Ordre des Frères Mineurs Capucins

Cap. 16.18 - 19.21

Source: https://www.danteolivi.com/lsa-html-6-cap-16-18-19-21/

Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio I, f. 194ra-b: « Angeli habentes phyalas, qui sint, in precedenti parte libri copiosius dictum est. Unus autem eorum, qui venit ad Ioannem, sextus angelus est, cui dictum est magis quam quinque precedentibus occulta detegere sacramenta. Venit autem angelus ad Ioannem, ut Ioannes vadat ad angelum qui vocat eum et ostendat illi damnationem meretricis magne, quia nisi spirituales viri appropinquent verbo predicationis discipulis veritatis, nequaquam ipsi discipuli possunt appropinquare illis intellectu cordis, nec videre damnationem meretricis magne, que sedit aliquando et adhuc sedet super aquas multas (cfr. Ap 17, 15). Est autem utile videre damnationem ipsius, quia qui nescit quod passura sit pro erroribus suis de facili decipitur nutibus oculorum suorum. Hanc magnam dixerunt patres catholici esse Romam, non quo ad ecclesiam iustorum, que peregrinata est apud eam, sed quo ad multitudinem reproborum, qui blasphemant et impugnant operibus iniquis eandem apud se peregrinantem ecclesiam. Verumtamen et si ipsa principaliter intelligenda sit, nihilominus tamen universa multitudo reproborum, et eorum maxime quorum maior est facultas et voluntas peccandi, eorum qui ducunt vitam luxuriosam et delitiis affluentem, letantes cum malefecerint et exultantes in rebus pessimis. Non ergo in uno regno aut in una provincia querendus est locus huius famosissime meretricis, sed sicut per totam aream christiani imperii diffusum est triticum electorum, ita per omnem latitudinem eius disperse sunt palee reproborum ».

Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio I, ff. 192vb-193ra: « Usus est enim sanctarum scripturarum ut sepe pars alicuius rei accipiatur pro toto, et quod agitur in parte referatur ad totum. Quare hoc? Quia et si diversa sunt pro tempore accidentia, una est tamen reproborum omnium, sicuti et electorum, voluntas. Audiunt filii Iudeorum reprobasse patres eorum Iesum Nazarenum quasi seductorem et hostem legis, et placet eis studium patrum suorum adeo ut crucifigant et ipsi voluntate quem non possunt persequi actione. Et ob hoc si daretur facultas persequerentur libentissime membra eius, ita ut nec ipsi ab opere videantur immunes. Sicut enim unus est homo et multa sunt membra eius, et tamen per singula membra dicitur agere ipse qui unus est – dicitur enim idem ipse videre, cum ad solos oculos pertineat visus; audire, cum ad solas aures pertineat auditus; et sic de ceteris membris -, sic et universa moltitudo reproborum aut electorum alia et alia opera in parte et parte, alia et alia in tempore et tempore prius sive posterius, agere visa est, et tamen universa referuntur ad unitatem pro eo scilicet quod una voluntas ea que diversa sunt in membris facit esse communia ».

Gioacchino da Fiore, Concordia, IV 1, cc. 31, 33, 35; Patschovski 2, pp. 446-449. In realtà Gioacchino sottolinea che, nella XXXVIa generazione, papa Leone IX combatté contro i Normanni, dai quali fu vinto a Civitate (1053), come il re Giosia dagli Egiziani. Nella XXXVIIa generazione (c. 33) Gregorio VII venne condotto a Salerno da Roberto il Guiscardo (1084) e, ancor prima, Gilberto, arcivescovo di Ravenna, fu fatto antipapa da Enrico IV, con il nome di Clemente III, nell’assemblea di Bressanone (25 giugno 1080). Nella XXXVIIIa generazione, nel 1111 (c. 35), « venit rex Henricus [Vus] in urbem, et cepit papam Paschalem in ecclesia sancti Petri; et tamdiu illum et alios multos cum eo tenuit in [P8V5] custodia, donec extorqueret ab eo priuilegium de inuestitura ecclesiarum ». Olivi cita Enrico I (II) al cap. VI, Ap 6, 9.

Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio I, f. 197ra-b. Cfr. ibid., liber introductorius, cap. 8, f. 10rb-va: « Sextum caput draconis ille est de quo dicitur in Daniele: Alius rex surget post eos, et ipse potentior erit prioribus (Dn 7, 24), quamvis initium sexti capitis a rege isto Turchorum Saladino nomine sumptum putem, qui nuper calcare cepit sanctam civitatem, quique peccatis nostris exigentibus in cervicibus christianorum supra quam putavimus crassatus est. Quod autem ait Ioannes in sexta parte: Et reges septem sunt. Quinque ceciderunt, et unus est, et unus nondum venit (Ap 17, 9-10), ita est sermo accipiendus ac si nobis fieret, qui hic et loquimur ac si in tempore sexto condita esset prophetia. Nimirum quia in ipso erat aperienda fidelibus. In solo enim tempore sexto et in sexta visione libri sui instruit angelus Danielem docens illum mysterium bestie habentis cornua decem, et in solo sexto tempore et sexta parte libri loquitur angelus beato Ioanni docens illum pari modo mysterium bestie habentis cornua decem, ut perpendant et intelligant et recogitent pariter hi, quos Daniel et Ioannes viri Deo dicati et precipui castitate designant, datum sibi esse a Domino nosse in hoc tempore sexto mysteria regni Dei, et scire sacramentum a diebus antiquis et occultatum usque ad presens a generationibus seculorum. Sive ergo Saladinus iste ille sit qui est scriptus in libro Danielis prophete, sive non iste ille sit sed alius qui venturus est post eum, indifferenter tamen hoc totum referendum est ad sextum illum regem de quo dicit Ioannes ».

Gioacchino da Fiore, Expositio, f. 198vb: « quia in libro isto iterum atque iterum recapitulatio facta est ».

Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio II, f. 209ra: « Et bene hoc convivium cena non prandium nominatur, quia circa finem mundi huiuscemodi convivium celebrandum est ».

Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio II, f. 203rb: « Facta est ergo hoc modo letitia magna in populo, et hoc quater. Primo cum posuerunt altare et fecerunt solemnitatem tabernaculorum. Secundo quando fundatum est templum. Tertio quando consumatum est opsus ipsius templi. Quarto cum consumata esset structura civitatis ».

Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio III, f. 209ra-b: « Angelum istum, qui stat in sole, Helyam prophetam esse puto, cui data est proprietas vite contemplative, sicut Ioanni Baptiste active, ut enim aliquando in luna designatur vita activa, ita in sole vita contemplativa. Rursum quia in primo adventu suo Christus Iesus venit humilis et mansuetus, missus est Ioannes Baptista quasi mitis luna ante faciem eius ut precurreret salvatorem venientem utique in aqua redemptionis; et quoniam in secundo adventu suo veniet in maiestate, mittendus est Helyas quasi sol ante faciem eius, ut preveniat iudicem venturum in terribili igne iudicii, de quo dicit apostolus: Terribilis autem quedam expectatio iudicii et ignis emulatio, que consumptura est adversarios (Heb 10, 27). Magna vero voce clamabit, quia publice et solemniter predicabit. Invitabit autem aves celi ad cenam magnam Dei, quia viros spirituales et contemplatores vocabit ad spirituale convivium Christi in quo mactabitur universitas moriture carnis, ut transeat quod carnale est et maneat quod spirituale. Et bene hoc convivium cena, non prandium nominatur, quia circa finem mundi huiuscemodi convivium celebrandum est. Sicut autem aves celi, que vescuntur carnibus, delectantur in cadaveribus mortuorum, ita anime iustorum in defectu concupiscentie carnalis et in abolitione carnalium desideriorum, que militant adversus animam. Inde est quod et ipse Deus exiguit in Veteri Testamento sacrificium hyrcorum et vitulorum et arietum ac si eisdem sacrificiis vesceretur, quia sicut gaudent carnales homines in mactatione carnis, ita letantur sancti Dei in abolitione carnalis desideri. Scimus enim quod convivium de carnibus fieri non potest, nisi desinant esse ipsa animalia de quorum cadaveribus ipsum convivium preparatur. Sed et illud convivium comendari apud homines consuevit ubi diversi generis animalia iugulantur. Ex qua re aperte liquet quod diversa hominum genera convenire constabit adversus Dominum in die illa superanda pariter a rege Christo, quas quidem carnes regum et tribunorum, fortium et equorum et sedentium in ipsis, id est subiectorum et prelatorum, liberorum et servorum, pusillorum et magnorum, eedem aves celi manducare iubentur ».

0%