Liber septimus (sexta tribulatio)
Inducit cecitatem mentis et cordis hypocrisis et coniungitur vanitati mendacium. Et dum hominum favorem et laudes sitit hypocrita, ossibus eius inheret invidia, que corrodit interiora eius et devorat sicut rubigo ferrum et tinea pannum. Dupliciter enim conteruntur qui per hypocrisim virtutem ostendunt, et tunc ut genimina viperarum venena diffundunt, cum tales esse noscuntur. Omne magnum malum in celo et in terra fecit invidia. Nam et Luciferum tenebrescere fecit, ruentem per elationem a primatus sui altissima dignitate. Non enim sustinuit divinus exsistens, nisi et Deus putaretur. Hec mortem et omne malum introduxit in orbem terrarum. Ipsa veritatem odit et caritatem exstinguit. Hec humilitatis, veritatis et caritatis substantiam, lumen et vitam, in novissime regule professoribus, expugnavit et obtenebravit et mortificavit in tantum ut ab ipsis superbie, mendacii et odii, clerus et populus incitamenta, exempla et confomenta suscipiant, et ad leviandum mala que faciunt, si arguantur ab aliquo inconvenienter ab illis facta, ad suam excusationem sine rubore proponant quod frates minores hoc peius faciunt.
Livore et perfidia repletur cor invidi, et pro thorace et lorica malignitatem et insipientiam induit; cum insidiose occiderit innocentem, sicut scelus suum hominibus occultavit, ita et Deum exsistimat non videre. Desperationem in sinu invidus portat, et voluntatis sue pravitatibus venditus, obdurato corde, contemnit iudicium Dei, retributionis iuste pondus alleviat et veritatem scienter impugnare et in mendacium vertere, sagacitati, prudentie et rigori naturalis appetitus, utilia sibi et delectantia amantis, attribuit. Perverse voluntatis sue affectus sequitur pro regula equitatis et discordantes ab eo absque misericordia persequi iustum dicit. Hec si corriperit hominem quempiam, aut statum, aut auctoritatem, aut potestatem habuerit persequendi quos odit, neque hasta neque thorax poterit sustinere; sed in oculis intelligentium figuram et similitudinem antichristiane fraudis actus eius clarissime demonstrabit. Nam quod aliquis cogitet, loquatur vel credat pium, sanctum et iustum non esse quod egerit, crimen lese legis et maiestatis esse volet et peccatum blasphemie in Spiritum Sanctum.
Huius malignitatis livore et corrumpenti ac devoranti rubigine infecti et maculati fuerunt communiter omnes sexte tribulationis auctores et promotores. Et presertim illi qui procuraverunt tempore domini Bonifacii carcerationem fratrum plurimorum sanctorum provincie Provincie post depositionem ministri generalis, et animose damnaverunt doctrinam viri sancti Petri Iohannis et ossibus et reliquiis eius in tenebris, violato sepulcro ipsius, ut tenebrarum ministri occultam iniuriam intulerunt.
Tunc siluerunt, latuerunt et absentaverunt se ex eis plurimi, ruinam gladii persequentium non ferentes. Fueruntque sub pressura persequentium donec Deus [succurrit eis] per hominem amatorem veritatis, magistrum Arnaldum de Villanova, medicum, qui locutus fuit cum rege Carolo Sicilie, et induxit eum ad scribendum litteras efficaces generali ministro pro fratribus illis qui iniustas tribulationes sustinebant in provincia Provincie. In quibus litteris notificabat ei quod, si debitum festinumque remedium non apponeret eorum iniuste tribulationi, quod hoc fieri per summum pontificem firmiter procuraret. Qui magister predictus, zelans pro reformatione evangelici status, secrete dominum Clementem summum pontificem induxit ad citandum coram eo fratrem Raymundum Gaufredi et fratrem Guidonem de Mirapisce et fratrem Hubertinum de Casali et fratrem Bartholomaeum Sicardi et reliquos eorum socios, viros vite sancte et scientie preclare etiam testimonio emulorum, et precipere eis per obedientiam districte offerre ei in scriptis quecumque scirent et cognoscerent in statu ordinis eorum fieri, que correctione et reformatione indigerent.
Quod factum fuit adimpletio prophetie viri sancti fratris Iohannis de Parma, qui prenunciabat inter alia et dicebat quod oportet ante reformationem conflictum linguarum fieri et dogmatum fistulas tangi. Fuit etiam principium propinquum tribulationis sexte, que et finem accepisse putatur in anno vigesimo octavo ab abrenuntiatione papatus et carceratione domini pape Celestini; et complementum verbi sancti Petri ad Christum: «Imple facies eorum ignominia et querent nomen tuum Domine»; et Christi ad matrem, supplicantis pro reformatione evangelici status, respondentis et dicentis: «Non dimittent popolum meum nisi in manu forti»; et fabule illius prophetice rustici et sancti Martini, quam sanctus Franciscus, teste fratre Leone, frequenter et cum multo studio recitabat, per rusticum ingratum ordinem, per sanctum Martinum summos pontifices volens intelligi. Per quos oportebat finaliter ordinem humiliari et ad sue humilitatis principia confitenda et tenenda reduci.
Et forte ille pontifex, qui reducet eos invitos et humiliabit, erit malleus ferreus preostensus, qui custodiam eream percutiet et conteret, ut conclusi in ea egrediantur et lumen absconditum lampadis omnibus luceat, et appareat pulchritudo in custodia occultati altaris, et ad preostensum secretarium accedat populus sanctorum in vidente signatus, et accipiat calculum candidum et nomen novum de manu ipsius, et ingrediatur aquila cavernam cum pullis suis in quiete modo incognito regnatura.
In principio enim sexte pugne quasi novus solis radius veritatis et gratie a Christo sole processit, atque novitatis vite sue creavit et fecit plures in diversis partibus veros et fideles confessores et amatores. Ita et a facie inferni et principis tenebrarum, quasi quidam predalis gladius, egressi sunt spurcissimi homines et femine nephanda spiritus libertatis heresi maculati, qui multorum animas diabolo tradiderunt. Nam et eo tempore quo clarissimos et apostolicos viros Deus misit in mundum, Dominicum videlicet et Franciscum, missus Almaricus a diabolo fuit, per quem et multos subvertit et ad immundissimam sectam antichristiani spiritus libertatis traxit, que per illustrem regem Francie Philippum, magistro Raydulpho iubentem rationibus et auctoritatibus convincere et confutare eos, exstincta tunc et exstirpata fuit. Sed nunc revixit reformationis vite Christi tempore propinquante, et per fratrem Hubertinum, iubente summo pontifice seu legato ipsius, detecta et confutata et eradicata fuit in brevi tempore, quantum fuit ex parte eius, quod ante ipsum nullus inquisitor attemptare presumpserat.
Hic, ex devotione et reverentia cordiali quam habebat ad Christi vite renovatorem Franciscum, in monte Alverne stetit. In quo monte in forma Seraphin plagatus in Christi specie apparuit eidem sancto Francisco et eum quinque plagis confixum Christo similem effecit, et novo et prius inaudito communiter in sanctis miraculo, omnibus fidelibus qui sunt in Ecclesia reverendum singulariter et imitabilem, reddidit. Ibi enim Christi Iesu spiritus predictum fratrem Hubertinum unxit, et a claritate, quam prius gratis a Christo susceperat, in claritatem transformavit ampliorem; et de Christi Iesu nativitate, vita, predicatione, morte, resurrectione, ascensione, missione Spiritus Sancti, gubernatione Ecclesie et regno glorie in eodem monte librum in paucis diebus scripsit brevem et devotum, Christi sapientie et luminis contentivum et explicativum fideliter et pure, ut ab ipsius sapientia editum secundum suam voluntatem, simplicibus necessarium et sapientibus utilem.
Illius autem libertatis maligne secte presumptuosus et a diabolo agitatus in Italia introductor fuit Girardus Ciccarellus, illorum fratrum qui dicuntur apostoli primus adinventor. Qui discipulum quendam, Stephanum nomine, habuit infatuatum a diabolo, et malitia propria illius infectionis auctorem et actorem et promptum predicatorem, quem fratres predicatores combusserunt magistro eius adhuc vivente. Quos secutus est vexatus et dementatus a diabolo Dulcinus, veneno alio dupliciter infectus. Cuius seductionem et periculum, multis annis ante quam predictus Dulcinus appareret vel nominaretur inter Christianos, servus Dei quidam orans audivit et vidit omnem futuram seductionem eius, in ultramarinis partibus positus, et finem et exterminium quod passurus erat cum omnibus qui adherebant ei. Et nomen angeli illius maligni, qui agitavit eum et magistrum ipsius, ab angelis didicit, quoniam unus et idem demon, cui nomen erat Furio, agitavit eum, qui magistrum suum Girardum agitaverat et dementaverat et induxerat ad omnes novitates illas, quas adinvenit faciendum.
Nam et vir sanctus frater Leo, beati Francisci socius, quando primo vidit eos, territus obstupuit et dixit: «Isti sunt illi Satane apostoli, quos pater noster sanctus Franciscus predixit esse venturos, qui seducti multos seducent; et loquentur superba et animaliter vivent, obedientie et humilitatis Christi spiritum impugnantes. Otiosi viventes discurrent per civitates et castra, magistram habentes propriam voluntatem. Penetrabunt domos et illaqueabuntur familiaritatibus mulierum, docentes indocti et veritate privati, mendacio parabunt viam et pro veritate suscipient mendacium. Ve mundo, quoniam undique mala consurgent, ex quo tales apparuerunt apostoli».
Nam et quidam de secta illa apostolorum, nomine Bentivenga, ordinem minorum intravit, et spiritus libertatis diabolice spurcissimam labem in beati Francisci provincia seminavit. Qui tantam exterius morum honestatem pretendebat, ut multos seculares et religiosos et clericos ad se, propter magne sanctitatis famam quam habebat, attraheret. Hic, cum multis spiritualibus personis quadam verborum calliditate illuderet et superba sui ipsius reputatione cecatus omnes intelligentia archanorum Dei se iactaret excedere, etiam ipsi fratri Hubertino dementie sue erroneas subtilitates proponere, quasi minus intelligenti, non timuit. Que vir catholicus ut audivit, dissimulavit prudenter et volens serpentis illius publicare tortuosos gressus et insidias, ne quemquam ulterius inficeret, propalare coram prudentibus et fidedignis testibus, quasi sitibundus sue doctrine auditor, ad loquendum que sentiebat induxit; et tam prudenter et caute, quod omne venenum, quod gerebat absconditum, coram illis intelligentibus, quos sibi devotus credebat, evomuit. Et tunc ex suis verbis frater Hubertinus quam turpiter errasset et erraret eidem et omnibus ostendit; et ex tunc et nomen et audaciam et potestatem simul confusus perdidit et suorum sequacium coactus fuit manifestare insanias et errores.
Hic frater Hubertinus, habitans in monte Alverne provincie Tuscie, fundatori devotus, regularis perfectionis prime et ultime testis fidelis, sincerus et fervens predicator evangelice veritatis, multos in religione et presertim in provincia Tuscie et Vallis et Marchie, vite exemplo et verbi virtute, suscitavit et inflammavit ad puram et fidelem observantiam promisse perfectionis. Et ex vera caritate, quiete qua fruebatur, Deo soli et celestibus inherens, omissa, et consilio sanctarum personarum assenciens, ut favere posset spiritualibus personis et fratribus qui multa patiebantur ab emulis in Tuscia et in valle Spoletana, multis periculis et laboribus scienter se dedit.
Nam et apud clare memorie dominum papam Benedictum diffamatus ab emulis et accusatus in multis, et ab eodem domino ad instantiam eorum vocatus Romam, Christi Iesu protectione et auxilio, a calumniis sibi impositis et laqueis insidiose paratis modo mirabili liberatus est. Ipso quoque ignorante, post paucos dies Perusini mittentes ad prefatum summum pontificem ambasiatores solemnes, duo principalia postulare ab eodem domino acceperunt in mandatis: primum quod dignaretur eis luminare sue directionis et claritatis restituere, fratrem scilicet Hubertinum, qui totam civitatem illorum illuminaverat et ad Deum singulariter traxerat; secundum erat quod se ipsos et civitatem suam sibi tamquam patri et domino liberaliter offerebant, supplicantes quatenus ad morandum ibi cum dominis cardinalibus fratribus suis accedere non differret. Qui subridens dixit ad eos: «Fratrem Hubertinum nobis et fratribus nostris pretulistis. In hoc ostenditis quod modicum nos amatis». Qui dixerunt ei: «Pro quanto spiritualia mundanis preferimus, demonstramus, quia vos et ipsum fideliter et ordinate amamus».
Et quia sexte tribulationis et pugne insidias, impetus et insultus iste sustinere debebat, ideo dedit ei dominus ostium scripturarum apertum, et acumen intelligentie clarum et aqua sapientie salvatoris Christi replevit eum, ut evanescerent rationes emulorum a facie eius sicut tenebris a facie solis. Et hoc omnibus ante concilium et in concilio et post concilium apparuit, quia unus solus electorum de triginta millibus aciem potenter revicit, et retia sophismatum quasi aranearum fila dirupit, et rationes apparentes et tractatus verbo veritatis manifeste confutavit; nec potuerunt involvere innocentes, quamdiu ipse pro questione stetit.
Fratres vero moleste portantes fratrum vocatorum responsiones in scriptis data summo pontifici, iuxta obedientiam eis datam et iniunctam, diversis et variis modis affligere et diffamare ceperunt, et inquisitiones de ipsis facere et de eis adherentibus, et articulos varios contra ipsos proponere coram auditoribus et summo pontifice, animose potius quam rationabiliter contra ipsos procedentes. Et ex hoc summus pontifex ipsos magis suspectos habere cepit, presertim cum de fama fratrum quos vocaverat et de condicionibus eorum et vita et industria ministrum generalem et omnes ministro generali assistentes, illis absentibus quos vocaverat, inquisisset et cum sollicitudine interrogasset et particulariter de fratre Hubertino, eo quod italicus esset. Et cum de omnibus testimonium perhibuissent quod erant viri solidi in religione et moribus et scientia preclari, singulariter ei fratrem Hubertinum, de quo singulariter postulabat, commendaverunt. Ex qua re voluit in iudicio nullum habere vigorem omne quod adversus eos fratres quos vocaverat proponeretur ex parte ministri generalis et ordinis.
Hinc fratres amplius insanientes ut ordinis destructores et diffamatores, pro obedientia quam implere eos oportuerat, persequi et offendere sacrificium matutinum et vespertinum esse predicabant, in tantum ut audacter aliquis eorum, se venenasse fratrem Raymundum Gaufredi et fratrem Guidonem de Mirapisce et fratrem Bartholomaeum Sicardi et alium quendam fratrem, non erubesceret publice confiteri, ita quod hec fama totam fere curiam implevit. Ipse enim summus pontifex de fratrum irreverentia et inobedientia pluries querelam fecit et specialiter in concilio Viennensi.
Nam si quis vellet particulariter que acta sunt tribulationis huius sexte tempore solum tangere, non dico explicare, multas eum oporteret chartas implere. Nam solum ea que per fratrem Hubertinum et Bonagratiam gesta sunt non explicarentur magno volumine; in omni verborum conflictu illo coram fratre Hubertino succumbente et ex hoc semper magis insaniente.
Nam dominus papa Clemens ex verbis suis motus fuit, cum esset vir mansuetus et modestus et ad iram valde tardus, repellere eum de curia et inclaustrare, ne talibus se litigiis posset immiscere. Qui, decedente summo pontifice, statim obedientiam sibi impositam fregit et Lugdunum venit, ubi cum argueretur a bone memorie domino Hostiense de inobedientia quam ostendebat et de litigiis que sub specie defendendi ordinem assumebat, respondit ei: «Domine vere sciatis quod si ego propter hoc deberem damnari, oportet quod ordinem vindicem de omnibus iniuriis quas fratres vocati per summum pontificem et omnes eis adherentes et defensores doctrine Petri Iohannis, et beguini et fraticelli et omnes similes ordini intulerunt». Quasi summo pontifici obedire et veritatem de interrogatis domino et pastori respondere et ex caritate pro veritate stare et humiliter sapere, ordini fuisset horrendam et inauditam inferre contumeliam.
Si enim ordo est exsistentium custodia et certa tutela, et ordinis ratio requirit gregem subditum esse pastori et membra capiti, de obedientibus pastori et capiti subditis ita ultionem sitire et infamare, falsos inducere testes, in iudicio captiose et fraudolenter involvere, veneno occidere, scienter iniusta pro iustis et mendacia pro veritate defendere, quivis presumat, erit hoc utique omnis boni ordinis statum pervertere et existentiam demoliri, nec sufficere quicquam posse existimare ad vindictam, nisi querere cum Aman Agagita ultimum in contumelia et dolore exterminium de oppressis fallaciter et iniuste.
Propter quod noctem huius tribulationis rex ducet insomnem et, ordinis veritate interveniente, Aman primo penam incurret quam procuraverat Mardocheo, et cor regis immutabitur, et penam ad iniuste affligentes iustissime reconvertet, et iustitie iudice respiciente, cui displicet omne quod limites equitatis excedit, misericordie fontem aperiet parvulis, et gratis odientes et impugnantes iustitiam legis eius a longe respiciens, in sex temporum revolutionibus seminata, in septima suorum seminum fructus eos recipere pie decernet, ut temporum vices considerent et distinguant, quibus retrogrado motu a celestibus ad terrena, a summis ad ima, ab incorruptibilibus ad corruptibilia et a perpetuis ad transeuntia et temporalia sunt conversi. In reliquiis humilium benedictio, et multiplicabuntur in senecta uberi et benepatientes erunt, ut annuntient. Iustus enim sanctorum populus sicut platanus profundabit radices et dilatabit ramos, et sicut palma florebit et fructum faciet et abundabunt sicut valles frumento, cantabunt et hymnum dicent.
Ad intelligendum autem quomodo a veritate, iustitia, pietate et caritate defecerunt presertim in quinta et sexta tribulatione communiter omnes persequentes eos, qui ad fundatoris intentionem et perfectionem sectandam consurgere satagebant, et parvitatem et imperfectiones et defectus et ignorantias eorum, qui persecutiones intulerunt, veritatem historie rerum gestarum scire non modicum confert. Sentire vero quomodo humilitas et veritatis amor et confessio est christiane perfectionis operatio, qua Deus magnificatur et ad miserendum et parcendum inclinatur; et ad habendum humilitatis sensum et veritatis amorem et confessionem semper et in omnibus et ubique, totum cor et totam mentem et totum affectum et studium ex omnibus viribus convertere, vere perficit et complet quod ad certam Christi inhabitationem et spiritus ipsius impredabilem possessionem habendam et perseveranter tenendam, requiritur.
A sex tribulationibus liberati, oremus ut in septima liberet nos a malo. Amen.
Ecce propter verbum tuum, quod est mihi debito et ratione multiplici reverendum, sicut postulasti, tribulationes preteritas in religione memoravi, ut audivi ab illis qui sustinuerunt eas, et aliqua commemoravi de iis que didici in quatuor legendis quas vidi et legi; et si non bene, ordinate ac decenter sicut expediret, quia scientiam et modum dicendi non habeo neque didici, tamen fideliter et vere, plura scienter omittens, ut tu, qui ea que postulas melius nosti, suppleas et corrigas, vel destruas defectuose et improprie ex ignorantia dicta, cum memoriam, scientiam et intelligentiam et modum dicendi et scribendi ex Deo acceperis et habeas excellenter.
Domine audivi auditum tuum et timui, consideravi opera tua et expavi, signa et prodigia virtutis adverse et obstupui: partum enormem centenarie, et virginis pressuram ante sextam in septima consequentem, conversionem columbe in corvum, corvi in viperam, vipere in salamandram, venenationem ficus et fontis aque vive, conversionem galli in basiliscum infixum in limo, et internitionem avium ad intuitum ipsius, impietatem civitatis stercorum, et sculptibilium insensibilium agitationem, motum, sermones et cantum, transmigrationem sine motu, servitutem spontaneam, preoccupationem occultam et invisibilem, inferorum regnum dilatatum infra terminos filiorum Dei, fortes in fugam et liberos in servitutem, divites ad penuriam redactos, sapientes dementatos, et prudentes percussos amentia et illusionibus subactos, et in malis tabescere et non dolere qui consueverant in bonis abundare.
Usquequo Domine luctator fortis, qui mortem et mortis principem debellavit, et confregit portas averni et spoliavit regnum eius, clamat in membris suis derelictus et non exaudis? Vociferabitur vim patiens et non salvabis? Quare ostendisti ei iniquitatem et laborem, videre predam et iniustitiam contra se, et respicis contemptores et taces, conculcante impio iustiorem se, et facies hominis quasi pisces maris et quasi reptilia non habentia ducem? Et factum est iudicium et contradictio potentior. Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem iudicium, quia impius prevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum.
Aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite, quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur. Quia ecce de petra vallis egressus est ignis previsus in iudicium, ramus suscepit ignem, conversus est adversus habitatores petre. Exuste facies eorum, cutis eorum aruit et facta est quasi lignum. Dilatavit ignis flammam suam et combussit ligna silve, in circuitu formido et infirmitas, audaciam et fortitudinem deiecit, et divisa unitas impiorum non subsistet. Iustitia et iudicium preparatio throni. Honor enim regis iudicium diligit.
Ponam – inquit – circulum mendacii et operationem erroris in gyro et concludentur. Serpentem unum suscitabo et extendet alas suas ad occidentem, meridiem et septentrionem; extolletur et humiliabit elatos plurimos, et sequetur impetus cogitationum agitatus gladio; et cogitabit mutare tempora et leges et statuta antiquorum, et naturam et legem et evangelium corrumpet. Iuvenes et senes, simplices et sapientes, divites et pauperes, liberos et servos, subditos et prelatos subvertet in malitia et concupiscentiis. Et descendemus in profundum omnes.
Et post hec miserebitur nostri Deus noster et salvabimur. Et laudabunt eum et sequentur ex Eva nate, et diligent imitantes eum. Infectiones, dementationes et vexationes Satane, spiritus Iesu et prophetarum eius; et miseria et gemitus pauperum et orationes humilium contra eum. Cum surrexerit serpens, ut imperet, et regnare putaverit draco, bestia, tyrannus impudens, homo mendacii, perditionis filius, tunc Christus regnat, Christus regnat, Christus regnat. Amen.
Superiorum intelligentia ex subsequentibus colligitur. Columbe gemitus, que post et preterita signat, silens percussa dicit: serpens fuit et venit Fy petra Fy serpens Fy sapientia Finis littera Fy spiritus Fy petra Fy serpens Fy sexte conclusio pugne, mors et vita in cinere et cilicio, et sanguine pacis veritas mendacium. Instant mala bonis et mala duplicia malis. Sanctitas abhominatio, valida tempestas erit et concertatio magna testium et bestie, quam Christus interficiet spiritu oris sui. Stultitia, sapientia. De petra surget agnus, in quo mutatio throni, postquam in melius conscriptum suscipe finem.
Rota secunda maris, secundi seculi meta, aeris initia tertia rota ponit. Stat proles virginea. Fulget resurrectio prima. Vetera transibunt, Helye currus Hebreus secula lustrabit decoro lumine celi. Verbi regnante flatu, cessabit littere labor. Cuncta docebit amor et sapientie gustus. Verbum magister erit et spiritus almus. Non sunt in virgine fluxus et menstrua pompe; mundo vestita bysso, agni spectabit adventum de celo promissum sanctis in fine futurum. Quem leta suscipiet et sursum rapta sequetur, in regno glorie sacra iungenda verbo.
Fy digamma est ex duabus gammis figuratum, que senarium numerum important; et est in alphabeto Grecorum vigesima prima et precedit X grecum; quod quidem X apud Latinos vigesimum primum est in alphabeto. Et post ipsum X sequitur Y, quod apud Grecos est Fy. Fy Franciscum dicit, cuius paupertas humilitas et obedientia a serpente, qui de celo ruit, infra sextum Ecclesie tempus, multifarie multisque modis a propriis et extraneis impugnatur. Sicut Ecclesia, infra tempus idem, ab eodem serpente insultus, et varia bella et gravia sustinet ab iis qui se domesticos dicunt, et carnaliter et superbe adversus eam et in ipsam regnare volunt, sive seculares christiani sint sive clerici. Et ii segnati sunt in reprobis imperatoribus et specialiter in Federico imperatore, qui imperavit sancti Francisci tempore, et in Saladino et Tartaris, qui temporibus sancti Dominici et sancti Francisci Asiam occupaverunt et fecerunt innumera mala in mundo, Saladinus in regno Hierosolymitano et Tartari in Oriente. Qui nunc multiplicati super numerum imperant in Asia et Africa et in non modica parte Europe, et expectant quod Iordanis influat in ore ipsorum.
Cum autem surrexerit serpens antiquus in filio perditionis ut imperet, tunc erit tribulatio qualis non fuit ab initio seculi in X littera, post tribulationes in Fy precedentes eam quasi in feria sexta. In qua inundat iniquitas, presertim in iis qui signa iustitie ferunt, et fidei et caritatis evacuatio apparet fere in omnibus, et vane scientie multiplicatio subintravit pro cultu pietatis in lugentibus, et appetitus nominis scientie ardenter et sine rubore assumetur ab iis qui promiserunt se solum Christum et hunc crucifixum semper querere et amare. Schismata et divisiones in secularibus, clericis et religiosis, et preliorum in christianitate multiplicatio, et apostasia et discessio ab utroque imperio, virtutum privatio, sanctorum diminutio, Satane ex his apparet amplior solito solutio, errorum et heresum multiplicatio, Ordinis Minorum a sancto Francisco previsa et prenuntiata divisio. Quam divisionem, post non longa tempora, sequitur antichristiana vexatio, iuxta prefati sancti propheticam predicationem; et per Heliam omnium restitutio, et in Fy X sequente, seraphici status in Hebreis, Grecis et Latinis plena et perfecta multiplicatio.
Sed ad cognoscendum amarissimi et superbissimi Luciferi stultitiam, furorem, crudelitatem et malignitatem, quedam particularia notanda sunt, scilicet ea que fecit in sancto sanctorum loco, et in regno et tota domo Francie, et in ordine minorum, idest humilium, opposito superbie Luciferi; ac de duobus nihil ad presens, sed tantum de tertio quod deest tangendum est ex parte.
Cum enim summus pontifex in concilio Viennensi episcopos sanctos in iure canonico peritos et plures in sacra theologia magistros [assignasset] ad audiendum et examinandum ea que pro reformatione proponebantur totius religionis a fratribus exemptis, Hubertino videlicet et sociis, iuxta mandatum quod ab eodem acceperant, tantam crudelitatem et tantum odium ad ipsos et eis adherentes in Provincia, in Tuscia et in Valle Spoletana ostenderunt, quod omnibus patere poterat quod in modica vel nulla reverentia summi pontificis obedientiam et auctoritatem habebant; et odium ita implacabile ostendebant eis, quod coacti fuerunt diversis persecutionibus a communitate secedere fratrum et dividere se ab eis, quia vel mortem a persequentibus sustinere, vel fugere a facie et dominio persequentium cogebantur.
Et cum fratres, qui reformationem postulabant, rogarentur a magnis personis, ex devotione ipsos et ordinem amantibus, quod cessaret talis divisio et verborum conflictus; et ex puro corde responderent quod ipsi erant parati ad omnia que sine peccato mortali fieri per eos poterant, vota fratrum implere et concordare cum ipsis; solum ex parte fratrum non remaneret. Qui numquam, nec per cardinales neque per alios induci potuerunt quod in aliquo modo reformationis status regularis vellent consentire. Sed asserebant pertinaciter quod ipsi regulam et etiam plus quam regulam observabant, et quod nullo modo nec secundum intentionem fundatoris – cum ipsi regulam intelligerent ita bene sicut fundator – neque secundum declarationem quatuor magistrorum, neque secundum declarationes papales, neque secundum constitutiones fratris Bonaventure vel cuiuscumque alterius dicta, quantumcumque magni, reformationem aliquam intendebant assumere, cum nulla in aliquo indigerent reformatione, sed perfectius ordo tunc viveret, quam omnibus temporibus retroactis.
Ex qua re processerunt in causa, et facta est declaratio quarta papalis, que inter alia est sicut aquila volans, intentioni fundatoris maxime appropinquans. Cuius declarationis substantiam ex his, que frater Hubertinus pro se et suis sociis proponebat, episcopi et magistri traxerunt. Ex qua re totus ordo illam declarationem, licet apparenter susceperit, corde tamen et animo exosam habuit. Propter quod procuraverunt aliam a successore domini Clementis, domino papa Iohanne, eis immediate fieri, in qua cellaria, granaria et olearia conceduntur, que illa communiter prohibebat.
Interea, antequam questio a bone memorie papa Clemente terminaretur, fratres de Tuscia videntes et se certissime sentientes fratrum contra se odium et livorem concitatum, et ipsos nullam de summi pontificis determinatione conscientiam facere, sed ad eorum mortem et exterminium aspirare, prehabito consilio cuiusdam sancti et sapientissimi viri domini Martini nomine, canonici regularis natione Senensis, cogitaverunt de fuga.
Nam dominus Martinus, auditis et ex parte visis impetuosis fratrum motibus, cum haberet etiam notitiam fratrum qui persecutionem sustinebant, et sancte conversationis et voluntatis eos esse et semper fuisse certissime sciret, dixit eis: «Fratres credite mihi, ipsi expellunt vos et auctoritati Ecclesie non obediunt, immo scienter impingunt in eam. Si non essetis nisi tres, vos potestis eligere generalem, et ego paratus sum coram summo pontifice et cardinalibus omnibus et quibuscumque aliis sapientibus ostendere quod recessus vester ab eis est sanctus et iustus, et electio, quam facietis, erit canonica et recta».
Crediderunt consilio illius sapientis et iusti viri, qui nesciebat omnes circumstantias illius negotii, et elegerunt sibi generalem et reliquos secundum regulam prelatos. Quod redundavit eis in scandalum et omnibus eorum sociis. Et summus pontifex et cardinales omnes, etiam illi qui favebant negotio, turbati sunt et faciliter potuerunt credere de ipsis omnia mala que de eis a suis emulis fuerunt in iudicio proposita. Et licet ipsi circa obitum domini Clementis miserint litteras quod erant parati in omnibus obedire sue paternitati et correctioni subesse, littere tamen ille non pervenerunt ad summum pontificem, quia fautores eorum eas presentare post talem processum per eos factum noluerunt. Sicut nec nuncii eorum missi ad dominum papam Iohannem, detenti et carcerati per fratres tamquam excommunicati et heretici, comparere valuerunt.
Ex accusationibus vero fratrum – qui auditoribus et aliis prelatis de exemptis et reformationem postulantibus detrahendo dicebant: «Isti reformationem postulant et induuntur et vivunt relaxate plus quam nos» – moti sunt fratres postulantes renovationem assumere habitus viles et vivere litteraliter secundum quod postulabant. Et propter hoc fratres magis amaricati sunt et displicentiam displicentie et odium odio addiderunt. Illis vero vilitas habitus et paupertatis usus et defectus in tantum placere ceperunt quod spiritualiter et corporaliter iocundabantur et gaudebant in eis, et laudabant Deum, quod per talem modum eos reduxerat ad veram observantiam regularem.
Terminato namque concilio, negotium fratrum remansit indeterminatum. Et quamvis ab episcopis et magistris esset declaratio edita, in qua octuaginta questiones seu dubia que trahebantur de littera regule solvebantur, finalem determinationem illius negotii retinuit in sua potestate dominus papa. Et quia fratres moleste portabant, quin immo sustinere non poterant, videre fratres illos qui habitus mutaverant et reformationem postulaverant, cum experientia didicissent quod de mora cum fratribus imminebat eis periculum corporale, iuxta Malausanam invenerunt quandam ecclesiam solitariam prope quam erant spelunce et aqua, ubi de licentia patroni illius, cuius illa erat ecclesia, fratres illi exempti se collegerunt, viventes ibi in vera et pura regule observantia.
Et hieme sequenti steterunt in loco sancti Lazarii in Avinione, usque ad sententiam et diffinitionem per summum pontificem datam et factam. Et tunc mandavit omnibus, districte quantum potuit, quod unanimiter omnes servare regulam suam studerent, iuxta declarationem de suo mandato ab episcopis et magistris editam in concilio; iniungens ministris et custodibus benigne et caritative tractare fratres quos vocaverat et omnes alios qui eis adherebant in tota religione, tamquam veros et obedientes suos filios, quia sicut boni Ecclesie filii obedientiam suam impleverant. Et propterea mandabat quod a prelatis eorum et aliis fratribus omnibus haberentur in reverentia, et plus aliis promoverentur ad officia religionis et magis honorarentur. Et illis mandavit quod humiliter obedirent suis prelatis, et in pace et concordia studerent conversari et totis viribus servare declarationem, et ita se habere quod ex parte eorum omne scandalum et omnis querela et divisio in posterum absorta cessaret. Et ita dimisit eos.
Frater vero Hubertinus tunc clamavit pro omnibus ad dominum summum pontificem, proponens verbum psalmiste: «Retribue servo tuo, vivifica me secundum verbum tuum»; rememorans quomodo propter suam obedientiam, sicut notum erat ei, multas tribulationes et graves sustinuerant et plures et graviores erant in posterum passuri nisi, secundum quod ipse firmam eis spem dederat, remedium sufficiens apponeret, quo volentes regulam observare iuxta modum necessarium ad salutem, traditum in declaratione ex suo mandato per episcopos et magistros edita in concilio, protectionem et defensionem debitam et opportunam haberent contra pressuras et iniusta gravamina notorie ipsis inferenda ab iis, qui nollent salutarem modum prefixum in declaratione servare, sed scienter infrigerent et in aliis persequerentur et impugnarent. Quod si facere negligeret vel renueret, Deus sanguinem animarum omnium eorum, qui tribularentur et opprimerentur iniuste, requireret de manibus eius.
Summus vero pontifex ostendit se confidere de obedientia fratrum et id quod frater Hubertinus instanter ad scandala funditus prescindenda in posterum postulabat, renuit facere, nolens fratribus displicere. Fratres vero omnes, iuxta domini pape mandatum, recesserunt de curia et cum promptitudine animi suorum superiorum implebant obedientiam, et patienter illatas eis contra Dei et summi pontificis mandatum iniurias sustinebant.
Mortuo vero summo pontifice, tam dure et aspere eos tractare ceperunt et dolosis et astutis modis affligere, et corporaliter et spiritualiter tribulare et ad ea que erant contra regulam et declarationem, obedientiis et statutis et penitentiis severis et impiis impellere et modis diversis et variis persequi et vexare, quod deliberaverunt eorum furenti malitie cedere et pondus importabile tyramnici et crudelis ipsorum dominii declinare. Quanta vero et qualia sustinuerunt, et quam impie et crudeliter eos tractaverunt, iis tantum, qui sub pressura eorum amarissima conculcati gemuerunt, explicabile, quia expertum, et credibile et certum, quia ex his que passi sunt didicerunt odientium et persequentium potius agitationem esse demonum quam operationem humanam.
Reduxerunt ergo se post segregationem a persequentibus fratribus ad conventum Narbonensem et Biterrensem, eo quod homines illarum civitatum in multa eos reverentia et devotione habebant, et propter sanctitatem quam in eis esse cognoscebant, et propter virtutes et signa que ad sepulcrum viri sancti Petri Iohannis, qui in vita eos illuminaverat exemplo bonorum operum et doctrina, videbant cotidie fieri.
Erant autem in duobus illis conventibus fratres fere centum viginti, qui iuxta mensuram virtutis eorum studebant promissa fideliter et devote servare. Sed et eorum adversarii non cessabant eos persequi et contra eos per modum iuris procedere et articulos multos contra ipsos formare, modo precipiendo ex parte ministri generalis vel provincialis seu protectoris ordinis, modo citando eos et tamquam contumaces et inobedientes excommunicando, et aliis modis diversis, cum prelatis et rege Francie procurando ipsos capere tamquam apostatas et schismaticos et ordinis rebelles. Propter quas molestias et vexationes, consilio sapientum prehabito, appellare compulsi sunt de omnibus que fratres eis imponebant ad futurum summum pontificem.
Deo autem disponente, per illustrem catholicum et sapientem virum dominum Philippum regem Francie cardinalium collegium – tunc in tres partes enormiter, spiritu maligno impugnante, divisum – Lugdunum deductum conclave, de consensu partium ad electionem summi pontificis faciendam, intrare persuasum est. Ubi, non post multos dies, in dominum Iacobum de Caturcho cardinales omnes unanimiter concordaverunt. Et provisum est Ecclesie a Deo in die sancti Donati, et vocatus est Iohannes, quasi a Deo datus et missus. Qui omnium que acta fuerant inter fratres tempore diuturno plene erat, ex his que viderat et audierat, informatus, et divisionem illam habebat in displicentiam et moleste portabat.
Ad quem cum fratres minores accessissent, mandavit provinciali ministro fratribus illis precipere ex parte sua quod loca dimitterent et conformes aliis fratribus in habitu et vita esse deberent, et quod ad illa loca accederent ad morandum que minister provincialis eis duceret adsignanda, eidem simpliciter obedientes in omnibus que mandaret. Illi vero determinaverunt penitus ad summum pontificem velle accedere et puram regule observantiam instanter ab ipso postulare, et sue ad ipsum appellationis rationes et causas coram ponere, et eius potius quam fratrum, qui eos ad mortem oderant, subire sententiam.
Interea fratres petitiones suas dederunt summe pontifici, infinitas diffamationes et impositiones continentes, et paucas valde veritates vel nullas pie et recte propositas, contra personam fratris Hubertini, et contra fratres de Tuscia, et contra fratres conventuum Narbone et Biterrensis, et contra fratrem Franciscum Sanxii, et fratrem Guillelmum de Sancto Amantio, et contra fratres penitentie, quos beguinos vocant, et contra fratrem Liberatum et fratrem Angelum et socios.
Et abhorruit summus pontifex gravia mala et facinora et hereses que fratres de prefatis omnibus scribebant, et presertim de fratricellis et beguinis. Et volens fratrum petitionibus tamquam piis et iustis in parte satisfacere ac eorum preces admittere, primo de fratricellis exaudivit eos, et verbo et scripto eorum statum cassavit et annullavit. Et astantibus fratribus cum suis accusationibus, inquisitionibus et litteris, quas in medium proferebant ad probandum contra prefatos que dixerant, coram summo pontifice et dominis cardinalibus vocati sunt ad petitionem fratrum fratres illi qui accusabantur ab eis, Hubertinus videlicet, Gaufredus et Angelus.
Et cum frater Hubertinus confutasset omnia que fratres proposuerant, et ostendisset esse falsa et ex malitia et invidia procedere que dicebant, interrogavit summus pontifex fratrem Hubertinum an ipse adhereret fratribus de Narbona et de Biterris, et an ipse vellet fratris Petri Iohannis doctrinam defendere. Cui frater Hubertinus respondit: «Pater sancte, ego in his que olim feci obedientiam vestri predecessoris implevi et a me ipso in his penitus nihil feci. Unde, si vestre paternitati placet mihi precipere quod ego pro fratribus de Narbona et sociis, vel pro doctrina fratris Petri Iohannis, nunc questionem assumam, ecce paratus sum vestre voluntati in omnibus obedire». Cui summus pontifex respondit: «Nolumus, nolumus quod intromittatis vos».
Postea interrogavit fratrem Gaufredum de Cornone, utrum ipse vellet stare pro appellatione quam fecerunt fratres de Narbona et de Biterris. Cui frater Gaufredus dixit: «Pater sancte, ego sum et fui cum domino Philippo et non interfui appellationibus eorum, neque illarum questionum plenam notitiam habeo. Quare pro his que me non tangunt, stare penitus non intendo». Frater vero Philippus de Cauco respondit ei quod, licet ipsum ille questiones non tangerent, intendebat tamen stare cum ipsis in omnibus que pro reformatione status regularis faciebant.
Cum autem venisset frater Angelus coram eo, interrogavit eum an ipse esset frater minor. Cui ille respondit quod sic. Et dixit ad eum summus pontifex: «Quare recessisti ab eis?» Respondit frater Angelus: «Pater sancte, ego non recessi ab eis. Sed interrogate eos quare ipsi repulerunt me». Et siluit summus pontifex. Et iterum dixit ei: «Precipio tibi quod dicas mihi, si tu umquam confessiones audisti». Qui respondit: «Pater sancte, non sum sacerdos. Et una de rationibus quare nolui esse sacerdos est quia nolebam audire confessiones. Unde ego nullius confessionem umquam audivi».
Et post aliquas alias interrogationes precepit fratribus quod legerent litteras domini pape Bonifatii et domini patriarche Constantinopolitani, quibus lectis, dixit summus pontifex fratri Angelo: «Frater Angele, tu es excommunicatus». Respondit ei frater Angelus: «Pater sancte, neque excommunicatus neque excommunicabilis, cum semper obediverim et obedire voluerim tam domino Bonifatio quam patriarche et ceteris prelatis Ecclesie». Et cum inciperet dicere et ostendere quomodo ille littere malitiose et cum mendaciis fuerant impetrate et reservate, et quomodo fratres contra illas litteras scienter venerant et nullam de ipsis conscientiam habuerant, sed operibus et sermone ipsas iniquas et inique impetratas confessi sunt, non potuit summus pontifex eum audire, sed impedivit eum ne compleret que dicere ceperat.
Tunc frater Angelus dixit: «Pater sancte, vos audistis mendacia fratrum, et veritatem, quam vobis dico, non sustinetis audire». Erat autem hora quasi sexta. Et mandavit summus pontifex propter illam excommunicationem detineri fratrem Angelum, donec postea audita plenius veritate, precepit eum dimitti et absolvi ad cautelam.
Et cum omnino vellet summus pontifex quod rediret ad fratres vel unam de religionibus approbatis intraret, et ille semel et secundo et tertio verbo et scripto postulasset ab eo, tam pro se quam pro sociis, provideri sibi de modo servandi votum in manu pape et papali auctoritate firmatum, cognovit rationes et causas quare summus pontifex suam petitionem nullo modo facere diffinivisset. Et respondit ei quod ipse erat in ordine approbato duplici ratione, tum quia papa Celestinus receperat eum in fratrem suum, tum quia de sua auctoritate vitam heremiticam, que est cenobitice vite perfectio et quasi finis, assumpserat. Et tunc per dominum Napoleonem mandavit ei quod habitum illorum fratrum assumeret. Assumpsit ergo habitum illum et promisit vitam sequi domini Celestini seu sancti Petri de Merone, que, teste ipso sancto Petro, fuit in altissima Christi paupertate vivere et mori.
Circa festum vero Pentecostes venerunt sexaginta quatuor fratres ad summum pontificem de conventu Narbone et Biterris, et non declinaverunt ad loca fratrum, sed intrantes in Avinionem ad summi pontificis palatium accesserunt et pre foribus palatii illa nocte steterunt, nec recesserunt donec summus pontifex audientiam eis dedit.
Proposuit autem unus ex eis nomine frater Bernardus Deliciosi, vir magne modestie et preclare scientie et diserte eloquentie, coram summo pontifice et cardinalium collegio tam prudenter et circumspecte et efficaciter quod, ad ea que dicebat et postulabat, nulla ab adversariis instantia rationabiliter poterat dari. Erant enim certi quod omnes eorum astutias confutaret, et apparentes eorum dissolveret rationes, et quod, illo stante pro questione et audientiam habente, subcumberent.
Quocirca ad dolos et iniustas calumnias et mendacia, quandam veritatis fucatam apparentiam ostendentia, responsione debita questioni ommissa, se versute convertunt dicentes: «Domine sancte pater, iste qui tam audacter contra suum ordinem coram vestra sanctitate nunc tanta et talla proponit, est vir pestilens et malignus et fecit mala innumera, pro quibus nec audiri nec stare in iudicio, ne dum contra ordinem, in quo tot et tanti sunt viri sancti, sed contra quempiam comparere pro negotio aliquo dignus esset; nam et officium inquisitionis sicut male in fide sentiens impedire presumpsit.» Et alia plurima de ipso premeditata et preordinata clamantes, ut eum a causa excluderent cum iniustitia, a quo pro iustitia et cum iustitia se superari, si audientiam haberet, certissime previdebant. Nam ipse pro se et pro fratribus aliis nihil proponebat nec postulabat nisi id quod eis iuste negari non poterat, observantiam videlicet fidelem et puram promisse regule, et remotionem impugnantium observantiam necessariam ad salutem.
Cum autem satisfacere vellet predictus frater et calumnias suas personales confutare et reducere eos ad causam pro qua coram summo pontifice stabat, fratres adversarii instabant proponentes alia contra eum, donec papa conversus ad fratrem Bernardum dixit: «Et nos, propter multa mala que audivimus, detinemus te». Et cum tali modo exclusus fuisset, voluit frater Franciscus Sanctii loqui, et ea que erant proponenda et explicanda pro se et sociis prosegui. Tunc fratres simili modo clamaverunt: «Domine neque iste audiendus est, quia contra obedientiam ministris et ordinis presumpsit tanto tempere ut lector publice docere et predicare, et ordinem totis viribus impugnare». Cuius rei gratia mandavit summus pontifex fratribus quod incarcerarent eum.
Cum autem frater Guillelmus de Sancto Amantio post eos proponere vellet ea que pro negotio sibi in tali casu expedientia videbantur, perturbaverunt eum fratres, accusantes et asserentes quod dilapidaverat et dissipaverat bona ordinis a summo pontifice ad usum concessa, et quod Narbonensem conventum desertaverat; ob quas accusationes summus pontifex statim eum detinuit.
Videns autem frater Gaufredus quod illi tres exclusi erant a negotio per talem modum, assumpsit verba et efficaciter proposuit et postulavit pro se et aliis puram regule observantiam. Et displicuit summo pontifice quia frater Gaufredus intromiserat se de questione, et cum esser vir discretus et nobilis, ac morum ac vite irreprensibilis, corpore tamen infirmus et debilis sed semper sibi austerus, quare non habebant fratres unde eum apparenter aut exsistenter sicut ceteros accusare vel diffamare valerent.
Summus vero pontifex, licet eum inter ceteros magis familiarem habuisset, dixit ei: «Frater Gaufrede, non modicum admiramur quod regule arctam postulas observantiam et tu quinque tunicas portas». Respondit ei frater Gaufredus: «Pater sancte, vos in hoc decipimini, quia non est verum quod ego quinque tunicas portem, salva vestra reverentia». Et dixit ei summus pontifex: «Ergo mentimur nos?» Dixit ei frater Gaufredus: «Pater sancte, ego non dixi neque dicerem quod vos mentiamini, sed dixi et dico quod non est verum quod ego quinque tunicas portem». Et dixit ei summus pontifex: «Nos detinemus te et sciemus si verum est quod tu quinque tunicas portes».
Videntes vero alii quod audientia non daretur eis, clamaverunt: «Pater sancte, iustitia, iustitia!». Et mandavit eis omnibus summus pontifex quod redirent ad locum fratrum, et fratribus quod custodirent eos donec maturius deliberaret quid de ipsis esset agendum.
Camerarius vero domini pape suscepit in sua custodia fratres Bernardum Deliciosi et fratrem Gaufredum et Guillelmum de Sancto Amantio. Fratrem Franciscum Sanctii posuerunt fratres in quodam carcere iuxta latrinas. Et post paucos dies carceraverunt fratrem Guillelmum Girardi et fratrem Philippum. Et facta de ipsis inquisitione iuxta domini pape mandatum, exceptis vigintiquinque fratribus, omnes consenserunt fratrum consiliis et voluntatibus. Et fratres imposuerunt eis penitentias secundum rigorem iustitie ordinis.
Illos autem vigintiquinque tradiderunt in manus inquisitoris, ex quibus vigintiquinque quatuor combusti sunt pro eo quod asserebant regulam sancti Francisci esse idem quod evangelium Christi, quod solemniter promissum cadit in preceptum, eo quod tale votum habet vim precepti, specialiter in his que regula preceptorie vel inhibitorie mandat: et talia, dicebant, non cadunt sub dispensatione alicuius. Asserebant etiam quod summus pontifex non potuerat fratribus minoribus, qui promiserunt Christi evangelium, concedere cellaria, granaria et olearia; et quod papa peccaverat concedendo et ipsi recipiendo. Et quia ab hac assertione non potuerunt per aliquem revocari, ideo sententiam igni acceperunt.
Alter autem immuratus est perpetuo, quia, licet finaliter revocaverit, tamen pluribus diebus multum pertinax in defensione sue assertionis fuerat. Ceteri autem omnes coacti sunt abiurare et in populo predicare quod istos errores tenuerant; et propter consensum vel adherentiam ad tenentes vel defendentes prefatas hereses, penitentias eis iniunctas sub sigillo inquisitoris susciperent et implerent, ac publice eas in populo, ubi contrarium predicaverant, revocarent. Quod si facere contemnerent, tamquam relapsos deinceps puniri ubicumque invenirentur et iudicari eos iuxta penas adversus tales per canones promulgatas, inquisitor auctoritate apostolica super hoc singulariter constitutus peremptorie statuit et decrevit.
Tenebatur autem predictus frater Berardus Deliciosi in cippo et vinculis ferreis et sustentabatur pane angustie et aqua tribulationis. Sed totum quod patiebatur a persequentibus eum, quasi nihil esse penitus sibi videbatur. Et adinventiones eorum et studia convertebant, si quomodo de ore ipsius verbum possent aliquod capere vel extorquere, per quod occasionem haberent contra eum quasi contra hereticum procedendi. Accedebat ad eum princeps litigiorum frater Bonagratia, armatus cautelis et consultationibus suorum quondam in seculo sociorum, et beatitudinis sue gloriam singularem obtinere se tunc veraciter credidisset si potuisset, versutis et dolosis inquisitionibus, eum quomodolibet supplantare. Sed vir Dei, mansuetudine christiana et sapientia plenus, ei et suis coadiutoribus taliter respondebat quod per eum proposita ostendebat non fuisse tantum catholica, sed necessaria ad salutem, et tam solida et fidelia quod non possent negari a quoquam vel impugnari absque negatione et impugnatione fidei christiane.
Contigit autem quod fratres quandam litteram invenerunt, quam frater Bernardus quibusdam personis devotis miserat, que continebat aliqua verba que fratres more suo interpretabantur in malam partem. Ut autem summi pontifici animum concitarent contra eum, presentaverunt ei prefatam litteram, inferendo auribus eius sue suspicionis perversam interpretationem. Insuper, pre gaudio se non valentes continere, hinc inde per Avinionem disseminabant quod sicut in Marsilia illi quatuor fratres, ita et iste post paucos dies combureretur.
Expectabant communiter omnes iudicium huius viri; vocatus enim fuerat a summo pontifice, post datam ei cedulam a fratribus, in proxima sexta feria seguenti ad consistorium, responsurus coram omnibus de intentione et continentia litterarum.
Et lectis coram eo litteris, interrogavit eum summus pontifex an ipse illas fecisset litteras. Qui confessus est se fecisse eas. Et voluit summus pontifex quod intentionem quod habuerat in litteris coram omnibus diceret. Qui cum fecisset, ita summus pontifex remansit de sua expositione placatus, quod nihil contra eum propter illas litteras dicere voluit. Tunc etiam tribus cardinalibus increpantibus eum, videlicet domino Vitali et domino Hostiensi et domino Guillelmo Petri, taliter satisfecit coram omnibus quod nullus eorum habuerit unde responsioni eius posset rationabiliter contradicere. Sed cognoverunt omnes quod paucos homines ita sufficientes ordo haberet.
Cum igitur fratres non invenirent unde possent, sicut sitiebant, procedere contra eum, rememorati sunt fratres predicatores quomodo ipse suum inquisitorem in regno Francie confutaverat, qui citaverat ex suo officio coram se ministrum Provincie, et quemadmodum predictum inquisitorem coram rege Francie convicerat et falsarium sui offici probaverat; et scientes quomodo fratres minores, quos ipse a magna liberaverat confusione, eum coram summo pontifice accusaverunt de impugnatione officii inquisitionis et de favore hereticis impenso, ipsum fratrem Bernardum sibi dari a summo pontifice petierunt.
Et videns summus pontifex quod, secundum accusationes quas de eo fecerant fratres minores, iustitiam postularent, tradidit eis eum. Qui, cum suscepissent eum in sua potestate, sicut canes cum vehementer furiunt lacerant quam capiunt bestiam, ita ipsi diversis afflictionibus et cruciatibus laniaverunt eum. Et videntes quia neque inquisitionibus neque tormentis poterant pompam de eo facere in populo quam querebant, in arctissimo carcere eum recluserunt, ibidem eum taliter tractantes, quod infra paucos menses, quasi per ignem et aquam transiens, de carcere corporis et minorum et predicatorum liberatus, gloriose triumphans de mundi principe, migravit ad celos. Et recepit a suis mala pro bonis, pro gloria et honore, que eis procuraverat cum periculis et laboribus multis, confusiones innumeras et improperia, pro obedientia et testimonio veritatis, quam devotus impleverat, accusationes et criminationes mendaces, pro dilectione odium, et pro obsequio mortem. Frater Bernardus enim de Quintavalle in secunda et Bernardus Deliciosi in deliciis sexte, scilicet in penultima, cibatus absinthio et repletus amaritudinibus quasi condito myrrha et aloe, in eterne quietis immortali sepulcro locatus, magnum domini diem letus expectat; in quo erubescent a facie eius qui tribulaverunt eum.
Postquam vero de suis, secundum voluntatem suam, victoriam fecerunt, conversi sunt ad faciendam vindictam de quibuscumque personis diligentibus eos et in eis devotionem habentibus, sive secularibus, sive beguinis, sive fratricellis, sive mulieribus, sive viris, et per se et per alios, sitientes vindictam potius quam correctionem, querentes pecuniam ab eis extorquere, magis quam ab ignorantia et errore ad lucem et scientiam veritatis reducere. Confunderunt multos, mactaverunt quosdam, cruciaverunt plurimos et nullum suo furori terminum imponebant. Et accusabant simpliciter gradientes pro malitiosis, et obedientes pro inobedientibus, et fideles et catholicos pro infidelibus et schismaticis, imitantes canes et lupos rabidos, qui in rabiem conversi nihil aliud quam mordere appetunt et absque timore bestias et homines indifferenter invadunt, nec cessant donec per se moriantur aut occidentem inveniant.
Denique cum aliquos carcerasset, quosdam in pecunia condemnassent et utriusque sexus personas plurimas diversimode molestassent, congregati in suo capitulo generali, fratris Petri Iohannis doctrinam tamquam heretica labe infectam ex communi omnium consensu et voluntate damnaverunt. Dicuntur etiam exhumasse corpora multorum sanctorum fratrum, qui in eorum cemeteriis sepulti fuerant, et per summum pontificem exempti, adhuc pendente negotio, tamquam vere catholici et obedientie Ecclesie et summi pontificis filii decesserunt, et, ut pie credendum est, quietis eterne acceperunt locum in sorte sanctorum.
