Cap. 11.19 - 14.20
Source: https://www.danteolivi.com/lsa-html-4-cap-11-19-14-20/
Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 165va: « Dicent ergo: “Quis similis bestie, et quis poterit pugnare cum illa?” Prius desperabunt de victoria quam perveniant ad bellum, et territi ad vocem bestie perdent fidem quam ficte et inaniter pacis tempore tenuerunt. Heu heu, quot esse arbitror natos in mundo, qui tante huius calamitatis angustiam non evadent, et nunc abscondita sunt ab oculis eorum. Infelices matres, que genuerunt tales, et ubera que lactaverunt; miseri parentes, qui pro talibus thesaurizant nescientes quid cogitet Dominus super divites terre. Audite, audite obsecro, omnes qui diligite natos vestros, audite omnes qui parvulos delicate nutritis. Docete filios vestros habitare in silvis, vivere in deserto de radicibus herbarum, delicias assuetas relinquere et carnis epulas evitare, ut discant in montibus commorare cum feris donec pertranseat indignatio ».
Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 162ra: « Arena maris terra sterilis est, que modo aquis maris infunditur, modo solis ardore calescit. Significat illos homines qui medii sunt inter utrumque, et nec omnino infideles esse videntur, nec pietati christiane tota fidei puritate adherent. Super istos ergo stetit dyabolus, et bestiam de mari ascendentem vidit, quia per hoc quod falsi christiani, qui recesserunt a sinu matris ecclesie assentientes dyabolo et pompis eius, exempla pravitatis sue, quibus matri ecclesie infecti sunt, infidelibus ostendunt, ad persequendam christianorum ecclesiam infideles fortius accenduntur. Vidit autem hoc dyabolus, quia pravitatis sue astutia simulatus presensit ».
Gioacchino da Fiore, Concordia, V 6, c. 4 § 5; Patschovsky 3, pp. 973, 18 – 975, 10: « Vidit aliquando idem propheta quatuor bestias exire de mari diversas inter se; et quarta erat, inquit, dissimilis aliis et terribilis nimis [cfr. Dn 7, 7.19]. De quibus sane bestiis diversi diversa senserunt, et opiniones suas profuturas posteris memorie tradiderunt. Ego quoque, quod visum est michi de hiis bestiis, in libro Apocalypsis sufficienter exposui. Dixi enim in leena [Dn 7, 4] significari synagogam Iudeorum, in urso [Dn 7, 5] populum romanum, in pardo [Dn 7, 6] varium moribus et linguis regnum Arrianorum, in bestia que erat terribilis et dissimilis ceteris [Dn 7, 7.19] gentem Sarracenorum, gentem, que re vera ungues et dentes habet ferrreos, gentem, que comedit et comminuit omnia et reliqua pedibus conculcat, nimirum quia nulli parcit ordini vel etati, reputans indignos vita quicumque nefandissime secte sue nolunt suscipere pravitatem. Huius bestie decem cornua [Dn 7, 8.20] – hoc est decem reges [Dn 7, 24; Ap 17, 12] – erunt in fine, sive secundum littere veritatem, sive quia multi erunt reges ipsius secte sicut et populi christiani. Ille autem unus [Dn 7, 8.20; Ap 17, 10] , qui surrexit post eos, ultimus rex ipsius regni [Dn 7, 24] erit, qui et maiora mala faciet quam omnes precursores ipsius, sicut in eadem visione aperte demonstratur cum dicitur: Quarta bestia quartum regnum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis, subauditur: infidelium, et devorabit universam terra, et conculcabit et comminuet eam. Porro cornua decem ipsius regni decem reges erunt, et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit. Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret, et putabit quod possit mutare tempora et leges; et tradentur in manus eius in tempus et tempora et dimidium temporis [Dn 7, 23-25] ».
Gioacchino da Fiore, Concordia, IV 1, c. 23; Patschovsky 2, pp. 414, 15 – 415, 3: « Secundum hoc igitur accidit in Ecclesia generatione vicesima secunda. Suscitavit enim Deus spiritum regis Arabum, qui per successionem, non tam regni quam perfidie, descenderat a Moameth, pseudopropheta Sarracenorum. Et primo quidem devastaverunt ierosolimitanam, antiochenam et alexandrinam ecclesias, deinde alias atque alias, iusto Dei iudicio permittente, veluti spissas segetes aut silvarum densa nemora succiderunt, ita ut posset dicere alienus: Ubi est Deus eorum? [Ps 78, 10] ».
Gioacchino da Fiore, Concordia, II 2, c. 10; Patschovsky 2, pp. 183, 8 – 185, 9: « A generatione quoque sexta [quinta P8V5] decima incarnationis dominice, sub qua cepit clarescere sanctus Benedictus usque ad generationem tricesimam sextam generationes viginti una. Quibus consummatis circa finem tricesime septime generationis confortatus est in Galliarum partibus ordo monachorum et multos ex eo tempore habere contigit zelatores in observatione regule sancti Benedicti; sed tamen et ipsos cavere oportet, ne forte sint aliqui inter eos, qui, gloriantes de operibus suis, quia divisi esse videntur a consortio publicanorum, incurrant periculum cecitatis, quod curari non possit, ne, sicut tunc illis nescientibus repente Christus venit in mundum, ita et nunc ignorantibus istis faciat Spiritus Iesu novum aliquid super terram. Ceterum si de bono agitur, quod operatus est Dominus et tunc et nunc, quemadmodum de ecclesia ierosolimitana orte sunt quatuor principales ecclesie, antiochena, videlicet, romana, alexandrina et constantinopolitana – que prius alio nomine vocabatur -, et ex eis alie multe, ita de cisterciensi cenobio orte sunt plures abbatie, quarum quatuor, que fuerunt prime, facte sunt matres aliarum. De quarum concordia prestante Domino loquemur in fine, quatinus de malo suo quisque timeat et bono opere Domini humiliter glorietur ».
Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 168ra: « Sed quare duos reges, cum draco ipse sit unus? nisi quia in typo unius Christi venientis ad redemptionem generis humani et venturi ad iudicium due persone ungi consueverunt in ecclesia Dei: una scilicet in regem, altera in pontificem. Nimirum quia pontifex ipse verius rex est quantum animarum, et uterque Christus dominus, quia Deus et homo est, dici potest? Sic verisimile videtur quod, sicut bestia illa que ascendit de mari habitura est quendam magnum regem de secta sua, qui sit similis Neronis, et quasi imperator totius orbis, ita bestia que ascendet de terra habitura sit quendam magnum prelatum, qui sit similis Symonis Magi, et quasi universalis pontifex in toto orbe terrarum, et ipse sit ille Antichristus de quo dicit Paulus quod “extollitur et adversatur supra omne quod dicitur Deus aut quod excolitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tanquam sit Deus” (2 Th 2, 4). Quo circa non immerito, ubi dictum est de eo in Daniele: “Surget rex impudens facie et intelliget propositiones, et roborabitur fortitudo eius (adiunctum est) sed non in viribus suis”, quia videlicet ut Symon Magus non in viribus suis persequutus est apostolos, sed in viribus Neronis, ita et iste in viribus illius regis undecimi supra quam credi possit universa devastet (cfr. Dn 8, 23-24) ».
Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 168rb: « Quod autem dictum est de bestia ista, que habebat duo cornua similia agni: “fecit signa magna, ita ut ignem faceret de celo descendere in terram in conspectu hominum”, ita existimo dictum ut quia ignis res vivida est et lucens, et celum sanctorum vitam designat; sic esse putentur verisimilia, ut in errorem inducantur, si fieri possit, etiam electi ».
Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 168va: « Imago bestie spiritum accipiet cum eidem operationi dyabolice ad facienda per eam signa malignus spiritus presens erit. Loquetur autem cum signa ipsa fieri incipient et facta pervenient ad notitiam multorum ».