Ordre des Frères Mineurs Capucins

Prologo

Source: https://www.danteolivi.com/lsa-html-prologo/

Gioacchino da Fiore, Expositio, pars V, f. 186va: « Et tamen, quod sepe notatum est, singule partes libri habent propria tempora deputata sibi, licet universa tempora omnibus partibus sint communia, secundum quod in ianua huius operis etiam sub figura quinque populorum intimare curavimus. Quocirca et si proprium tempus effudentium phyalas iracundie Dei quintum est, sicut apostolorum primum, martyrum secundum, doctorum tertium, virginum quartum, nihilominus tamen omnia tempora omnibus sunt communia, ita ut singulum tempus a primo usque ad septimum habeat in se aliquid quod pertineat ad pastores, aliquid quod ad ceteros ordines. Nimirum quia unusquisque istorum ordinum a primo tempore usque ad septimum per successionem perdurat. Que videlicet successiones singulorum ordinum, quia per singula tempora variantur, accidit ut singulus ordo in septem portionibus distinguatur. Et quamvis ipse unus sit, multiplicitatem tamen per successionem recipiet. Hac pro causa, ut prima pars sub specie septem angelorum septem ecclesiarum, tertia sub specie septem angelorum tuba canentium septem tempora ecclesiastica uniformiter tangit, ita quinta pars sub specie angelorum effundentium septem phyalas singulis temporibus singulis angelis deputatis ».

Gioacchino da Fiore, Expositio, pars VI, distinctio I, f. 192vb: « Usus est enim sanctarum scripturarum ut sepe pars alicuius rei accipiatur pro toto, et quod agitur in parte referatur ad totum. Quare hoc? Quia et si diversa sunt pro tempore accidentia, una est tamen reproborum omnium, sicuti et electorum, voluntas »

Gioacchino da Fiore, Concordia, V 1, c. 14; Patschovsky 3, pp. 566, r. 13-567, r.6, 1-10: « […] sic et bestie iste ex sua quidem voluntate parate sunt nocere fidelibus, sed tamen non licet eis, nisi cum iusto Dei iudicio certis temporibus permittuntur. Scriptum quippe est: Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestie silve (Ps 103, 20). Quamvis autem universa etas ista, que vocatur sexta, sub qua continentur septem tempora ista de quibus agimus, non caruerit persecutione huiuscemodi bestiarum, exigente hoc generali intellectu, de quo nos oportet agere in sequenti, specialiter tamen insultus istarum bestiarum et reptilium – secundum quod ostenditur in Daniele et Apocalypsi – proprie respicit sextum tempus sexte huius etatis, nimirum quia et generalia generale, et specialia exigunt speciale ».

Gioacchino da Fiore, Concordia, V 1, c. 12; Patschovsky 3, p. 552, 10-17: « […] excepto quod illis nulla erat possessio aut possessionum anxietas, sicut in temporibus istis, sed summa et una omnibus paupertatis voluntas. Hec idcirco dico, ut sciamus, quid inter illos et monachos nostri temporis differens aut indifferens sit, ne forte, cum de monachis quinti temporis, de quibus sermo succedet, tractare ceperimus, vel certe de illis clericis, qui canonice vivunt, alterum occurrat pro altero et nominum identitas intellectum obscuret ».

Gioacchino da Fiore, Concordia, III 1, c. 2; Patschovsky 2, p. 209, 4-19: « Deinde vicesimo quinto loco secutus est Ezechias, in cuius diebus factum est monstrum in sole, reverso retro decem lineis in horologio Achaz. Huic additi sunt de gratia anni quindecim, ut intelligatur manifeste, quia, quicquid datum est nobis sub quinta apertione, que proprie pertinet ad Spiritum Sanctum, magis est de gratia quam de lege statuta. Precesserunt enim in Christo quatuor opera, secundum quod quatuor sunt animalia: nativitas, passio, resurrectio et ascensio, et secutum est in quinto gradu donum Spiritus Sancti, hoc est illud donum, quod proprie pertinet ad sedem Dei. Quia enim sedes Dei de unitate letatur, merito sub ipso uno generationes sedecim colliguntur, quatinus et differentia sit inter sedem et animalia, et tamen senarie perfectionis similitudo nec in ipso quinto signaculo deseratur, quin immo eidem senarie perfectioni etiam denaria iuncta esse monstretur, quatinus cum perfecta operatione iustitie plenitudo conveniat gratiarum ».

Gioacchino da Fiore, Concordia, III 1, c. 1; Patschovsky 2, pp. 205, 3-18; 206, 1-8: « Oportet autem nos in hoc tertio libro sub certis numeris aut temporibus singulorum curiosius distinguere metas, ut tam ex parilitate numeri quam ex similitudine gestorum possint etiam singulorum intelligi apertiones. Quantum vero estimare et intelligere queo, ita sunt distinguenda tempora signaculorum, ut, secundum quod quatuor sunt animalia senas alas habentia, hoc est simul viginti quatuor – que quatuor speciales ordines designant: apostolorum scilicet, martyrum, confessorum et uirginum -, ita viginti quatuor generationes quatuor signaculis ascribantur totidemque generationes apertionibus eorum. Et sicut quinto loco sedes scribenda est, ita a vicesima quinta generatione usque ad quadragesimam signaculo quinto; ita tamen, ut decem generationes, que extra numerum sunt, sicut absque bello transierunt respectu aliarum, ita extra cursum concordie et coaptationem veterum et novarum accipiantur, sex tantum ex omnibus in textura relictis. Porro generatio quadragesima prima sola ipsa una pro duplici est accipienda, ut iure dici possit bis sexta, nimirum quia duplex tribulatio sub sexta apertione futura est, ad similitudinem Parasceve, in quo duplicatis tenebris, passus est Christus. Sane in quadragesima secunda, que erit in sabbatum, aperietur signaculum septimum, de quo dictum est in libro Apocalypsis: Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in celo, quasi media hora ».

Ibid., pp. 206, 8-10; 207, 1-9: « Nam ideo subtractas esse puto decem generationes a duobus signaculis, ut pro duodecim generationibus accipiantur due, ne nimis inmoderata tribulatio absorberet electos. Unde et Veritas ait: Nisi Dominus breviasset dies illos, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi (Mt 24, 22; Mc 13, 20). Terminus autem huius tribulationis Deo soli cognitus est. Arbitror tamen sexies senos menses accipi debere pro sexti signaculi apertione, pro septima vero semel sex; sex videlicet semi anni – id est menses triginta sex – pro sexta apertione ob perfectionem senarii, septimus vero semiannus pro septima. Hii sunt illi tres anni et dimidius, de quibus in sacris codicibus et pene apud omnes doctores, qui locuti sunt de temporibus istis, frequens et publicus sermo est ».

Ibid., pp. 207, 10-18: «Vel certe, quia duplex erit tribulatio ipsa, si triginta annorum spatium dandum est sexte apertioni, precedens tribulatio expectanda est circa principium, sequens circa finem, inter utramque vero qualecumque remedium ».

Gioacchino da Fiore, Concordia, IV 1, c. 45; Patschovsky 2, p. 473, 3-10: « Omnia quippe hec et hiis similia ad regnum pertinent Babylonis et bestie, que portat eam, in quarum desolatione universa peribunt. Erit ergo tempus illud, quod supererit usque in finem, absque humana estimatione annorum velut in sabbatum, sicut supra scripsimus, reputatum: abque bello, absque scandalo, absque sollicitudine et terrore, quia Deus benedicet ei et sanctificabit illud, eo quod in ipso cessabit ab omni opere suo quod patravit (Gn 2, 2-3) ».

Ibid., pp. 473, 13 – 475, 6: « Verumtamen, ut in tempore illo, quod decursum est a Zorobabel usque ad Christum, circa finem ipsius temporis post tribulationem que facta est sub Antiocho in populo Iudeorum, Iesus Christus Filius Dei venit in mundum – qui, postquam consummavit opus quod accepit a Patre, solvens protoplastorum debitum in carne mortali, tandem resurrexit a mortuis cum testibus resurrectionis, et inter alia magnalia que fecit ascendens in celum et sedens a dextris Dei, promissum Spiritum Sanctum in filios adoptionis effudit. Similiter in fine mundi post persecutionem, quam facturus est Gog, cum iam universa erunt completa, peracta prius resurrectione mortuorum sedebit Dominus Iesus in sede maiestatis sue ad segregandos electos suos a multitudine reproborum, quatinus repleti Spiritu Sancto vadant ipsi pariter ad vitam eternam, impii autem in ignem eternum ».

Gioacchino da Fiore, Concordia, III 1, c. 2; Patschovsky 2, p. 210, 8-11: « Hiis signaculis completis in labore et erumpnis, secutum est sigillum septimum, quod datum est illi populo ad quietem post Esdram et Neemiam, quatinus consummatis septem preliis etiam sacri scriptores a labore quiescerent. […] (pp. 212, 13 – 213, 2) Quibus omnibus consummatis, cessaverunt historie et prophete, facta populo promissione per eundem Malachiam dicentem: “Ecce mittam vobis Heliam prophetam”, et cetera (Ml 4, 5) »; III 1 c. 12, p. 302, 8-21: « Consummatis operibus Testamenti Veteris pertinentibus ad sex signacula libri sive ad sex tempora laboriosa, quibus sacra Dei verborum semina in horreis librorum collecta sunt, mox in distinctione septima, que incepit a reedificatione murorum Ierusalem, data est a Deo requies populo Israel, quatinus reedificata domo Dei et muris civitatis requiesceret per annos aliquot a preliis nationum, et maxime a scribendis historiis et faciendis libris, ut videretur advenisse quasi septimus annus, in quo non licebat secundum legem seminare et congregare in horrea, quousque veniret octavus annus, qui significat tempus novum incarnationis dominice, in quo et excolenda erant nova semina verborum Dei ad complendum illud quod predixerat Moyses: “Donec nascantur nova, vetera comedetis!” (Lv 25, 22). Et illud: “Comedetis vetustissima veterum, et novis supervenientibus vetera proicietis!” (Lv 26, 10) ».

Gioacchino da Fiore, Concordia, II 2, c. 12; Patschovsky 2, p. 194, 2-13: « Reliquum autem tempus post ruinam veteris Babylonis usque ad Christum absque generationum descriptione preteriit, haud dubium, quod et illud, quod futurum est post ruinam Babylonis nove usque ad consummationem seculi. Licet enim scribat evangelista duodecim generationes a Zorobabel usque ad Christum, quia tamen non inveniuntur scripte in Veteri Testamento, et maxime quia nulla opera notata sunt sub diebus eorum, nequaquam referende sunt ad finem veteris linee, sed ad principium nove, quamvis tempus ipsum magis ad Vetus Testamentum pertineat quam ad Novum, nimirum quia et semina, que iaciuntur in terra, preveniunt quodammodo annum suum, et regnantibus adhuc regibus terre filii nutriuntur, qui succedant in regnum ».

Gioacchino da Fiore, Concordia, III 1, c. 5, Patschovsky 2, p. 252, 13-167: « Quod autem Iosue septem tribubus divisit hereditatem, ad septem speciales ordines referendum est, qui secundum numerum ecclesiarum, ad quas scribit Iohannes, sub hoc secundo statu seculi in gentili ecclesia claruerunt »

Gioacchino da Fiore, Concordia, III 1, c. 2, Patschovsky 3, pp. 210, 1-15, 211, 1-9: « Dicta sunt autem signacula gesta sive scripta Prioris Testamenti sive etiam speciales tribulationes et prelia, excepto quod in sexto sigillo duplicata est tribulatio filorum Israel, ut in septimo requiescant a laboribus suis. In primo signaculorum septem continetur persecutio Egyptiorum, in secundo Chananeorum, in tertio Syrorum, in quarto Assyriorum, in quinto Chaldeorum, in sexto item Assyriorum et eorum qui voluerunt delere populum Iudeorum in diebus Hester. Hiis signaculis completis in labore et erumpnis, secutum est sigillum septimum, quod datum est illi populo ad quietem post Esdram et Neemiam, quatinus consumatis septem preliis etiam sacri scriptores a labore quiescerent. Quare autem persecutiones eedem dicta sunt signacula, nisi quia ad aliquid significandum in sacris codicibus scripte sunt? Non enim casu aliquo accidisse putande sunt, sed divine arbitrio voluntatis, ut essent in signa temporum et mysteria futurorum. At ne quis eas fortuitu accidisse causetur et non potius divino nutu, cui etiam contrarie potestates subiecte sunt, ut eius occultam impleant voluntatem, quam dignis mediatoribus distincta sunt signacula ipsa, verbis, quibus possumus, executioni mandemus, ut, qui signo priori credere nolunt, credant saltim signo sequenti. Tam mira quippe arte Dei distincta sunt, etsi non divisa, tempora ipsa, tam miris determinata figuris, ut, si quis ea plena mente perspexerit, plus quid mirari valeat quam quid contemplari perpendat »

Gioacchino da Fiore, Expositio, pars IV, distinctio IV, f. 163vb: « Hec igitur est illa bestia quam sanctus Daniel nominat terribilem nimis, Ioannes vero tam ipsam quam tres alias comprehendit sub una habente septem capita et in uno eorum cornua decem ».

0%