Cap. 15.1 - 16.17
Source: https://www.danteolivi.com/lsa-html-5-cap-15-1-16-17/
Gioacchino da Fiore, Expositio, pars V, f. 182ra-b. Cfr. Concordia, III 1, c. 7; Patschovsky 2, pp. 265, 14 – 266, 14: « Quia vero ad divinitatem iudicium pertinet, ad humanitatem clementia, primo quidem voluit Deus notum facere ardorem iudicii et sic misericordie sue impendere largitatem, ne forte, si nescirent homines iudicium, abuterentur clementia et solutis timoris vinculis in spe misericordie peccarent. Premisit ergo Heliam in ardore iudicii, ut numquam de clementia presumendo delinquant. Premisit legis austeritatem daturus clementiam huic mundo, ne forte – quia iudicium illud maximum, quod in fine seculi futurum est, nondum congnovimus experimento – esse eum iustum iudicem et terribilem dominum nesciremus. Sic ergo manifeste liquet Heliam typum tenere iudicis, Iohannem redemptoris, Heliam cum triumphi gloria ascendentis in celum, Iohannem pro patientie pugna descendentis ad ima. Uterque ergo secundum hanc rationem typum gerit Christi Iesu, quia idem ipse Christus Iesus venturus est in igne iudicii, qui quondam, ut redimeret genus hominum, venit in aqua redemptionis ».
Gioacchino da Fiore, Expositio, pars V, f. 182va: « In aqua etenim verbum, in igne donum spiritus designatur. In aqua doctrina littere, que non est preter fidem; in igne spiritualis et vivificus intellectus. Et illa quidem doctrina, si sane utimur ea, emundat graviora crimina; hec vitia spiritualia diligenter exsiccat ». Cfr. Ildegarda di Bingen, Liber divinorum operum, prima visio secunde partis, ed. a cura di M. Cristiani e M. Pereira, Milano 2003, p. 756: « Et ecclesia etiam hoc ipsum mare est, quod Iohannes Euangelista ut uitreum mare mixtum cum igne uidit, ut in Apokalipsi dicit: Et uidi tanquam mare uitreum mixtum cum igne, et eos qui uicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius stantes supra mare uitreum, habentes cytharas Dei et cantantes canticum Moysi serui Dei et canticum agni. Hoc considerandum sic est: Ego, cui secreta Dei demonstrata sunt, uidi interioribus oculis ecclesiam, quam Deus de communi populo Iudeorum et paganorum uocauit, in fidem puram necnon et multis tribulationibus concussam, ubi fideles per Spiritum Sanctum accensi uiuum Deum in uera fide cognoscebant et inspiciebant; quia fides uelut umbra diuinitatis est, quam mortalis homo perfecte uidere non potest. Et umbra formam que non uidetur demonstrat, sicut et circinus formam nondum formatam signat; quemadmodum et filius Dei Philippo patrem desideranti uidere dicit, quod ille qui uidet eum uideat et patrem suum. Sancta enim diuinitas in humanitate latuit et per doctrinam, qua totum mundum illustrauerat, mundo illuxit, sicut et aqua terram, que uelut corpus ipsius est, totam perfundit et ad refectionem omnis creature fructiferam facit; quia etiam ut Deus a celestibus spiritibus uidetur, sic quoque uoluit ut a creatura in humana natura conspiceretur ».
Gioacchino da Fiore, Expositio, ff. 182va-183rb: « (f. 182va-b) Si in bestia designatur multitudo infidelium persequentium ecclesiam Dei, in imagine doctrina ipsius bestie, in numero nominis numerositas vitiorum. Quos melios esse dicimus, qui tria ista vicerunt, quam illos de quibus dicit Augustinus: “Nullos comperi meliores quam qui in monasteriis profecerunt”? [cfr. Augustinus, Ep. 78, cap. 9; PL 33, col. 272] Tres denique ordines commendat idem vir super librum psalmorum; laycorum primum, clericorum secundum, monachorum tertium. Et quidem ab horum primo exigitur specialiter victoria bestie; a secundo non solum bestie, verumetiam et imaginis; a tertio non solum bestie et imaginis, verumetiam et numeri nominis illius. Sufficit enim layco servare viriliter fidem suam et pugnare pro ipsa usque ad mortem, dummodo non maneat in mortali peccato. Clerico non sufficit servare fidem, quia os layci clericus esse debet, quando quis interrogat de doctrina Christi, et necesse habet stare in acie in die prelii adversus insidias hereticorum et confundere eos qui contra fidem ex adverso consurgunt, sicut de beato Stephano scriptum est: Surrexerunt quidam de synagoga disputantes cum Stephano, et non poterant resistere sapientie et Spiritui qui loquebatur (Ac 6, 9-10). (… ff. 182vb-183ra) Sane victoria nominis huius bestie, qui manet in multitudine illorum delictorum que quidem et si ab aliis iudicentur venialia a perfectis tamen viris ac si mortalia devitantur, a veris et Deo dignis monachis, quibus licet vivere sicut libet, potius quam ab aliis exqueri potest. Non quia et in ordine laycorum aut clericorum non fuerint multi qui sub specie layci sive clerici perfectionem monasticham observarint, sicut econtrario multi habentes habitum monachi longe sunt a perfectione illa quam habitus figura pretendit, sed quia privata solemnibus non preiudicant nec gratia occulta manifesti doni ordinem solvit. (… f. 183ra-b) Difficile est enim valde vincere vitia, ubi multiplex est et valida materia vitiorum. Magnum est et pro magno habendum si aliquis sic vivit in seculo, ut non prevalente hoste superetur ab eo. Neque enim quia non superatur, idcirco mox est aliquis pro victore habendus, quia aliud est resistere hosti et stare iugiter in acie ne vincatur, aliud est devicto hoste in tranquillitate manere. Et ille quidem coronandus est quia viriliter certat et non desinit certare usque ad mortem, sed iste sublimatur in altum ut sedeat in throno Christi quia certavit et vicit. Ergo qui vicerunt bestiam per fidem despicientes regnum mundi, quod ipsius est; et imaginem ipsius per sapientiam, que de celo est, non respicientes aliam doctrinam quam servat et predicat Romana ecclesia; et numerum nominis eius, per orationem et ieiunium et alia exercitia spiritualia, visi sunt stare supra mare vitreum quod est mixtum igne, quia illis solis conceditur vita contemplativa et sentire ardorem charitatis Dei, quibus datum est de his tribus bellis viriliter triumphare (…) ». Senza citare esplicitamente Gioacchino, Olivi sostituisce l’« ordo monachorum » dell’abate florense con i « religiosi evangelici ».