Cap. 1 - 3
Source: https://www.danteolivi.com/lsa-html-1-cap-1-3/
Gioacchino da Fiore, Expositio, pars I, f. 37ra-b: « Unde et littera ipsa que vocatur O duobus modis scribitur apud Grecos, ut duplicem significationem demonstretur habere. In eo enim quod simpliciter scribitur sicuti et apud nos, habet eam quam supra scripsimus significationem; in eo vero quod hoc modo – ω – scripta esse dignoscitur, habet secundum ea que tenemus in fide nostra aliquid aliud designare, videlicet quod duo sint, quorum unus Pater est, alius Filius, et una utriusque virtus que non est genitor neque genitus, sed tantum unus spiritus ex utroque procedens. Sic enim sunt duo testamenta que designantur in hoc caractere – ω – per omnia coherentia sibi, ut alterum nasci videatur ex altero et simile sit genitum gignenti se, et unus spiritualis intellectus ex utroque procedat. Inde est quod caracter ipse apertus est a parte superiori, ut una utriusque spiratio communionem ad utramque demonstretur habere ».
Gioacchino da Fiore, Expositio, pars I, f. 40va: « Querendum esset cur se vocem quam audivit sanctus Ioannes post se audisse perhibuit, nisi patens esset et evidens causa rationis? Dum enim ea legimus in sacra pagina que retro actis temporibus gesta sunt, et per ea spiritale aliquid nostro intellectui intus lucere incipit, quasi post dorsa nostra vocem spiritalem audimus », e poco prima, al versetto « in dominica die » (ibid.): « Et quia etiam circa mane ipsius diei apparuit idem Dominus Marie Magdalene et ceteris quibus ipse voluit, sive referatur ad exordium secundi status sive ad exordium tertii, quod ait Ioannes, fui in spiritu in dominica die, sane et uniformiter intelligi potest quia et tunc fuerunt quidam in spiritu, qui scripturam Testamenti Veteris spiritaliter intelligerent, et nunc simili modo erunt quidam in spiritu, qui intelligant iuxta hunc intellectum litteram Testamenti Novi ».
Gioacchino da Fiore, Expositio, pars I, f. 78va (Ap 3, 1-5): « […] quin minus regina illa celorum, que adstat a dextris agni, et utique in vestitu deaurato circundata varietate in conspectu eius qui se diligit appareat spetiosa? Neque enim unicuique sanctorum datum est habere varietatem istam, sed datum est unicuique ab uno spiritu donum proprium dividente de suo singulis prout vult, ut tanto quisque amare proximos studeat quanto et in illis omnibus possidet omnia que in seipso non habet. Nam et ita datum est unicuique habere quod habet ut qui habet non tam sibi quam proximis sese accepisse letetur, nec sibi proprie datum extimet, sed in se aliis; nec suum se aliquis esse putet, sed eternam possessionem aliorum ».
Gioacchino da Fiore, Concordia, III 2, c. 3 (Patschovsky 2, p. 317, 12-14): « […] aliquando gens Persarum visa est velle conuerti ad fidem Christi, et multi eorum baptizati sunt, credentes, sicut traditur, in nomine eius ».
Gioacchino da Fiore, Expositio, pars I, f. 69ra: « Bene autem diebus decem potestas Diabolo data esse perhibetur, quia duodecim generationes annorum peracte sunt a Christo usque ad Iulianum apostatam, quarum due iam preterierunt quando scriptus est liber iste; decem vero, aut quasi decem, subsequute sunt ».
Gioacchino da Fiore, Expositio, pars I, f. 75va: « Si enim constat omnimodis quod illa Iezabel interiit in diebus Ieu, alia profecto Iezabel requirenda est, cuius illa antiqua meretrix Iezabel retinebat imaginem ».
Gioacchino da Fiore, Concordia, III 2, c. 3 (Patschovsky 2, p. 319, rr. 8-12); IV 1, c. 14 (Patschovsky 2, pp. 393, r. 8 – 394, r. 2): « Sub hac quoque generatione (septima decima) impiissima gens Gothorum – designata in spiritu in Athalia – permissione et voluntate Zenonis imperatoris egressa ab Oriente fedatura ecclesiam latinam introvit Italiam, ut, quod apud Constantinopolim operata fuerat gens illa quasi altera Iezabel, hoc impiissima turba egressa de ventre eius operaretur Rome. Non enim tota gens Gothorum relicta orientali plaga abiit in Italiam, sed una pars; unde et alii Gothi, alii Ostrogothi, alii Guisigothi vocati sunt »; IV 1, c. 18 (Patschovsky 2, pp. 401, r. 7 – 402, r. 8): « Sub hac generatione (nonadecima generatio ab incarnatione Domini) rex Gothorum, qui erat Arrianus secundum quod didicerat in orientali ecclesia, uti supra iam dixi, possidebat Italiam. Et erat multa confederatio inter grecos Arrianos et Gothos, siquidem a diebus Valentis, qui fuit Arrianus. Ingressi Gothi aulam orientalem, cum essent adhuc gentiles, pro fide christiana arrianam perfidiam acceperunt. Suscitavit autem Deus sub hac generatione nonadecima spiritum Iustiniani quasi alterius Ieu, et congregata synodo episcoporum tradidit illis condempnandam posteritatem Anastasii imperatoris heretici et aliorum hereticorum, qui erant re vera sacerdotes Baal. Sed et gentem Gothorum cum rege suo, cum esset indomabilis animi, non reputans quicquam gladium spiritualem, misso exercitu armatorum delevit ex Italia. Et desiit Italia habere regem annis paucis »
Gioacchino da Fiore, Expositio, pars I, f. 78rb: « Quia tamen quintus ordo, quem designat angelus ecclesie Sardis, respectu quatuor precedentium generalis est in ordine suo, non incongrue loquuturus Dominus ad eum septem spiritus Dei et septem stellas se testatur habere, ut qualis esse debeat ipsius quinti ordinis institutio tacite innotescat. Dictum est autem hoc quinto angelo non quia ipse dignus erat muneribus ipsis, sed quia ipsi et semini eius erant, si dignus esset, divinitus preparata, secundum illud evangelii: “Nuptie quidem preparate sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni” (Mt 22, 8) ».
Gioacchino da Fiore, Expositio, pars I, f. 82rb: « Sed et donum quod unusquisque accipit proprium dat cuilibet viro iusto quasi proprium nomen, ut noscatur ex nomine […] Porro commune donum quod est charitas Dei agit commune nomen universitate iustorum ut vocentur cives Hierusalem […] ».
Gioacchino da Fiore, Expositio, liber introductorius, cap. 24, f. 22rb-vb; pars I, f. 50ra-b; pars IV, distinctio IV, f. 170va: « (f. 50ra-b) Quo circa feliciorem dixerim partem Ioannis, qui plus amatur a Christo, parte Petri, qui minus amatur et si plus amet ipse. Que tamen et ipsa felix est, quia et si non equaliter amatur, tamen et quod minus supplet amoris distantia supplet prerogativa glorie et maiestas honoris. Datur denique Lye sceptrum cui negatur pulchritudo Rachelis, ut quod minus habet in amore suppleat in sobole »; « (f. 170va) Magnus Petrus, apostolorum princeps et totius prelatus ecclesie, sed o quam felix Ioannes est, cui Christus in cruce positus matrem virginem virgini commendavit. Ille maior in gloria, iste felicior in amore. Alter enim amplius honoratus in populo, alter specialius amatus a Christo, quia alteri universam plebem, alteri propriam genitricem commisit. Sed rursum quid familiarius quam custodire sponsam Christi, quid honoratius quam matrem Christi velut in propriam accipere genitricem? Restat ut equales sint meritis, quibus equalis est mensura donorum, quia et honor qui concessus est Petro indicat aperte quantum eum dilexerit Christus, et amor qui impensus est Ioanni quanto honore dignus sit manifeste declarat. Hec sunt magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius. Diversus color, sed non inequale precium; diversa dona, sed non diversa felicitas. Sacramentum hoc magnum est ».