. 10vb-11ra) Unde et multorum tenet opinio de ultimo illo tyranno, qui vocatur Gog, quod ipse sit Antichristus, nisi forte dicat aliquis non esse Gog ipsum Antichristum, sed quasi principem exercitus illius regis quem induet ipse diabolus, qui quidem post multa mala que facturus est per pseudo christos et pseudo prophetas ad extremum in assumpto homine peccati exiet ipsemet manifestus, et seducet Gog et exercitum eius ad persequendam ecclesiam. Quod videtur velle Iohannes, in eo quod dicit: Et seducet gentes que sunt super quattuor angulos terre, Gog et Magog (cfr. Ap 20, 7). Qua in re illud opinari non est contra fidem, ne forte ipse diabolus in assumpto homine operetur prius occulte in filiis dissidentie, mittens bestiam et reges terre et pseudo prophetas ad decipiendos si fieri possit etiam electos. Et quia eisdem victis et superatis non poterit prevalere coartatus nimis potentia Christi, retrahet se ad barbaras nationes manens incarceratus apud illos per aliquot dies vel annos, agente interim otium et sabbatum ecclesia Dei. Et rursum, post pacem illam, ducat secum seductum Gog et exercitum eius et faciat omne malum quod scriptum est in libro Ezechielis prophete (Ez 38-39). Quocumque autem modo istud se habeat, erit tamen tribulatio ista veluti in extremo articulo, et in cauda draconis, quia capita iam contrita erunt in temporibus suis […] (f. 213ra-b) Quamvis, ut iam diximus in prefatione huius operis, non videatur iste Gog esse ipsum Antichristum, sed princeps exercitus Antichristi. Alioquin, cum Antichristus sit auctor seductionis propter eum qui corporaliter habitaturus est in eo, non oportuerat dici: Exibit et seducet gentes que sunt super quattuor angulos terre, Gog et Magog, sed potius: ‘Egredietur Gog et seducet gentes ad faciendum hoc et illud’. Unde magis videtur quod non sit Gog ipse Antichristus, sed magis princeps exercitus eius. Post cuius iudicium, etiam ipse diabolus cum proprio templo suo mittetur, ut hic dicitur, in stagnum ignis (cfr. Ap 20, 9) ».

0%