Ordre des Frères Mineurs Capucins
Abonnez-vous à ma newsletter sur Substack
Voyez mon Hub Catholique pour des ressources catholiques

Liver quintus (quarta tribulatio)

Quare autem principaliores fratres totius religionis frenduerunt contra virum Dei fratrem Iohannem et eius socios breviter dicendum est, ut tribulationum, que in religione facte sunt, notitia et memoria habeatur, et ipsius perfectio clarius innotescat. Nam ratio principalis fuit quia frater Iohannes erat vir ardentis animi et observantie perfectionis promisse zelator, operator et predicator ferventissimus et apertus, neminem palpans. Et quia lapsum, quem fecerat ordo in communi, documentis et rationibus veris et solidis palam et indesinenter omnibus ostendebat, indignationem odio implacabili iunctam conceperunt adversus eum et eius opinioni et sermonibus adherentes, nec portabant pacifice sua dicta.

Dicebat enim: «Cum status evangelice perfectionis a fratribus promissus sit altissimus, altissimam fidem, caritatem et operationem requirit ab eis Deus. Nec sufficit abstinere solum a peccatis, a quibus omnes christiani mundi esse tenentur, nisi apostolice perfectionis, secundum quod promiserunt, fratres opera faciant; eo quod Deus ab eis altissime paupertatis, et profondissime humilitatis, et ardentis et indesinentis orationis virtutumque ceterarum, veritatem querit, et quod ita desideriis et actibus se ad eterna et celestia totis viribus extendant, ut nil mundanum, carnale aut terrenum eis adhereat aut concupiscant, sed aspicientes in Christum, nudi nudam crucem post eum evangelice viventes, mortui mundo ferant.

Nunc autem fratres sibi ipsis vivere, non evangelice sed mundane operibus et sermone licere dogmatizant, et venientibus ad religionem, non ut pastores intrare per ostium, sed ut seductores et subversores puritatis regule, sua sibi pro libris retinere, vel fratribus pro edificandis ecclesiis vel locis, aut aliis quibuscumque eorum opportunitatibus supplendis dare, et non mundi pauperibus et personis indigentibus ea distribuere, secundum quod regula eis mandat, fideliter annuntiant; sed evangelico spreto mandato, eos illegitime recipientes perdunt et fratres non faciunt, quia eos non ad mundi verum contemptum et evangelicam paupertatem erudiunt, sed ad mundi amplexum et loculos habendum et sibi retinendum aliquid, Ananie et Saphire exemplo, inducunt. Nec duas habere tunicas de vili panno, et eas de saccis et aliis petiis repetiare, cum benedictione Dei, contenti sunt fratres; sed pretiosa et mollia et duplicata vestimenta habere procurant, et paupertatem et vilitatem vestium amantes et regularem observantiam predicantes ut indiscretos et sanctitatis ostentatores iudicant et hypocritas appellant.

Officium iam pluries detruncaverunt fratres, licentiam a curia subtrahentes, causas apparentes potius quam existentes allegando. Nam, corda desideriis variis et occupationibus distracta et gravata et obscurata habentes, non, ut vocationis eorum requirit perfectio, student sine intermissione orare et Deo ex omnibus et in omnibus gratias agere, sed ipsas horas vix cum tedio et cordis dispersione persolvunt. Nec ut mites, pacifici et modesti et humiles cum mansuetudine conversantur et loquuntur omnibus, sicut regula exhortatur et docet, sed cum superioribus et clericis litigia pro cadaveribus et sepulturis et testamentis et legatis movent, immemores sui voti. Et hoc ipsum pro similibus causis cum secularibus tanto audacius faciunt, quanto magis eos, ut minus intelligentes, securius vilipendunt.

Quot autem modis denarios et pecuniam procurare, petere, recipere et mendicando questuare audeant, quis non obstupeat? Quoniam ita patenter et tam diversis modis eam recipiunt et procurant, quasi eam omnibus modis procurare et recipere, sed tantum non tangere vel manibus contrectare, Domino promississent. Laborare manibus, et aliquid sub celo in perpetuum habere non velle, et pietatis viscera ad invicem et ad omnes habere, et reliqua que in regula et testamento mandantur, quomodo ament et servare studeant fratres, et eorum conscentiis et ceteris eos amantibus et odientibus claret, et ita ex operibus et studiis est apertum quod nullis verborum astutiis valeat excusari. Sed palliare et occultare ea velle nihil aliud est, nisi maiori nequitie locum dare et declinare spontanee in verba malitie ad excusandas excusationes in peccatis.

Cum enim propter vitandam ignominiam se excusant, vanitati se subiugant et mendacium operantur et, conculcato lumine conscientie, sua interiora maculant, et angelos et Spiritum Sanctum conturbant. Et cum peiores sint secularibus propter peccata eorum, que valde sunt aperta et palpabilia, seipsos decipientes, in comparatione eorum sanctos se reputant, et in magna estimatione et veneratione haberi et estimari exultant. Et timoris Dei et compunctionis salutaris extincto spiritu, insensibiles facti ab amore professionis et veritate cognitionis sue nihilitatis et vilitatis tanto longinquiores fiunt, quanto sue commendationis et laudis preconia ardentius ambiunt.

Et Christi vitam et humilitatem promissam et exempla sanctorum et testimonia scripturarum aut non considerant aut, suo sensui et affectui inflectentes, coaptant et servire faciunt; aut, ut suffocato lumine conscientie in sua tepiditate et pravitate quiescant, ad memoriam revocare mortem, penas eternas et abyssum iudiciorum Dei non curant; sed misericordie et predestinationi Dei se committunt, cooperari autem gratie, quo nihil maius et utilius est hominibus datum in hac vita, omittunt et negligunt.

Inflati ambitione, animarum cura se dignos singulariter estimant, et ad dignitates et ecclesiatica beneficia aspirare perfectionem putant. Preferunt aliis, ut putant, minus habentibus sufficientiam suam; et magna se facturos proponunt sed, virtute vacui et ad exteriora distracti, cum fuerint adepti quod cupiunt, pravitatis et cupiditatis et superbie exempla omnibus derelinquunt. Amant propriam quietem et fovere concertant, et vim sue perditioni facere vigiliis et laboribus et exercitiis virtuosis, ut purgati amaris compunctionibus ad Christi caritatem divinos dulcores veniant, negligunt, et ad mendicandas corporales delicias anxie se convertunt. Et ut facilius possint adipisci quod querunt et cupiunt, mercatores fiunt et spiritualia pro temporalibus vendunt, et adepta ita in proprios usus convertunt, quod pietatis viscera ceteris indigentibus claudere iustitie cultum credunt.

Aliter sentientes inobedientes putant et ordinis destructores, ad questus vero vigiles et ad acquirendum et congregandum insatiabiliter inhiantes, amatores et ordinis zelatores sustentatores appellant. Nec curant, qui tales regunt, de quocumque procurantium precipitio et illicito questu, sed letanter cum vulpina sagacitate ita indifferenter quecumque et quibuscumque oblata recipiunt, ut nulla incerta rapina refutetur.

Apparere boni et sancti magnopere querunt, sed esse non satagunt. Cor enim timore et amore Christi privatum, nec de offensis dolet, nec propria damna sentit; sed in vanitatis sue mendacio sepultum, vermibus vitiorum scatet et fetet. Hinc de se magna presumit, in magnis et in mirabilibus supra se extollitur, cupiditate, malignitate, invidia et simulatione repletur. Iam enim patienter audire veritatem suarum transgressionum fratres non valent, sed contraria sentientes eorum operibus et affectibus impugnare sibi licere putant, et inimicos arbitrantur eis annuntiantes et inneffabilia bona, que perdunt, et mala inexplicabilia, que incurrunt».

Nam ardentia eloquia eius non portabant equanimiter fratres, sed indignanter ferebant, et licet audirent ea et improbare non possent, quia communem cursum acriter arguebat, odium ordinis et maxime prelatorum incurrit. Unde rediens semel quidam lector nostre provincie ab Urbe, referebat lectoribus quibusdam et fratribus in communi quomodo frater Iohannes, Rome fratribus predicans, tam dura contra omnem statum et precipue contra fratres dixerat in sermone, quod numquam pepercissent fratres de Marchia alicui fratri talia proferenti. Lectores autem illi, qui hoc audiebant, referenti dixerunt: «Quare magistri qui erant ibi non improbaverunt dicta eius?» Quibus ille respondit: «Fluvius igneus egrediebatur de ore ipsius, et obstupuerunt magistri et omnes in sermone eius. Et videbatur magistris et omnibus astantibus quod tota Scriptura sermonibus suis testimonium perhiberet, et quod eius purissimum intellectum et finalem intentionem in verbis suis ipse exprimeret».

Dicebat etiam ipse frater Iohannes quod testamentum et regula substantialiter idem sunt, et quod fratres debebant in summa reverentia habere testamentum, tum propter mandatum et benedictionem Sancti, tum quia Christi spiritus loquebatur in eo, qui post illam mirabilem sacrorum impressionem stygmatum plenius et perfectius habitavit in eo. Et clarius et apertius regule pura et fidelis intentio manifestatur et limitatur in testamento, et mandatis firmis explicantibus et circumscribentibus summa omnis spiritualis eius observantie terminatur. Nec quidquam extraneum aut diversum a regula Spiritus Sanctus, qui regulam primo dictaverat, in testamento locutus est; sed omnis prave interpretationis et sapientie humane expositionem deviam a vero ipsius evangelice regule spirituali et purissimo sensu et intellectu exclusit, et in defensionem et inexpugnabilem munitionem, quasi firmissimum murum, interposuit testamentum.

Et si hominis testamentum nemo spernit aut superordinat, quanto magis Spiritus Sancti verba, loquentis in confixo iam cruci Christo Francisco, spernere aut superordinare contraria est ipsi Spiritui Sancto contumeliam facere, et inhonorare patrem, et legis maledictionem incurrere, et per obedientie contemptum regni celorum hereditatem promissam perseverantibus usque in finem in regulari observantia perdere? Nam, transiens de hac vita ad Christum, ipse sanctus suum condidit testamentum. Sed numquam habuit maiorem Christi spiritus plenitudinem quam in morte, et impossibile est eum in morte dixisse falsa aut temeraria presumptuose precepisse. Sed cum asserat se a Christo per revelationem regulam et testamentum accepisse - et qui sanctus est in fine mentitus non est - et quia tunc ampliori dono spiritus plenus erat, ampliorem devotionem et maiorem fidem et reverentiam et obedientiam pleniorem secundum Deum tenentur omnes filii sui estendere et habere in preceptis et finalibus verbis suis quam in ceteris aliis.

Videmus enim quod ad verba Moysi ultima et ad totum Deuteronomii librum singulari devotione omnes fideles communiter feruntur, et ad patrum benedictiones ultimas primi patres leguntur omnes ardentius et devotius aspirasse. Sciebant enim Spiritum Sanctum loqui in patribus suis, et ideo attentius audiebant quod Deus in eis finaliter loqueretur. Et benedictis ab eis, credebant se a Deo firmiter benedictos. Idipsum omnis fidelis ad mysteria cene Christi, et sermonem eius ultimum, et caritatis eius mandatum, et verba que pendens in cruce dixit, totum convertit affectum et sensum.

Et sicut in caritatis mandato et sacramento tota lex et prophete et Evangelium pendet, ita in testamento beati Francisci omnis perfectio et intentio regularis et fidelis et spiritualis intelligentia clauditur. Nec est possibile quempiam spernentem testamentum spiritualiter intelligere regulam vel fideliter observare. Et quia necesse est vitam evangelicam per Franciscum, Christo iubente, innovatam finaliter reformari, ideo Spiritus Sanctus per Franciscum in fine post regulam edidit testamentum, ut professores regule certitudinem haberent de eius intelligentia et observantia spirituali, et reformationis formam apertam et catholicam determinatam certitudinaliter et immobiliter invenirent in testamento et inde eam acciperent et firmiter observarent.

Et quia frater Iohannes multum vituperabat super regulam sibi fieri declarationes alias a testamento et admonitionibus sancti Francisci postulantes, tamquam certitudinem vere intelligentie regularis in dubium reducentes, et ad sue tepide voluntatis desiderium violenter contra patris sui mandatum et obedientiam inflectentes, ideo ipsius sensum et verba moleste portabant. Et captata alterius questionis occasione, ipsum et socios eius principales, questionem illam assumentes et defendentes, tamquam heretice pravitatis labe infectos persecuti sunt et severe punierunt.

Affirmabant enim abbatem Ioachim de trinitate Dei et unitate essentie catholice et pie sensisse, et nihil contrarium sanctis vel diversum ab eorum intentione et doctrina scripsisse; et quod Ecclesia et decretalis Innocentii pape non damnabat eum nec suam doctrinam in respectu ad suam positionem et assertionem, quam facit illius questionis; sed improbat libellum quem contra magistrum Petrum composuit, credens eum erronee et non sane sentire de illa questione, quod non erat verum; quare libellus ille damnatus est prout diffamatorius erat magistri. Unde sententia, quam ponit pro magistro decretalis, non est contraria Ioachim, sed est illud quod Ioachim dicebat. Quia magister Petrus non sensit contraria sanctis, prout Ioachim concludebat ex verbis eius; quod probabat ex auctoritatibus Hilarii, Ambrosii, Augustini, Hieronymi, Gregorii, Gregorii Nazianzeni, Basilii, Didimi, Maximi, Iohannis Damasceni, Bede, Rabani, Anselmi, Ricchardi et ceterorum doctorum et ex decretis conciliorum, que omnia diffuse et latissime prefatus Ioachim inducit et ponit in libris suis ad improbationem opinionis illius, quam ipse magistrum et alios multos contra rectum et catholicum doctorum et Ecclesie sensum tenere asserebat.

Ex hac secunda causa et ratione apparenter moti sunt fratres, et provocaverunt fratrem Bonaventuram ad examinandum fratrem Iohannem et socios suos de fide, et commoverunt filium contra patrem, et promotum contra promotorem, et dilectum olim discipulum et subditum contra diligentem magistrum et pastorem. Defecit autem frater Bonaventura in hac parte, teste ipso fratre Iohanne, non parum, quia conferens de prefata questione una simul cum ipso in cella concordabat, ostendendo se idem cum ipso sentire; in conspectu vero fratrum et in communi oppositum se sentire monstrabat. Et ex hoc multum timebat frater Iohannes, ne tamquam homo hominibus displicere timens, displicentiam incurreret Dei impugnando agnitam veritatem.

Fuit autem ratio tertia persecutionis duorum sermonum conscriptio facta a duobus quibusdam, fratris Iohannis sociis. Quorum primus per excessum et, ut ita dixerim, sine sale laudabat abbatis Ioachim doctrinam pariter et personam. Secundus vero in suo sermone omnes principales passus sue scripture ad commendationem regule beati Francisci et ad declarandum evangelice vite eius institutionem, depravationem et renovationem inducebat; et lapsum et prevaricationem estendendo, precipue prelatos tangebat, et principaliores principalius. Quem librum frater Bonaventura legens, suspirasse et lacrimas effundisse dicebatur, quia cognovit quod de ipso singulariter posset intelligi.

Quarta ratio dici potest divini consilii imperscrutabilis altitudo, qua concluduntur omnes Ade filii a primo usque ad ultimum sub peccato, ut omnium gratis misereatur Deus. Unde revelationes sancto Francisco facte de lapsu fratrum a perfectione promissa et de reformatione ultima, et aliis fratribus primis Egidio, Iacobo de Auximo, Iacobo de Massa et fratri Hugoni, et Bono Romeo et ceteris misericorditer a Domino preostense ad hoc concurrunt. Nam, exceptis iis que superius dieta sunt, sanctus Franciscus tam distincte predixit mala post eum suis imitatoribus in religione intus et ab extra ventura, quod etiam excommunicationes contra eos ab aliquo summo pontifice fiendas prophetavit, et quod beatus esset qui in tribulationibus et contradictionibus superventuris et suscitaturis sectatoribus vie et vite sibi a Domino revelate a demoniis et hominibus non scandalizaretur, et fixus in ea fide et patientia permaneret.

Sanctus frater Egidius, tertius frater in ordine, revelationibus certis et clarissimis illustratus, denunciabat omnibus dicens: «Debellatio facta est et repugnandi neque virtus neque tempus neque consilium est; sed beatus qui cedens hostibus et latens animam suam salvare potest». Frater Bernardus, multis preventus gratiis et donis et divinis fulgoribus illustratus, ait: «De gradu in gradum usque ad septimum religio corruet, et non respirabunt qui in secundo gradu erunt, ut revertantur ad primum, nec qui in tertio ad secundum, nec qui in quarto ad tertium, nec qui in quinto ad quartum, nec qui in sexto et in septimo ad quintum, sed semper erit ad peiora prolapsus, donec miraculo grandi et stupendo reparatio per illum qui hedificavit et reformatio per illum qui creavit et fundavit, fiet».

Iacobus de Auximo, contemplatione extra mundum totus et a Christo frequentissime visitatus, Christum sequens et palatium illud Christi luminis ingressus, post multa que admiratione digna sibi ostendebantur, patrem suum sanctum Franciscum sibi precabatur ostendi. Et duxit eum Angelus ad quoddam conclave secretum, in quo sanctus Franciscus custodiebat quendam leprosum a vertice capitis usque ad plantas pedum tabe et ulceribus plenum. Qui, ut vidit sanctum Franciscum, cum magna reverentia procidit ad pedes eius merens et dolens, quia tam abiectum videbat quem in gloria esse crediderat. Et dixit ad eum sanctus Franciscus: «Scis, frater Iacobe, quis sit iste leprosus tam vehementer plagatus, quem ego custodio?». Et respondit ei: «Pater, non». Et dixit iterum ei sanctus Franciscus: «Iste est ordo meus, quem ego, Christo iubente, custodio et pro eo assisto continue coram Deo; qui, absque custodie mihi imposite a Christo subsidio, cito deficeret et fetorem intollerabilem Deo et hominibus daret; sed statim deficiet et in suis vulneribus computrescet, cum ei mea custodia a Deo subtracta fuerit». Unde frater Iacobus dicebat: «Subtracta caritatis sinceritate et integritate a religione et a quavis quantumcumque hominis sapientis et dignitate preminentis anima, mortua est, et angelis et Deo fetorem intollerabilem reddit».

Alius frater Iacobus de Massa, cui Deus aperuit ostium secretorum suorum, quo frater Egidius de Perusio predictus et Marcus de Montino nullum cognoscebant nec opinabantur in mundo maiorem – cum quibus frater Iuniperus et Lucidus id ipsum sentiebant – quem, dirigente me fratre Iohanne socio prefati fratris Egidii, videre laboravi. Hic enim frater Iohannes, cum de quibusdam edificationis causis eum interrogarem, dixit mihi: «Si vis in spiritualibus erudiri, festina cum fratre Iacobo de Massa habere colloquium, quia frater Egidius illuminari ab eo desiderabat et eloquiis eius addi vel diminui non potest; nam mens eius ad archana transivit et verba ipsius verba Spiritus Sancti sunt; nec est homo super terram quem ego tantum videre desiderarem».

Iste frater Iacobus, circa initium ministrationis fratris Iohannis de Parma semel raptus, tribus diebus insensibilis mansit, in tantum quod fratres dubitare ceperunt ne mortuus esset. Huic scientia et intelligentia scripturarum et futurorum precognitio divinitus data est. Hunc rogavi ego dicens: «Si verum est quod audivi de te, non abscondas a me. Audivi enim quod eo tempore quo tribus diebus quasi mortuus iacuisti, inter alia Deus ea, que in religione ventura sunt, demonstravit tibi». Nam frater Mattheus, tunc provinciae Marchie minister, post illum raptum vocavit eum ad se et per obedientiam mandavit quod ea que viderat manifestaret sibi. Erat enim frater Mattheus vir mirabilis mansuetudinis, sanctitatis et simplicitatis, et frequenter in suis colloquiis fratribus dicebat: «Quia scio fratrem cui Deus omnia que ventura sunt in religione revelavit, et mira et archana, que si dicerentur, non dico capi, sed vix credi valerent».

Qui frater Iacobus inter alia manifestavit mihi et dixit rem valde stupendam, videlicet quod post multa, que sibi ostensa fuerant de Ecclesie militantis statu, vidit arborem quandam pulchram et sublimen valde, cuius radix erat aurea, stipes cum ramis argentea et folia argentea deaurata. Fructus arboris erant homines, et ii omnes fratres minores. Et erat numerus ramorum principalium distinctus iuxta numerum provinciarum, et quilibet ramus tot fructus habebat quot erant in illa provincia fratres. Et scivit numerum fratrum totius ordinis et singularum provinciarum et nomina eorum et facies et etates et proprietates et officia et gradus et dignitates et peccata et gratias. Et vidit fratrem Iohannem de Parma in supremo rami medii huius arboris stantem, et in supremo ramorum qui erant in circuitu rami medii stabant singularum provinciarum ministri.

Et post hec vidit a Christo sedente super thronum magnum et candidum, a cuius conspectu fugit celum et terra, missum cum angelis duobus sanctum Franciscum; et datus est ei calix spiritus vite plenus, et dictum est ei: «Vade et visita fratres tuos, et spiritus vite calice pota eos, quia spiritus Sathane insurget et irruet in eos, et corruent ex eis plurimi et non adiicientur ut resurgant». Et venit sanctus Franciscus ministrare vite spiritum fratribus suis, secundum quod mandatum est ei. Et incipiens a fratre Iohanne, dedit ei calicem spiritu vite plenum, qui, accepto calice de manu sancti Francisci, festinanter et devote totum bibit. Et cum bibisset, totus factus est luminosus sicut sol. Et consequenter post eum omnibus calicem spiritus vite tradebat, et pauci erant valde qui eum debita reverentia acciperent et totum biberent.

Illi vero pauci qui devote totum sumebant, omnes solarem claritatem induebant; qui vero totum effundebant, convertebantur in tenebras et teterrimi et obscuri et deformes erant, et ad videndum horribiles et demoniis similes. Quidam vero partem bibebant et partem vero aliam effundebant. Et secundum quod unusquisque assumebat vel effundebat de tradito sibi spiritu vite in calice a sancto Francisco, iuxta eandem mensuram vel lucem vel tenebras induebat.

Pre omnibus autem qui in arbore erant, luce splendebat frater Iohannes, qui totus ad vere lucis abyssum infinitam contemplandam conversus, intellexit tempestatis insurrecture contra arborem turbinem. Et recedens de suprema rami illius altitudine in quo stabat, ramis omnibus omissis, in solidiori loco stipitis arboris se abscondit. Et dum sibi ipsi totus vigil attenderet, fratri Bonaventure, qui ascenderat locum unde ipse descenderat, qui et partem calicis sibi dati biberat et partem effuderat, date sunt ungues ferree, acute ut novacularum acies radentium pilos. Qui cum impetu de loco suo se movens, irruere volebat in fratrem Iohannem. Quod frater Iohannes videns clamavit ad Dominum. Et ad clamorem fratris Iohannis, Christus vocavit sanctum Franciscum et dedit ei lapidem acutissimum pyritam, quem focarium vocant, et precepit ei dicens: «Vade et fratris Bonaventure ungues, quibus vult fratrem Iohannem discerpere, super vivum lapidem ita succide quod eum ledere nequeat». Et venit sanctus Franciscus et ferreos ungues fratris Bonaventure succidit, et frater Iohannes fulgens ut sol stetit in loco suo.

Post hec vehemens turbo surrexit et in arborem irruit, et cadebant fratres de arbore. Qui spiritum vite totum effunderant, de arbore primo cadebant. Frater vero Iohannes et ii qui vite spiritum totum hauserant virtute divina translati sunt ad regionem vite, luminis et splendoris. Tenebrosi vero et cadentes ad loca tenebrarum et miserie transportabantur a tenebrarum ministris.

Intelligebat autem, qui videbat visionem, particulariter que videbat, ita ut nomina et personas et regiones et etates et officia utriusque partis et lucis et tenebrarum clare discerneret et fixe retineret. Tantum autem turbo ille ac tempestas seva sed iuste permissa duravit, donec arbor radicitus evulsa in terra corruit et confracta, comminuta a turbine tempestatis, in omnem ventum dispersa evanuit. Turbine autem illo ac tempestate cessante, de aurea radice pullulavit aurea plantatio, aurea tota, que et flores et folias et aureos fructus produxit; de cuius arboris dilatatione, profunditate, altitudine, odore, pulchritudine tacere melius est quam exprimere.

Hoc autem unum, quod iste huius vere visionis contemplator dicebat, ommittere nolui, quia auribus meis valde notabile fuit. «Non enim – ait – erit reformationis modus institutioni similis, sed multum omnino dissimilis. Quia Christi spiritus operatio absque ductore ineruditos pueros, simplices, abiectos et contemptibiles personas et sine exemplo et doctore, immo contra doctrinam et mores docentium, eliget et sancto timore et purissimo Christi amore replebit. Et cum plures tales in diversis multiplicaverit locis, tunc mittet eis pastorem et ducem totum divinum, totum sanctum, innocentem et christiformem. Nam Baptista Iohannes primo fecit et docuit, et post facta et doctrinam, discipulos habuit. Hoc ipsum et in Christo Iesu nostro domino et magistro similiter manifeste apparuit, quia primo fecit et docuit, et postea discipulos elegit, vocavit et congregavit. Nunc autem in fine dierum, contra exempla operum et documenta sermonum, veritatem sui timoris et amoris in pueris simplicibus per spiritum suum ad honorem et gloriam sui nominis ponet Christus; et demum, dono sue gratie creatis, ductorem et pastorem mittet, qui reget eos et perfectius inducet ad fontes vite per semitas paupertatis, humilitatis et iustitie».

Frater vero Bonus Romeus, qui pre multis lacrimis et senio visum perdiderat, quem ipse frater Bonaventura libenter audiebat, sub enigmate, quod ego scienter ommitto causa brevitatis, tres partes de ordine fiendas in fine predicebat. Prima, ut dicebat, erat paucorum et perfectorum sancti Francisci imitatorum; secunda fugentium et eorum qui ad delitias et fovendum carnem et sanguinem converterentur; tertia pars erit expectantium finem belli, qui nec pugnabunt nec fugient; quorum omnium finis diversus et retributio varia. Nam primi erunt commensales regis et comparticipes regni; secundi vapulabunt multis et, carceri mancipati, finaliter amplius punientur; tertii, ut timidi, vapulabunt multis. Apostatantium autem multitudinem non computabat pro parte, sed ut iam iudicatam et non pertinentem ad partem aliquam relinquebat.

Frater Hugo de Digna in omnibus et per omnia idem cum fratre Iohanne sentiebat. Nam transiens per Urbem Veterem et Viterbium significavit ei verba hec: «Tali die et tali hora in cella tua in Grecio astitit tibi angelus Domini et super psalmo XLVIII talem intellectum revelavit tibi», singillatim scribens ei quecumque ab angelo Domini acceperat. Hic prophetice ista in Lugduno predixit: «Papa cito de hac vita subtrahetur, et passagium non fiet; terra christianorum ultra mare perdetur. Accon in desolatione erit. Ordo Templariorum destruetur. Frater Bonaventura ad gradum altiorem non ascendet. Ordo fratrum minorum dividetur. Ordo fratrum predicatorum aspirabit ad possessiones. Surget ordo catenatorum tante perfectionis, quod omnis preterita fratrum predicatorum et minorum perfectio ei comparata vilescet et quasi nulla apparebit».

Frater Iohannes tria principaliter pronunciabat. Primum scilicet quod in spiritu fundatoris, sub observantia regule et testamenti, pura et simplicis fiet reformatio. Unde oportet quod divisio fiat inter illos qui volunt testamentum et regulam servare, et eos qui volunt vivere cum privilegiis et declarationibus quas sibi procuraverunt. Sed ante quam hoc impleatur, conflictus secundo linguarum fiet, et tangentur fistule dogmatum. Et post hec dispersio. Et post dispersionem congregatio sanctorum pauperum tertio erit. Illam vero congregationem visitabit Deus lumine suo et de agendis certificabuntur, et ex tunc reformatio et reformationis modus erit eis patens et clarus. Denique unum ex tunc sapient omnes et idem sentient, et unanimiter omnes studebunt ad perfectiora consurgere. Et non queret unusquisque quod suum est, sed que Iesu Christi, et maioris laudis Eius et profundioris humilitatis et altioris paupertatis et pacis. Omnes enim et singuli querent et sapient que sursum sunt, et non que super terram.

Quoniam igitur frater Iohannes prevaricationes ordinis non tacebat et reformationem annuntiabat et predicabat, et Ioachim ita sensisse probabat, pro primis duobus exsistenter, pro ultimo vero apparenter et exsistenter, frater Bonaventura et ceteri ministri et consultores eius determinaverunt et diffiniverunt omnes unanimiter inquisitionem facere de fratre Iohanne et sociis eius, tamquam de hominibus qui in periculum ordinis et suarum animarum detrimentum et damnationem, et si non resipiscerent in fide catholica, male sentirent.

Et convocatis primo duobus principalibus sociis fratris Iohannis, quorum quilibet erat non mediocriter eruditus in scripturis, Leonardo videlicet et Girardo, coegerunt eos iurare et de interrogatis veritatem puram et simplicem fideliter respondere.

De pluribus autem articulis eos interrogantes et de aliquibus sententiis, quas in tractatibus quos fecerant posuerant, responsionem querentes, quia non inveniebant unde possent eos de aliqua heretica pravitate convincere, devolverunt eos ad respondendum de questione illa essentie divine, propter quam libellus ille abbatis Ioachim reprobatus est. Ad quod respondentes dicebant se de illa questione tenere id quod doctores Ecclesie et sacra concilia determinant, et quod Ioachim non tenuit nec docuit aliquid diversum a doctrina sanctorum et Ecclesie.

Erat frater Girardus memorie tenacis et diserte lingue et acuti intellectus, et flumen auctoritatum sanctorum egrediebatur de ore eius, et non poterant eum convincere rationibus nec auctoritatibus sanctorum. Preterea, cum multa mansuetudine et humilitate, dicebat eis: «Ostendite, si potestis, ex sanctorum dictis et conciliorum decretis robur aliquod habere, quod dicitis; nam ego ab omnibus doctoribus et conciliis principalioribus invenio hanc questionem fuisse diffinitam et nova determinatione non egere, quia non excedunt moderni sanctitatem et sapientiam antiquorum». Et cum non possent ei satisfacere, nec scirent, dixerunt ei quod ipse simpliciter debebat credere secundum quod ordo communiter tenet, et non plus velie sapere quam oportet. Quibus ipse respondit: «Cum multos alios docuerim in divinis, non implicite sed explicite teneor fidem et ea que sunt fidei confiteri». Dixerunt ei fratres: «Ecclesia et decretalis dicit: confitemur cum Petro et libellum damnamus Ioachim». Respondit: «Et ego cum Ecclesia et cum Petro apostolo confiteor omnia que sacri doctores et canones sanctorum conciliorum de hac questione et de aliis omnibus dicunt et diffiniunt».

Videntes autem fratres quod fixus in sua sententia maneret, tamquam hereticum eum et socius eius carceri perpetuo damnaverunt. Ingressus vero carcerem dixit: «In loco pascue ibi me collocavit». Ubi stetit decem et octo annis cum tanto gaudio et letitia ac si omnibus delitiis ibi continue frueretur, absque omni librorum solatio et colloquii fratrum et confessionis et sacramentorum. Vivens tamquam hereticus et excommunicatus, in fine caruit ecclesiastica sepultura.

Sub eisdem sententiis et penitentiis frater Leonardus vixit et mortuus est. Post tempora plura frater Petrus de Nubilis, quia noluit quendam tractatum dare fratribus quem frater Iohannes fecerat, similiter in carcere mortuus est.

Vocatus autem fuit frater Iohannes post prefatam sociorum suorum examinationem et damnationem a fratre Bonaventura ad capitulum seu congregationem discretorum et principalium fratrum, quam fecerat in Castro Plebis. Factum stupendum omni menti, quomodo tantum hominem cum sua infamia et omnium audientium merore et scandalo, et totius ordinis opprobrio et confusione, presumpserunt ita irriverenter et inique tractare! Venit frater Iohannes, cogitur iurare tamquam de heresi suspectus, inquiritur sapiens a minus sapientibus, senex a iuvenibus, Sancto Spiritu repletus ab indevotis et sui cordis voluntates sequentibus examinatur. Tunc enim sapientia et sanctitas fratris Bonaventure eclipsata palluit et obscurata est, et eius mansuetudo ab agitante spiritu in furorem et iram conversa defecit, in tantum ut diceret: «Si ordinis non respicerem honorem, sicut hereticum eum facerem manifeste puniri».

Stat frater Iohannes coram vere ingratissimis filiis suis, et quia non habebant aliquid adversus eum, quid crederet de prefata questione inquirunt. Assumit in responsione innocentis hominis Christi personam, et asserit se credere et semper credidisse de questione illa et de omnibus aliis solum id quod Ecclesia tenet et sancti docent. Cumque hinc inde multa quererent, et ipse pauca responderet, compatiebatur eorum furori et amentie animose; et irreverenter interrogantibus alta voce et cum clamore, in fervore spiritus in medio eorum clamavit: «Credo in unum Deum, Patrem Omnipotentem». Et conceperunt ex hoc fratres maiorem indignationem animi adversus eum. Et ut breviter totum uno sermone dicatur, post multas interrogationes et responsiones determinavit frater Bonaventura, cum consilio fratrum et consensu domini Iohannis Gaietani bone memorie tunc protectoris, carceri eum perpetuo mancipare, sicut carceraverat socios suos.

Quod ut pervenit ad aures domini Ottoboni, qui postea fuit papa Adrianus V, scripsit domino Iohanni et fratri Bonaventure et suis consultoribus quod cogitarent diligenter et vigilanter attenderent quid de fratre Iohanne tam inconsulte et precipitanter facere tractassent «quia fides fratris Iohannis est fides mea, et persona eius persona mea; ubi erit ipse et ego ibidem cum ipso ero. Neque putetis ita ipsum ut hominem hereticum faciliter cum vestris astutiis posse involvere, quia non solum ex quo cardinalis extiti, sed ante tempora multa de sanctitate et fidelitate eius certam habuimus scientiam, nec quemquam in Ecclesia Dei virum eo magis fidelem et catholicum novimus. Quare cessate a vexatione eius, quia vexatio eius nostra est».

Quibus receptis litteris et attente perspectis, dominus Iohannes mutavit consilium, et frater Bonaventura cum suis consiliariis temperaverunt furorem, et caritative, saltem apparenter, cum fratre Iohanne colloquio habito, simul in verbis communibus quieverunt. Et accepta ab eis licentia et obedientia, elegit sibi Romanam provinciam et in Romana provincia locum Grecii aptissimum ad spiritualem quietem, in quo loco sibi et Domino vacavit, annis triginta vitam angelicam ducens potius quam humanam.

Cum autem ad octuagesimum et eo amplius pervenisset etatis sue annum, desiderio fervens salutis animarum, licentiam impetravit a domino Nicolao bone memorie papa IV, ire in Greciam, si quomodo eos ad unitatem Ecclesie, sicut olim iam fecerat, posset iterato revocare. Et in itinere positus, precognovit suum transitum de hac vita ad Dominum imminere, quem euntibus cum eo prenuncians, ad propinquiorem locum eis declinare mandavit. Erat autem eis civitas Camerini propinquior, quam ingressus ait: «Hec requies mea, hic habitabo, quoniam elegi eam». Mirabile valde quod ad ingressum ipsius in civitate contigit. Cum enim esset tempus nebulosum et ille cunctis ignotus, et nemo de ipsius adventu quidquam prenosse potuisset, repente tota civitas commota clamare cepit: «Quia magnus Dei sanctus est iste, qui intrat locum fratrum, eamus et audiamus verbum Dei ab eo, et oret pro nobis et habeamus benedictionem eius».

Ubi infirmatus, non post multos dies, debitum universe carnis persolvit, tantis in morte coruscans miraculis, quod non solum civitatem illam, sed omnes villas circumadiacentes et castra, sed quod omnibus preclarius est, omnes emulos suos in stuporem et admirationem convertit et conversos in melius mutavit. Nam qui consueverant ei detrahere, videntes mirabilia que Deus faciebat per eum, recognoscentes culpas suas et cum fide et reverentia venientes, vestigia pedum eius humiliter adorabant. Et cogebantur confiteri et recognoscere invidie diaboli malignas astutias et immissiones amaras, quibus seducti voluerant apostolicum Dei virum, per quem Deus gutturosos, fractos, paralyticos et variis languoribus et infirmitatibus gravatos curabat et mortuos suscitabat, quasi hereticum condemnare.

Silere autem fecit omnes viros sanctos et timentes Deum qui erant in religione tribulatio ista quarta, et redegit in solitudinem corda multorum, et desertas fecit mentes, et linguas videntium in aritatem vertit, et vinculo ferreo compedivit affectus, dissolvit genua levium et manus fortium enervavit. Quasi virga ferrea livoris, odii, indignationis, rancoris et vindicte in manu potentis agitati a calore vini, circumducta in giro, undique plagavit quos accinxit plaga profunda et insanabili et crudeli. Mortuis non fuit sepultura, fugientes contabuerunt formidine et fame perierunt. A memoria novorum priora erasa sunt, et converti ad ea que retro sunt, ad priora extendi – mutato meridiei cursu in aquilonem – esse, tubis insonuerunt. Non fuit intelligens absque admiratione et timore pre magnitudine commutationis et iudicii eorum que fiebant. Animalis autem homo et insipiens, risum magis et confidentiam opposuit stultitie et contemptum. Quocirca peiora prioribus in tribulatione quinta, que ex tunc in religione successit, exorta succreverunt. Cuius initium, medium et finis est diversus, varius et multiplex ut patebit.

0%