Ordre des Frères Mineurs Capucins
Abonnez-vous à ma newsletter sur Substack
Voyez mon Hub Catholique pour des ressources catholiques

Liber secundus (prima tribulatio)

Interea, pastore absente, temptat lupus rapax suum rapere et disperdere gregem, et ab illis ei hostium aperitur qui eius insultui se opponere et eius insidias precavere plus ceteris tenebantur. Nam illi precipue qui aliis preerant, et prudentiores et magis intelligentes esse videbantur, ad sui sensus complacentiam conversi, sub discretionis specie suam tepiditatem et infidelitatem palliantes, modum diversum vivendi a tradito eis et celitus dato a pastore, et scripture sententiis et aliorum religiosorum exemplis, astute verbis et operibus predicabant, non intelligentes quod per humanam prudentiam, que mors ab apostolo nominatur, sibi ipsis fodiebant precipitii lacum, et idolatrie vitulum, et recessum a promisse perfectionis culmine fabricabant.

Iudicabant enim quasi impossibile et periculosum et stultum simpliciter et obedienter Christum, qui eis in Francisco et per Franciscum lucutus fuerat et manifestaverat vias vite, imitari et sequi. Et sicut filii Israel post exitum de Egypto et maris Rubri transitum ad incredulitatem et proprie sufficientie complacentiam sunt conversi, nihil existimantes quecumque experti fuerant et viderant et audierant, Deo operante et loquente eis per Moysen, ita et hi, post egressum de seculo, et abnegationem proprie voluntatis, et crucis evangelice vite assumptionem, Christum in viro celitus eis misso Francisco loquentem et operantem humiliter et obedienter segui sibi ipsis et aliis minus utile ac per hoc inexpediens arbitrati sunt, et iustum post se trahere simpliciter et fideliter gradientes ac meritorium putaverunt.

Et in tantum eorum presumptio et audacia crevit, quod post sancti Francisci peregrinationem ad ultra marinas partes ad visitanda loca sancta et Christi fidem infidelibus predicanda et promerendam martyrii coronam, ut dictum est, in pluribus provinciis ita dure et crudeliter eorum conatibus et assertionibus resistentes, et patris eorum vestigiis et doctrinis cordialiter inherentes tractaverunt, quod non solum penitentiis iniustis affligebant eos, sed tamquam male sentientes ab eorum consortio et communione pellebant. Ex hoc plurimi, presertim ferventiores spiritu, non recipiebantur ab eis, quasi inobedientes pre ceteris; qui cedentes furori eorum hinc inde dispersi peregrinabantur, sancti pastoris eorum et directoris plorantes absentiam, cum multis lacrimis et orationibus continuis suum reditum a Domino postulantes.

Quorum obsecrationes et vota Deus ex alto prospiciens et eorum afflictionibus condescendens, sancto Francisco, post illam predicationem quam soldano et eius principibus fecerat, apparuit dicens: «Francisce revertere, quia grex pauperum fratrum tuorum quem in meo nomine congregasti iam dispersus incedit per devia, et eget tuo ducatu ut uniatur, roboretur et crescat. Iam enim a via perfectionis quam tradidisti eis declinare ceperunt, et in caritatis, humilitatis et paupertatis sancte amore et operatione, et innocentia simplicitatis, in quibus plantasti eos et fundasti, non permanent».

Post quam apparitionem, sepulcro Domini visitato, festinus ad Christianorum terram reversus est, et gregem suum, iuxta Domini verbum, dispersum inveniens quem unitum reliquerat, cum multo labore requirens et lacrimis congregavit.

Cuius reditum ut senserunt afflicti, cum festinantia et multo desiderio et immenso cordis gaudio accedebant ad eum; et gratias agentes Deo, provoluti ad pedes eius, pastoris diu desiderati amplectuntur vestigia. Exhortatur pusillanimes, consolatur mestos, corripit inquietos, increpat dispergentium culpam, dispersos caritate dispergentibus iungit, et utrosque exhortationibus et admonitionibus animat et inflammat, non solum ad levia sed ad aspera queque et mortem letanter sustinendam pro Christo et observantia regulari.

Admirabantur quidem omnes in verbis gratie que procedebant de ore eius, et vite ipsius perfectionem considerantes et virtutum excellentiam et signa et mirabilia innumera que Dominus faciebat per ipsum cotidie, stupebant, et non poterant, ii qui sui sensus prudentiam eius monitis et exhortationibus preferebant, palam resistere aut sermonibus rationabiliter contraria respondere. Tacebant igitur et apparenter eum cum reverentia sequebantur et obediebant ei omnes. Sed alii ex puro corde et conscientia bona et fide non ficta; alii ex humana prudentia et ex necessitate voti et non spontanee, sed infamie notam in oculis hominum et precipue prelatorum incurrere formidantes, fixum intra se tenentes suo se et alios cum tempus adesset regere sensu, et cum sui honoris et fame et sanctitatis integritate cum prudentia divertere ab intentione et beneplacito fundatoris. Timebant enim eum et humiliabant se ei, familiaritatem nimiam et devotionem ad eum verbo et opere exterius ostendentes, et tali modo, sub sanctitatis ipsius pallio, suarum intentionum consilia palliabant.

Sciebant enim quod christianorum pater et dominus summus pontifex et fratres eius domini cardinales ipsum reverebatur et singulariter diligebant, et propter sanctitatis sue merita benivolis prosequebantur favoribus, et sincero venerabantur affectu. Et in amore, et reverentia, et fideli et obedienti adherentia ad eum, ipsorum se sciebant complacentiam promereri et fiducialem accessum; et de contrario displicentiam et exclusionem ab eorum familiaritate.

Et hoc illi ministri et custodes, nec non et ipse frater Helias et sui sequaces quibus astute et sagaciter incredulitatis et irriverentie et inobedientie ad fundatorem fomenta prebebat, conati sunt domino cardinali, qui ex devotione interesse voluerat capitulo generali quod singulis annis tunc fiebat apud Sanctam Mariam de Angelis, caute suggerere quod sanctus Franciscus, ex sua magna puritate et innocentia, non curabat cum fratribus tractare et disponere religioni expedientia et congruentia, cum ipse solus tante multitudini fratrum satisfacere et providere sufficienter non valeat, presertim cum sit illiteratus respectu multorum sapientium fratrum et valde perfectorum in sanctitate et honestate morum et scientia quos habet sub suo regimine, qui in multis eum dirigere possent et iuvare, cum sit corpore infirmus et debilis: «admoneatis ergo eum, ita quod non videatur quod a nobis verba procedant, quod cum suis fratribus ad hoc idoneis religionis disponat negotia et eorum consiliis et auxiliis utatur, ad solidiorem et magis certam directionem totius religionis».

Et placuerunt verba domino cardinali, et rationabilia visa sunt ei et expedientia valde. Secundum autem quod solebat dominus cardinalis de spiritualibus cum beato Francisco frequenter habere colloquium, familiariter post hec cum eo loquens, congratulatus est ei dicens: «Letari debes multum et Deo magnas gratias referre, frater Francisce, quia dilatavit religionem et multos et sapientes et sanctos fratres dedit tibi, qui sufficientes essent non solum religionem tuam regere et gubernare, sed totam Ecclesiam Dei; quare teneris super hoc multum Deum laudare, et eorum debes requirere consilia, et tantorum virorum prudentia et discretione uti ad bonam gubernationem et permanentiam et soliditatem totius religionis».

Intellexit sanctus Franciscus per spiritum Dei verborum domini cardinalis pondus et fontem unde manabant, et dixit ad eum: «Venite domine et loquar fratribus coram presentia vestra». Quibus, ipso astante, dixit: «Fratres, Christus vocavit me idiotam et simplicem ut sequerer stultitiam crucis sue, et dixit mihi: Ego volo quod tu sis unus novus stultus in mundo, et quod opere et sermone predices stultitiam crucis mee, et quod in me aspicias, et mihi sine exemplo regularum Augustini, Benedicti et Bernardi, iungaris et tu et omnes fratres tui. Sed vos vultis ire et me trahere post sensum et scientiam vestram, et scientia vestra finaliter vos confundet». Et conversus dixit ad dominum cardinalem: «Putant, fratres mei sapientes isti quos laudatis, cum sua humana prudentia et Deum et vos et me decipere posse, sicut seipsos decipiunt et seducunt, irritantes et conculcantes ea que Christus eis pro suarum salute animarum et pro totius religionis utilitate per me loquitur et locutus est. Quia ego ex me ipso nihil eis dixi vel dico nisi quantum ab ipso in spiritu certitudinis, sua sola gratia et benignitate, suscepi. Sed ipsi, cum magno animarum suarum periculo, sensum suum preponunt sensui Christi et voluntates suas voluntati Dei. Et male se ipsos regunt, et male regunt alios credentes eis, et non edificant sed destruere et evertere conantur ea que Christus plantare et edificare, sua mera bonitate et caritate, disposuit in me et in eis pro animarum nostrarum salute certa et totius Ecclesie edificatione». Et immutatus est cor domini cardinalis in virtute et efficacia verborum eius, et cognovit esse verissima que dicebat.

Convocatis quoque fratribus qui eum induxerant ad proponendum verba illa beato Francisco, dixit eis: «Fratres audite me, et vobis metipsis attendite, et vos ipsos non decipiatis, et non sitis ingrati beneficio Dei, quia Deus veraciter est in homine isto, et Christus et spiritus eius loquitur in eo. Et qui audit eum non hominem audit sed Deum; qui vero spernit eum, Deum, non hominem spernit. Humiliate corda vestra et obedite ei si vultis Deo placere et que Christo placita sunt facere. Quia offendentes eum et contraria eius mandatis et consiliis sapientes et facientes, vos ipsos salute et vestre vocationis fructu privabitis, et religionis vestre statum minorabitis, et obscuratum cor ostendetis, et multis vestris defectibus et tenebris involutum. Vivus enim sermo Dei egreditur de ore eius, et penetrabilior omni gladio ancipiti iuxta verbum apostoli; nec ignorat astutias Sathane, sed pertingit usque ad secreta intentionum et cogitationum sathanicarum et humanarum, nec potest humanis adinventionibus decipi, quia spiritum Dei habet in se qui scrutatur renes et corda et etiam profunda Dei».

Proposuit autem dominus cardinalis, ante suum inde recessum, verbum Dei in comuni tam fratribus, qui convenerant ad capitulum in magna multitudine, quam personis devotis et populo civitatis Assisii. Erat enim vir sapiens et honeste conversationis et vite. Qui, cum multa sapienter ad edificationem animarum et correctionem morum efficaciter et facunde perorasset, ad fratrum preconia, commendationem et laudem suum in fine sermonem convertit; et pluribus laudibus vitam et perfectionem eorum extollens, ad reverentiam et devotionem fratrum et sancte religionis eorum populum omnem qui astabat attrahere et inflammare multis exhortationibus est conatus.

Genuflexit coram domino cardinali, finito sermone, sanctus Franciscus, et cum sue benedictionis gratia, postulat licentiam aliqua verba coram ipso, fratribus et populo breviter dicere. Et benedictione accepta, omnibus hoc modo locutus est: «Reverendus pater et dominus noster cardinalis, ex multa bona voluntate et caritate quam habet ad omnes et specialiter ad fratres meos et religionem, multum decipitur, quia credit et supponit quod in nobis sit magna sanctitas et singularis perfectio et perfectionis amor. Sed non est bonum quod falsitati et mendacio locum demus, quia tam ipse quam vos, si crederetis illas perfectiones et excellentias quas vobis de nobis predicavit, essetis decepti, et vobis et nobis esset occasio damni et magni periculi. Quia nos sumus ingrati Deo de nostra vocatione, et opera et affectus verorum pauperum humilium, idest verorum fratrum minorum, non habemus, et habere, sicut promisimus, non studemus. Unde ego volo quod tam dominus cardinalis quam vos omnes sciatis que opera et eloquia et desideria debent habere et estendere fratres minores, ut non decipiamini in eis, nec ipsi se ipsos et vos decipiant et seducant.

Cum videritis quod fratres minores non inducent novicios quos recipient ad dandum sua omnia pauperibus mundi secundum formam sancti Evangelii sicut promiserunt, sed suggerent eis vel pro ecclesia, vel pro libris, vel pro aliqua alia occasione, pro se ipsis vel pro necessitatibus fratrum aliqua reservare; aut cum videritis fratres, ultra cotidianam necessitatem sui corporis, temporalia procurare pro se vel suis locis, vel pro ecclesiis construendis pecuniam vel denarios querere, et legata et testamenta a vobis recipere sub quocumque modo vel specie, scitote quia decepti et seducti sunt, quia fratres minores missi sunt a Christo suam humilitatem et paupertatem estendere plus opere quam sermone.

Unde quando videritis eos loca paupercola, vilia et parva, et extra seculum posita relinquere, et sub specie predicationis et vestre utilitatis, in villis et castris loca mutare et emere, et pulchra et somptuosa construere, orationem sanctam et devotionem dimittere, lectioni et acquisitioni librorum se dare, sepulturas habere, et usum rerum omnium affluenter velie et procurare, et pro his omnibus habendis et procurandis privilegia a curia Romana impetrare, et litigia ex iure privilegiorum facere, tunc aperite oculos, et attendite vobis ab eis, et non sequamini eos, neque audiatis, quia tales solo nomine se fratres minores predicabunt, et paupertatem et humilitatem que Domino promiserunt, verbis et operibus in se et in aliis destruent et impugnabunt, et mala multa fient per eos in religione et in ecclesia.

Que ante tempus ea vobis prenuncio, ut tam ipsi quam vos precaveatis demonum laqueos et nequitias hominum perversorum et a malis futuris, ut non incidatis in eis, quia tempora multarum tribulationum et seductionum appropinquant.

Quarum omnium primum inditium, quod proximum erit, discessio fratrum ab amore et observantia Christi vite et Evangelii, quia nec sapientia nec scientia nec eloquentia mundum ad Christum trahunt, sed pura et sancta conversatio, et perfecta observantia mandatorum et consiliorum Christi».

Et dixit ad eum postea dominus cardinalis: «Quare, frater Francisce, predicationem meam evacuasti et tantas imperfectiones de tuis fratribus et in tua religione futuras esse prenuntias?» Et dixit ad eum sanctus Franciscus: «Ego vestram predicationem honoravi, vera de me et de meis fratribus temperate dicendo, et peperei mihi et eis, obstaculum verbi veritatis opponendo ruine, et laudis vestre preconium, in humilitate nondum fratres meos plene fundatos occasionaliter impellere valens, salubriter et necessarie admonendo».

Communiter enim videbantur gravia et importabilia sapientibus secundum carnem ea que sanctus Franciscus sibi a Christo tradita fratribus proponebat. Et fecerunt de regula prima ministri removere capitulum illud de prohibitionibus sancti Evangelii, sicut frater Leo scribit. Et licet ea que sibi dominus revelabat fratribus ferventer annuntiaret, et in se ipso, exemplo operum, que predicabat perfecte estenderet, claudebant aures sermonibus sanctis et ab operibus oculos avertebant, querentes eum potius ad se trahere vel invitum, quam salutaribus et divinis eius obtemperare consiliis et mandatis, et exemplis perfectorum operum ipsius salubriter conformari.

Nam, cum redisset de partibus ultramarinis, minister quidam loquebatur cum eo, ut frater Leo refert, de capitulo paupertatis, ut beati Francisci voluntatem et intellectum inde plene cognosceret. Et dixit ad eum beatus Franciscus: «Ego paupertatis capitulum ita intelligo sicut sancti Evangelii et Regule verba ad litteram sonant: quod fratres nihil habeant, nec habere debeant, nisi vestimentum cum corda et femoralibus et calceamenta, qui necessitate coguntur, portare possint, sicut in Regula continetur». Et dixit ad eum minister: «Quid faciam ego quod habeo tot libros qui valent bene quinquaginta libras?» Hoc autem dixit quia volebat eos habere de sua conscientia; eo quod cum remorsu conscientie tot libros habebat, cum sciret eum ita stricte intelligere capitulum paupertatis. Dixit vero ad eum beatus Franciscus: «Nec possum, frater, nec debeo facere et venire contra conscientiam meam et professionem sancti Evangelii, quam promisimus, propter tuos libros». Audiens hoc minister effectus est tristis.

Videns autem beatus Franciscus illum esse ita turbatum, dixit ad eum cum magno fervore spiritus in persona omnium fratrum: «Vos, fratres minores, ab hominibus vultis videri et vocari observatores sancti Evangelii et operibus vultis habere loculos».

Vidi ego fratrem qui audivit eum Bononie predicantem, et qui hoc viderant referebant quod intrans civitatem, cum voluisset ad suorum fratrum declinare locum, vidit ibi domum edificatam promisse paupertatis terminos excedentem. Et retrocedens, ivit ad domum predicatorum, qui cum magno gaudio receperunt eum. Erat autem quidam frater predicator sanctitatis et scientie singularis, qui sancti Francisci verba devote et humiliter audiebat. Et sciens rationem quare sanctus Franciscus noluerat cum suis fratribus remanere, desolationi fratrum compatiens, conabatur eum inducere quod iret ad eos et eis parceret, si in aliquo offendissent. Et dixit ad eum beatus Franciscus: «Non esset bona indulgentia eorum tam notoriam contra promissam paupertatem transgressionem, meo opere cum Dei offensione, hospitando scilicet cum ipsis in peccato permanentibus, approbare».

Et cum vidisset quod eum ad hoc inclinare non posset, dixit ad eum: «Propter alios fratres tuos, ne ex tali modo tue adversionis infamiam incurrant. Eamus ad eos et corripies eos cum caritate de offensa, et implebis officium tuum. Et si propter conscientiam non vis remanere in tali domo, revertemur. Et tali modo conservabitur fratrum fama, et emendabunt offensam». Et consensit beatus Franciscus consilio illius fratris et invenit eos promptos ad suscipiendam quam vellet eis imponere penitentiam et pepercit eis.

Cum autem didicisset constantiam seu obduratam mentem cuiusdam sui fratris, qui fuerat in seculo doctor legum, nomine frater Petrus Scatia, et per spiritum cognovisset contrariam puritati regule conscientiam eius, operationem pariter et doctrinam, maledixit ei. Et quia magnus fuerat in seculo, et propter scientiam a ministris non modicum amabatur, circa vite sancti Francisci terminum, rogabant eum fratres quod tanto viro, cui maledixerat, indulgeret et sue benedictionis gratiam daret. Respondit: «Filii, non possum benedicere cui dominus maledixit et maledictus est». Quid plura? Post tempus non multum, predictus frater infirmatus appropinquavit ad mortem, et circa eum stantibus fratribus, cum terribili vociferatione et tremore clamare cepit et dicere: «Damnatus sum, et ecce demones quibus traditus sum ad eternam damnationis et maledictionis me maledictum supplicia portant». Et experimento tremendi et dolorosi spectaculi, et horrendi et pavendi iudicii, omnes qui aderant didicerunt quomodo cui beatus Franciscus maledixerat, fuerat ante eternaliter a Domino maledictus. Non enim humano motus affectu vel sensu benedicebat vel maledicebat alicui, sed christiformis factus divinorum iudiciorum et divinarum voluntatum manifestabat archana, et futura quasi preterita in verbo cernebat.

Audiens enim semel quorumdam fratrum enormes excessus, ut frater Thomas de Celano scribit, et malum exemplum per eos secularibus datum, nimio merore contristatus, se totum convertit ad Christum. Et supervenientes alii, quorumdam aliorum fratrum sanctam conversationem et vitam, secularium edificationem, et ad penitentie statum multorum conversionem factam per eos referebant. Exultavit in auditu bonorum, et salutis animarum amator, et illuminatus revelatione celesti, intellexit divine iustitie rectitudinem, bonos misericorditer assumentis et benedicentis, et malos iuste repellentis et maledicentis. Et in tanta spiritus efficacia et virtute, apostatantibus a professione promisse vite et religionem perversis operibus diffamantibus maledixit. Et promissa servantibus, et sancte conversationi exemplo proximos edificantibus, ac redolere facientibus odore bone fame religionem, benedixit.

Quod cunctis audientibus, notum fuit ex Deo procedere et confirmatam esse in celis benedictionem et maledictionem quam beatus Franciscus dabat et annuntiabat in terris.

Notumque erat sane sapientibus fratribus et amantibus Christum in veritate, quod verba et opera eius a Christo et eius spiritu procedebant, et quod recipientes eum et audientes recipiebant et audiebant Christum in ipso loquentem, nec hesitabant recti et mundi corde audire eum et sequi. Sed se ipsos amantes et inflati humana scientia, et querentes que sua sunt et non que Iesu Christi, trepidabant timore ubi non erat timor, et ideo non receperunt eum quia Deum non invocaverunt. Quomodo enim poterant credere, gloriam humanam cupientes et captantes, et gloriam que a solo Deo est non querentes? Dissipat enim Deus ossa eorum qui hominibus placere querunt: confundentur, quia Deus sprevit eos. «Qui enim preponit scientiam sanctitati – dicebat fratribus sanctus Franciscus – numquam prosperabitur, et servit mendacio qui laudes hominum diligit. Deus autem, qui veritas est, cultori mendacii perdet».

Futura enim per Spiritum Sanctum cognoscens dicebat: «Fratres, occasione predicandi et alios edificandi, dimittent vocationem suam, videlicet puram et sanctam simplicitatem, orationem sanctam, humilitatem et dominam nostram sanctam paupertatem; et accidet illis quod unde crediderunt ad devotionem et amorem Dei inflammari, inde remanebunt frigidi et caritate vacui. Et sic ad suam vocationem reverti non poterunt, cum amiserint tempus vivendi secundum vocationem suam; et quod visum est eis habere, timendum est ne auferatur ab eis, et inveniant manus suas vacuas in die tribulationis. Nam, quos suis predicationibus ad Deum converti putant, sanctorum fratrum orationibus, qui in desertis locis sua et aliorum peccata plorant, ad Deum convertuntur. Nam veris fratribus minoribus datum est a Christo noscere mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis. Tot enim sunt qui libenter ascendunt ad scientiam, quod beatus erit qui se fecerit sterilem amore Domini Dei».

Venerunt autem fratres de Francia et narraverunt ei, dicentes quomodo fratres illis diebus unum solemnem virum, sacre theologie magistrum, receperant Parisius, de quo fuerat magna edificatio in populo et in clero. Audiens autem beatus Franciscus, suspirans respondit: «Timeo, filii, ne tales magistri vegetem meam in fine destruant. Nam illi sunt veri magistri qui suam conversationem ostendunt proximis operibus bonis, cum mansuetudine sapientie. Quia tantum habet homo de scientia, quantum ipse operatur, et tantum est sapiens, quantum Deum et proximum diligit, et tantum est religiosus bonus orator, quantum ipse fideliter et humiliter bona que intelligit agit».

Venerat autem tunc quidam frater sanctus de Alemania in theologia magister ad videndum eum, volens certificari ab eo de intentione et intellectu quem habebat in regula. Et cum diligenter didicisset et audisset ab ipso intentionem omnis regularis vite sibi a Christo revelate et inspirate, tota mens eius ita quietata et consolata fuit in verbis sancti Francisci et rationibus, ac si ipsum Christum Iesum loquentem audisset et non hominem. Et humiliter in fine sermonum eius flectens genua, coram eo ait: «Promitto Deo nunc iterum in manibus tuis vitam et regulam hanc Evangelicam iuxta puram et fidelem intentionem, quam Spiritus Sanctus per os tuum manifeste locutus est, usque in finem vite mee, quantum Christi gratia concesserit mihi, fideliter et pure servare. Sed unam gratiam postulo a te, quoniam si diebus meis eveniret quod fratres in tantum a pura regule observantia declinarent, quemadmodum tu per Spiritum Sanctum futurum esse pronuntias, quod propter ipsorum contrarietatem non possem eam cum ipsis libere, iuxta revelatam tibi a Domino sanctam et perfectam intentionem, servare, quod de tua obedientia, solus vel cum aliquibus fratribus eam puram servare volentibus, possim recedere et illam perfecte servare».

Quibus auditis, vehementer gavisus est beatus Franciscus et benedicens ei dexteram manum suam posuit super caput eius et dixit: «Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech. A Christo et a me concessum esse scias quod postulasti. Qui enim cum angaria portant suave Christi vite et regule iugum filii carnis sunt et sanctam et piam regule intelligentiam ad suum carnalem sensum semper inflectunt. Et sicut Ismael secundum carnem natus contrarius erat Isaac, qui secundum promissionem Spiritus Sancti natus spiritualiter et sancte vivebat, ita erit in vita et religione ista. Quia filii carnis filios Spiritus persequentur. Sed Deus qui divisit filios Israel ab Egyptiis in manu forti et brachio extento, separabit veros filios regule a filiis prudentie carnis: hos in tenebris erroris et frigore cupiditatis et amoris proprii derelinquens; illos autem ad lucis divine claritatem et seraphice charitatis cruciformem perfectionem introducens, conformes faciet corpori claritatis sue, potestate qua potest sibi subicere omnia».

Erat itaque tempore sancti Francisci in fratribus, quoad habitum et cohabitationem et obedientiam exterius apparentem, unitas; quoad regule puritatem, observantiam et amorem, et intentionis fundatoris obedientiam et cordialem sequelam, secretum scisma et multa diversitas. Aberat enim ab eis idem sapere, eandem caritatem habere, unanimiter id ipsum operari, nihil per contentionem et inanem gloriam facere, superiores se invicem reputare, non que sua sunt querere, sed cum fundatore que Christi sunt et consolationis et utilitatis aliorum et edificationis mutue. Sed subtilitatibus philosophie frater Helias deditus, qui secrete post se trahebat catervam subversorum a spiritu cupiditatis et vanitatis, sibi ipsi aperiebat lacum et fodiebat, in quem seductus incidit et defecit. Nec intelligebat consilia et astutias et adinventiones Sathane, quibus ignorans, parabat vias et expediebat itinera et semitas dirigebat, Christo in fundatore repugnans.

Que, sua dignatione, cuidam sancto et venerabili sacerdoti in Massa Trabaria, rectori cuiusdam plebis, Domino Bartolomeo nomine, cui sanctus Franciscus propter sue sanctitatis excellentiam in omnibus et per omnia commiserat vices suas, mirabiliter revelavit. Erat enim vir valde discretus, consolator mestorum, misericordia, mira pietate et caritate plenus. Accedebant ad ipsum fiducialiter fratres, tamquam ad benignissimum patrem et instructorem animarum suarum. Recipiebat enim fratres ad religionem et expulsos et recedentes reconciliabat, et consilia humane sapientium et discordantia a perfectionis via et intentione fundatoris non solum inutilia sed infecta veneno mortifero, divinis et apertis rationibus et vite exemplo, monstrabat.

Hic vir Deo gratus, in excessu mentis factus dum oraret, ad inferiora inferni loca, Christo iubente, deductus est. Ubi vidit Luciferum in sede suarum penarum stantem, et in circuito eius omnes principales inferorum spiritus astare. Quibus, ipse tenebrarum princeps, questionem cum querela proponens, consilium postulando, locutus est dicens: «Nova de mundi deserto recepimus ab iis quos ibi vice nostra tenemus, non grata sed displicentia valde. Apparuerunt enim ex insperato homines in mundo, ipsum mundum cum carne et vitiis dispicientes et conculcantes, et iura et loca nostri dominii preoccupantes; a quibus, si non resistatur eis, multas iniurias et damnas patiemur. Quare cogitate diligenter quod contra eos facturi sumus. Nam conditiones eorum ab his qui inde venerunt diligentius audire potestis». Et Lucifero iubente, vitam et perfectionem eorum recitare et referre ceperunt.

Surrexitque demon quidam magnus, qui contra beatum Franciscum et suam religionem cum sibi subditis malignis spiritibus certamen singulare habebat, et dixit: «Licet, sicut princeps noster proposuit, multi noviter contra nos variis modis insurgant, tamen quidam vir abiecte conditionis, illiteratus et simplex, cum quadam parva societate similium sibi, in tanta spiritus fortitudine contra nos insurrexit, ut non tantum quasi homo sanctus, sed Jesus Nazarenus ipse personaliter in eo adversum nos confligere videatur. Non enim alicuius nostre artis subtilitas aut nostrarum insidiarum quantumcumque vehemens insultus, ipsum vel quemquam ex adherentibus ei, potest decipere aut subplantare, nec enim a dextris vel a sinistris tendentes laqueos capere aut superare valemus. Sed, quod dolorosius est, si qui de nostris fidelibus appropinquant eis, adversarios nostros et capitales inimicos constituunt. De eorum autem fidelibus nullum rapere possumus».

Factoque silentio inter eos, singuli principum consilia diversa et modos varios proponebant in medium, quomodo et cito de eis posset haberi victoria. Quorum consulta, causa brevitatis, omitto. Sed, cum de singulis vitiis tentatores demones modos multos et varios protulissent et exempla produxissent in medium, quomodo per propositas vias de magnis et, ut putabant, inexpugnabilibus sanctis etiam insperatas victorias habuissent, secundus quidam a Lucifero demon post omnes ita locutus est: «Quamvis subtilia et efficacia plura dixeritis omnes, nullus tamen vestrum dixit vel excogitavit modum per quem, si mihi credideritis, de ipsis preclaram poterimus habere victoriam».

Cumque omnes demones huius consilium et sententiam expectarent audire, intulit dicens: «Non poterimus de hominibus istis habere triumphum, nisi omnis nostra industria, sollicitudo, subtilitas et operatio convertatur, ut superbis, vaniloquiis, curiosis, dolosis, fraudolentis, cupidis, invidis, presumptuosis et fallacibus hominibus, quos cognoscimus esse nostros, suggeramus et immittamus per omnem modum quem possumus, desideria penitentie et cum eis Domino serviendi. Nam cum inter eos habuerimus partem nostram et cotidie augere studuerimus, ita conturbabimus eos, et eorum religionem inficiemus, et subvertemus vota, verba, mores et opera, et famam eorum mundo fetere faciemus in tantum quod propter fetorem inficientem eis appropinquantes in mortem exhalabunt, et non odorem approximantes eis vivificantem in vitam emittent».

Placuit sermo subversorii consilii eius Lucifero et omnibus principibus eius, et ex tunc diffinitum est inter eos prosequi totis viribus consilium ultimo datum. Deo autem permittente, secreto et occulto iudicio sui consilii, concordes homines adinventionibus suis et conformes suis malignitatibus demones impulerunt, et ad intrandum illam religionem quam principalius odiebant et sibi magis contrariam sentiebant, totis viribus induxerunt.

Quamvis enim a principio, quando solus sanctus Franciscus fratres recipiebat, non valuerint demones sue fraudis maligna vota perficere, eo quod, cherubice illustratus Spiritu Sancto, oculatus erat ante et retro, intus et extra; tamen quia multiplicatis ministris ubique terrarum perfectionis spiritus mensura carentibus necessaria ad tam occultas demonum astutias precavendas, et ministrorum unusquisque desiderio ferebatur, sub specie salutis animarum et religionis dilatande, ad augendum numerum fratrum, multiplicaverunt gentem, sed non magnificaverunt letitiam, plures perversos innocentibus sociantes. Qui de sua prudentia confidentes, affectabant regere et non regi, de sensu suo et voluntate regulam sibi ipsis et aliis arroganter facere, et non regulam, suas mortificando voluntates, humiliter observare. Ex hoc fundatori et ceteris simpliciter gradientibus labor et dolor et afflictio spiritus, tepidis periculum, inquietis gaudium, malignantibus fiducia male agendi adaucta est.

Et in tantum, ante mortem sancti Francisci, ista mala creverunt, quod ipse, qui Spiritus Sancti habitaculum erat, nec sermonibus nec exemplis, nec signis et miraculis, curationis potuit adhibere remedium. Sed orationibus previis elegit pro securiori parte sibi ipsi et Deo vacare, et renuntiare officio fratrum.

Quod cum fecisset, unus de sociis suis dixit ei: «Pater ignosce mihi, quum omnia que tibi dicere volo, iam plures fratres consideraverunt». Et ait: «Tu scis quemadmodum olim, per gratiam Dei, viguerit et manserit in statu puritatis et perfectionis tota religio, quomodo scilicet universi fratres cum fervore et sollicitudine in omnibus observabant humilitatem et paupertatem, in parvis et pauperculis edificiis, in paucis, parvis et pauperculis libris, et in vilibus et pauperculis vestimentis. Et sicut in his et in aliis exterioribus unius voluntatis erant vigilanter et solliciter observare omnia que pertinent ad nostram vocationem et professionem et bonum exemplum, ita erant unanimes in dilectione Dei et proximi. Nunc autem a parve tempore cepit hec puritas et perfectio dissimiliter variari, immo multi fratres ex hoc magis quam de supradictis credunt inde plurimum edificari, et ipsis videtur magis honeste propter ista vivere et conversari. Unde iam quasi pro nihilo reputant viam simplicitatis et huius paupertatis, que fuerunt initium et fundamentum nostre religionis. Quapropter, hec considerantes, credimus quod tibi displiceant. Sed plurimum admiramur, si tibi displicent, cur sustines et non corrigis?».

Beatus Franciscus dixit ad eum: «Dominus indulgeat tibi, frater, cum vis mihi esse contrarius et adversarius, et vis me implicare in his que non pertinent ad officium meum». Et ait: «Usquequo habui officium fratrum, et fratres manserunt in sua vocatione et professione, licet ab initio mee conversionis ad Christum infirmus fuerim, cum parva mea solicitudine eis satisfaciebam exemplo et predicatione. Sed postquam consideravi quod Dominus numerum fratrum cotidie multiplicaret, et ipsi a via recta et secura, per quam soliti erant ambulare, propter tepiditatem et inopiam spiritus ceperunt declinare, et per ampliorem viam, sicut dixisti, vellent incedere, non attendentes suam vocationem, professionem et bonum exemplum, nec dimitterent iter quod iam ceperunt propter predicationem meam et meum exemplum, recommendavi Domino et ministris fratrum religionem.

Quoniam, licet tempore quo renuntiavi et dimisi officium fratrum in capitulo generali me excusarem quod, propter infirmitatem meam, de ipsis curam et solicitudinem habere non possem, tamen dummodo secundum voluntate Dei et mea fratres ambulassent et ambularent, propter ipsorum consolationem nollem quod alium ministrum haberent preter me usque ad diem mortis mee. Quoniam, ex quo fidelis et bonus subditus voluntatem sui prelati cognoscit et observat, parvam solicitudinem prelatum de illo habere oportet. Immo tantum gauderem et consolatus essem de fratrum bonitate propter lucrum meum et lucrum ipsorum, quod si iacerem in lecto infirmus non gravaret me satisfacere eis».

Et ait: «Meum officium est spirituale, quo debeo dominari vitiis et ea emendare. Unde si vitiis dominari et ea emendare non valeo predicatione et exemplo et regula, que docet eos, nolo carnifex fieri ad percutiendum et flagellandum sicut potestates huius seculi. Quoniam confido in Domino quod adhuc inimici invisibiles, qui sunt castaldi Domini ad puniendum illos in hoc seculo et venturo, qui transgrediuntur mandata Domini Dei, sument de ipsis vindictam, facientes ipsos corrigi ab hominibus huius seculi, et ad improperium et verecundiam ipsorum revertentur ad perfectionem et vocationem suam. Verumtamen, usque ad diem mortis mee, exemplo et opere non cessabo docere fratres ambulare per viam quam mihi Dominus ostendit et ego ostendi eis, et informare ipsos ut sint inexcusabiles coram Domino, et ego de ipsis et de me non tenear reddere rationem ulterius.

Nos enim qui cum ipso fuimus quando scripsit regulam et fere omnia alla sua scripta, testimonium perhibemus quod plura scripsit in regula et in aliis dictis suis, de quibus fratres quidam fuerunt sibi contrarii in vita sua, que nunc post mortem eius essent valde utilia toti religioni. Unde sepe dicebat sociis suis: In hoc est dolor et afflictio mea, quod ea que cum multo labore orationis et meditationis a Domino per misericordiam suam obtineo pro utilitate presenti et futura totius religionis, et ab Eo certificatus sum quod per Eius voluntatem sunt, aliqui fratres ex subtilitate et prudentia sue scientie evacuant, et sunt mihi contrarii, dicentes: ista sunt tenenda et observanda et ista non.

Configebant animam ipsius et exasperabant eum, et contraria Deo et sancto eius sapiebant; astutiis suis et adinventionibus et inobedientiis amaricaverunt eum in tantum quod officio ministerii, sibi a Christo et eius vicario impositi, renuntiavit in eorum capitulo; et secundum eorum vota et merita, sicut quondam Samuel Saulem filiis lsrael, ita ipse dignum dignis Heliam alchimistam habere concessit. Quo facto, ita se totum ad orationem convertit, quod, absortus in Deum, alterius seculi homo penitus videretur.

Dolebant fratres sibi contraria sentientes et docentes de rectitudine et puritate sermonum suorum et de ferventi zelo, quem, contra mala iam disseminata in religione, in suis eloquiis ostendebat; et libenter novitios et personas devotas ei non sinebant ad eum accedere; sed diversis modis et cautis pro posse impediebant, eo quod ventura omnia in religione usque ad finem tam dare et tam manifeste predicebat cum detectione malorum presentium, tamquam si ea preterita conspexisset.

lgitur contra mala iam initiata in religione, et illa que usque ad finem in ea oculo prophetico ventura cernebat, incessanter ieiuniis, orationibus et gemitibus inenarrabilibus a Christo lesu, qui omnia potest supra nostrum intellectum et mentem, congrua et expedientia remedia postulabat apponi.

Cum igitur indesinenter precibus humilibus et igneis affectibus clamaret ad Deum pro sue religionis Deo grata conservatione, et omnium fratrum presentium et futurorum certa salute, preces servi sui exaudivit Altissimus. Et dictum est ei a Domino: Francisce vade et secede quadraginta dierum numero in loco deserto, et iuxta verbum meum quod loquar ad te ordinabis regulam tuam. Et secundum quod postulas, brevia, clara et certa remedia dabo tibi que pones in ea, per que transgressores arguentur sceleris in conscientiis eorum, et coram me et ecclesia mea erunt inexcusabiles. Et puri et fideles regule amatores et conservatores testimonium certum habebunt de pura et fideli observantia eius, et de intentione tua, que est secundum beneplacitum voluntatis mee, non poterunt dubitare.

lsta autem acta sunt antequam cederet officio ministerii, sibi et Deo vacare volens, et ministris, ut supra dictum est, recommendaret religionem.

Secessit ergo iuxta revelationem a Domino sibi factam et reclusit se in eremitorio Fontis Palumbe, in cellula que erat in prerupto saxi sub loco. Ad eum autem soli duo fratres, videlicet frater Leo de Assisio et frater Bonitius de Bononia, quos assumpserat in socios, audebant accedere. Ubi Christo sibi revelante regulam scripsit, nihil in ea de suo ponens, sed solum ea que Christus lesus sibi celitus revelabat in ipsa conscribens.

Tumultuant et estuant, dum Deo vacat Moyses iste Franciscus, frater Helias cum sequacibus suis et quibusdam ministris, et quia adversari ei palam non audebant, viro Dei fratri Leoni, qui regulam sibi a sancto traditam conservabat, furtim seu latenter subtrahunt et abscondunt, putantes tali modo sancti Francisci propositum impedire, ne iuxta verbum Christi ad eum celitus factum regulam summe pontifici presentaret et eam facere approbari. Nec sentire valebant talla patrantes, tenebris obscuratum habentes intellectum, sui presumptuosi sceleris gravitatem, et quomodo, suas voluntates preferentes divinis inspirationibus et mandatis, peccatum ariolandi et obediendi repugnantiam committebant et scelus idolatrie, non acquiescendo sermonibus sancti et preceptoris divinitus eis dati.

Intellexit vir sanctus invidia demonum commissi sceleris per fratres pravitatem, et a Christo, cuius bonitas hominum malignitate non vincitur, inspiratus, ad eundem locum secundo accessit et aliam rursum quadragesimam Deo devotus consecrat. Ubi, Christo docente, iisdem verbis atque sententiis regulam iterato conscribens male subtractam peccato suorum, quasi alter Moyses, secundam reparat, exaratam et scriptam digito Dei vivi.

Interea, dum celestibus et igneis desideriis sursum ageretur in Deum et subtracte sibi regule reparationem postularet a Christo, urget diabolus et incitat ministros diversarum provinciarum; et agitati a spiritu aquilonis simul conveniunt cum frate Helia et querelam cum protestatione facturi audacter ascendunt ad eum, ut quem subtrahendo regulam revocare et turbare a proposito suo nequiverant, protestativis querimoniis impedirent, retraherent et turbarent. Stant a longinquis et clamant, ostendentes se suum velle servare mandatum quo preceperat ut nullus ad eum ante finitam quadragesimam ire presumeret, et causam se habere necessariam et urgentem clamando monstrarent, ob quam simul congregati ad requirendum eum accesserant.

Consueto signo vocat fratrem Leonem sanctus Franciscus, et explorare iubet qui essent fratres clamantes et cuius rei gratia advenissent. Cui respondet frater Leo: Pater venerunt ministri cum frate Helia, aliqua necessaria tecum conferre volentes. Dicit ei sanctus Franciscus: Dicant que volunt et ego audiam; ad me autem non ingredientur.

Steterunt ex adverso sub cella, in loco unde eorum vox dare audiri valebat, et dixit ad eum in persona omnium frater Helias: Prater Francisce, isti fratres audientes in suis provinciis quod, ad pleniorem vite promisse observantiam, in regula aliqua addere vel immutare decreveras. Considerantes autem suam infirmitatem et fratrum qui sub eis sunt, et fervorem spiritus quem Dominus dedit tibi, quo roboratus queque Deo grata, quantumcumque ardua, difficilia, suavia tibi videntur et levia, venerunt, tam pro se quam pro fratribus qui sub eis sunt, denuntiare tibi et ad memoriam reducere quod eorum infirmitati superabunde sufficit iam promissa servare, et quod condescensione et dispensatione super premissis magis eget eorum infirmitas quam ad perfectiora, cuiuscumque sint meriti, supra vires obligari.

Quibus auditis sanctus Franciscus obmutuit, et dolore cordis tactus intrinsecus, nullum dedit ad proposita seu quesita responsum; sed mox cellulam ingressus, ad orationis solite conversus refugium, expansis ad celum manibus, ad Christum toto corde clamavit, dicens: «Domine Iesu Christe, ecce te secutus sum in nullo contradicens et ea que tu precepisti mihi obedienter facio; neque enim talis aut tantus sum quod sine te aliquid tibi gratum aut acceptum, vel eis utile et salubre, implere valerem. Tu qui precepisti mihi facere et scribere ista, que pro tua laude et salute eorum, secundum tuam voluntatem et doctrinam, scribo et scripsi, responde eis pro me et estende quia tua sunt et non mea».

His ad Christum, corde confiso, dictis, vox in aere in persona Christi miro modo facta est supra locum ubi sanctus Franciscus orabat, dicens: «Hic est servus meus Franciscus, quem elegi, et posui in eo spiritum meum, et mandavi ei facere que facit, et scribere regulam quam scribit. Et vita et regula quam scribit mea est et a me et non ab eo. Qui audit eum me audit, et qui spernit eum me spernit. Et ego illis, quos vocabo ad servandum hanc vitam et regulam, dabo spiritum et fortitudinem servandi eam. Et volo quod hec regula servetur ad litteram, ad litteram, ad litteram, sine glosa, sine glosa, sine glosa. Ego scio quantum potest humana infirmitas, et quantum volo eos iuvare. Et qui nolunt eam servare exeant de ordine». Tunc sanctus Franciscus vertit se ad fratres illos et dixit eis: «Audistis, audistis. Vultis iterum faciam vobis dici?».

Quibus auditis cum stupore et admiratione, redierunt singuli ad suas provincias, et ulterius adversari sancto Francisco in his que ceperant destiterunt.

Completa autem regula, sanctus Franciscus, iuxta sibi datum a Christo mandatum, cum socio suo frate Leone accessit ad dominum Honorium tunc summum pontificem, qui beatum Franciscum singulariter diligebat et precipuo venerabatur affectu, eo quod experientia certa didicerat Christi spiritum in eo plenarie quievisse. Letatur summus pontifex in adventu Christi pauperis Francisci, et benigne et caritative tamquam pius pater recepit eum et benedixit cum facie hilari et animo gaudenti. Audit cum summa diligentia cuncta que coram eo proponit ex parte Christi et postulat, accepit et conspicit quam scripserat regulam, considerat attentius et diligenter examinat. Inspectamque vigilanter et solerter examinatam, exemplo bone memorie sui predecessoris pape Innocentii, de fratrum suorum cardinalium consensu approbat et confirmat.

Sed, teste frate Leone tunc presente, cum diligenter et attente dominus summus pontifex conspexisset omnia que in regula continebantur, dixit beato Francisco: «Beatus ille qui hanc vitam et regulam, gratia Dei roboratus, fideliter et devote servaverit usque in finem: quoniam omnia que in ea scripta sunt, pia et perfecta sunt. Tamen verba illa decimi capituli - videlicet Quod ubicumque sunt fratres qui scirent et cognoscerent se non posse regulam litteraliter observare, ad suos ministros debeant et possint recurrere. Ministri vero teneantur eisdem fratribus per obedientiam, postulatam licentiam benigne et liberaliter eis dare; quod si facere nollent, ipsi fratres habeant licentiam et obedientiam eam litteraliter observandi: quia omnes fratres, tam ministri quam subditi, debent regule esse subiecti - possent esse, non plene fundatis in cognitione veritatis et amore virtutum, occasio ruine et religionis divisionis. Quare volo quod verba hec capituli illius mutentur, ita quod omnis occasio periculi et divisionis a religione et fratribus auferatur».

Respondit ei beatus Franciscus: «Ego ista verba in regula non posui sed Christus, qui omnia utilia et necessaria fratrum animarum saluti et bono statui et conservationi religionis melius novit, et cui omnia que ventura sunt in Ecclesia et in religione patent et presentia sunt. Unde non debeo nec possum ea mutare, quia futurum est ut ministri et qui aliis preerunt in religione multas et amaras tribulationes facient volentibus regulam litteraliter iuxta Christi sanctam voluntatem observare. Quare, sicut Christi voluntas et obedientia est ut regula et vita ista, que sua est, litteraliter servetur, ita debet esse vestra voluntas et obedientia quod fiat et scribatur in regula».

Tunc dixit ei summus pontifex: «Frater Francisce, ego ita faciam quod, piene verborum sensu servato, taliter regule litteram in hoc passu mutabo, quod ministri se ad faciendum quod Christus vult et regula precipit intelligent obligatos et fratres ad servandum regulam se libertatem habere intelligent, et nulla occasio sepe querentibus occasionem dabitur, sub specie servandi regulam, delinquendi».

Mutavit igitur summus pontifex clausule illius verba, dicens: «Ubicumque sunt fratres, qui scirent et cognoscerent se non posse regulam spiritualiter observare, ad suos ministros debeant et possint recurrere; ministri vero caritative et benigne eos recipiant, et tantam familiaritatem habeant circa ipsos, ut dicere possint eis et facere sicut dominus servis suis. Nam ita debet esse, quod ministri sint servi omnium fratrum».

Ut autem omnis hesitationis scrupulum beatus Franciscus a cordibus omnium fratrum amoveret, veritatem illius intentionis quam habebat in regula, sicut a Christo eam acceperat, in suo testamento, circa finem suum, apertissime declaravit, precipiens firmiter per obedientiam omnibus suis fratribus, clericis et laicis ut non mitterent glosas in regula nec in verbis testamenti, dicendo: ita volunt intelligi; sed simpliciter et litteraliter, sicut Dominus dederat ei pure et simpliciter regulam et testamentum scribere, ita pure et simpliciter intelligerent et servarent usque in finem; benedicens omnibus ita servantibus, et precludens firmissimo mandato viam impetrandi litteras vel privilegia a curia romana, per se vel per interpositam personam, contra puram et litteralem sibi a Christo tradite regule observantiam.

Ex mandatis igitur et verbis ipsius sancti patet quod regulam et testamentum a Christo per revelationem habuit, et quod propria vera, pura et fidelis ac spiritualis regule observantia et intelligentia est intelligentia et observantia litteralis. Declarationes vero cetere, pie condescensiones sunt infirmis a piis medicis facte, et dispensationes utiles et necessarie saluti animarum non valentium immo nolentium obligari ad arduam et perfectam illam regule observantiam, quam fundator docuit et implevit, et a Christo Iesu immediate suscepit.

Sed reformatio regule sancto Francisco revelate, post signatum in sua cruce mysterium, fienda erit in pura, simplici et litterali observatione regule et testamenti, Spiritu Sancto seraphice, cherubice et thronice replente quos vocabit et eliget ad predicandum verbo et opere Christi vitam. Seraphice portabunt enim in corpore et anima cruciformiter Christum, certi de inhabitatione eius; in cuius rei signum, prius in anima postea in carne, confixus Francisco apparuit, conditionem contrariam in adversariis prefigurans. Cherubice, quia increatus intellectus, ab eterno ex Patre genitus, minorum affectu et virtute humilium intellectum intrabit, illustrabit et verificabit, sapientificans, lumine communicans, in septimo Francisco figuratum, quando in curru igneo quasi alter Helias sex fratribus apparuit, et alterius alteri conscientia nuda fuit. Thronice, quia omnipotentie Patris virtus et certa eis assistet potestas, et fidei claritas, et efficacia viva, ita ut impleantur et fiant eorum petitiones, compleantur vota, comminationes et maledictiones timeantur, et benedictiones in amore et reverentia sint.

Non enim pondus illius tribulationis ultime, quam incurrent electi, sustinere valerent, in qua soluta draconis potestas in perditionis homine elevabitur et extolletur, in tantum ut in templo Dei sedens supra omne quod dicitur Deus aut colitur se ostendat, nisi Christus Iesu seraphice habitaret in ipsis et illustraret cherubice, ac thronice requiesceret et sederet.

Sicut enim Christi vita, predicatio, passio, mors, plage, sepultura, resurrectio, ascensio et reliqua eius opera et documenta preterita, presentia et futura, simul omnia et omnia singillatim, humane et divine, iniciant et perficiunt, dant et annunciant, signant et aperiunt, ita gratie sue et glorie dignitas et maiestas revelatur et apparet in sanctis archana consilii sui, dispensatione ordinate communicata, ut omnia que sunt Christi in singulis Christi membris fulgeant, et singula in omnibus effectu et virtute gloriosius elucescant.

Et quia Christus Iesus eterna, increata, genita et omnia creans, omnia continens, et omnia perficiens, veritas est, et se totum in singulis et in omnibus prout vult, multifarie et multis modis humane et divine communicat, et secundum mensuram se suscipientium, ad consummationem corporis sui mystici, per spiritum suum, ad clarificationem suam innovans signa et mutans mirabilia, voluit sui ipsius et mirabilium suorum memoriam singularem omnibus dare in Francisco. Ideo, post datam per eum vite sue regulam et doctrinam, carnis et crucis sue signo eum vestivit, ut novissima membrorum capiti conformia esse debere cognoscerent.

Et sicut altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei et incomprehensibilia iudicia eius signata clauduntur et aperta revelantur a Patre per Spiritum Sanctum in Christo, et misericordie Dei per Christum gratificans operatio et predestinata electio perficitur et manifestatur in sanctis, et iustitie rectitudo et equitas iudicii commendatur et ostenditur in reprobis et perversis; ita nunc, in hac novissima hora, crucis signum in celo Ecclesie posuit, et apparere voluit in Francisco, ut aspicientes in eum Christum induant et sequantur, et fugiant a facie predantis gladii infernalis hominis et non capiantur laqueo erroris eius, et operatione mendacii et falsitati adherentes a veritate cadant.

Nam, se ipsum extollens, Lucifer de celo ruit; et Adam, seductus per mulierem, in prevaricatione fuit; et filii Seth, a filiabus hominum depravati, in diluvio perierunt. Ita et filii Noe, superbientes contra Deum, confusionem induunt et in idolatriam prolabuntur. De patre fidei nostre Abraham, Ismael primo secundum carnem natus, promissionis filium Isaac persequens, a spiritu eicitur ne sit heres. Persequitur Esau Iacob, et Cain occisorem innocentis Abel imitatur; invidi filii Iacob, dilectum Deo et patri Ioseph vendunt, et mendacio operis et verbis Israel videntem deceperunt. Duo de sexcentis millibus crediderunt Deo, ceteri ab ingressu terre promissionis exclusi sunt. Saul David persequitur, et preter Ezechiam et Iosiam, omnes reges peccaverunt et occiderunt prophetas celitus eis missos, et ultimo precursorem, ex utero sanctum, diminutum capite, occiderunt. Et Messiam, Deum et Dominum prophetarum, extra portam in medio latronum, pontifices, scribe et Pharisei exaltaverunt in cruce, capitulo omnium malorum suorum addentes Christi spiritus blasphemiam, et sanctorum discipulorum Christi persecutionem et mortem. Propter quod cum exterminio venit ira Dei super eos usque in finem.

Denique, ait quis, quomodo Francisco aberat nisi in cruce Domini gloriari? Quis promere, quis capere possit? Hoc enim soli ei datum est experiri. Et fortasse ideo in carne debuit aperiri, quia non potuisset sermonibus explicari. Hoc solum autem humanis auribus intimetur, quod nondum claruit quare sacramentum illud in sancto apparuit; ut ei ab eo revelatum est, de futuris trahit rationem. Et finis verus erit dignusque fide, cui natura, lex et gratia testes erunt. Signum enim clamat signatum, et ubi deficit verbum loquatur silentium.

Iam enim ex bis, que peracta transierunt, clarere incipiunt archana per Seraphim ipsi Francisco revelata et in signis plagarum clausa. Christus Iesus, Deus et homo verus, principium et finis nature condite, legis, gratie et glorie, omnipotentie sue immensitatem, sapientie infinitatem, misericordie largitatem et caritatis ineffabilem bonitatem, circumscripsit et conclusit in cruce; et morte mortem destruxit, et illuminavit vitam et incorruptionem per Evangelium. Cuius professor Franciscus per Christum et Ecclesiam et verbalis et activus preco factus est.

Crucifixo Christo et a mortuis resurgente et Spiritum Sanctum apostolis dante, de morte littere emanavit spiritus vite; et in morte littere, quasi in tenebroso sepulcro, fetore infernali et vermibus demoniorum pleno, synagoga adherens littere mortua et sepulta remansit. Et sicut Eva, transgressione mandatis, innocentiam et condite nature dignitatem et gratiam et immortalitatem amisit et corporis et anime mortem incurrit, ita et synagoga, propter Christi mortem, bonis et donis promissis per scripturam et datis per gratiam, denudata remansit, et eterna mortis et inferni ac demonum preda fuit.

Revelationem hanc per mortem a Patre Christus acceptam dedit, resurgens a mortuis, apostolis servis suis, et matrem suam synagogam intellexerunt et predicaverunt mortuam, et per mortem carnis vite vivificantis Christi se vitam accepisse cognoverunt. Et dextera sanctificationis sancti sanctorum per spiritum eius facti, fidem iustificantem contra infidelitatem mortificantem et perdentem concertando predicaverunt. Et lingua eorum clavis celi facta est, aperientis dignis et fidelibus vias vite; mundi exterminium et amatorum eius interitum et eternam perditionem signis et operibus et sermonibus ostendentes, separaverunt pretiosum a vili, a mendacio veritatem, a malitia bonitatem, et os Dei et currus omnipotentie eius contra mundum et mundi principem facti sunt.

Evangelizabant enim crucifixoribus Christi, et humilitatis eius contemptoribus per superbie et arrogantie fastum - qui se ostendebant legem zelare Dei et synagoge honorem, et divine auctoritatis et scientie clavem se habere iactabant - ab infidelitate et inobedientia Dei, quam per invidiam in Christum peccando inciderant, resipiscere, et ab inimicitia Dei, quam sub specie servandi divinum cultum et synagoge carnalem statum, per cupiditatem avaram contraxerant, per amorem celestium et Christi confessionem et imitationem, ad amicitiam et obsequium redire. Qui, more aspidum, obturaverunt aures. Et Deus contrivit eos et disperdidit et in gentibus magnificavit nomen suum.

Cum ergo perfectionem et vitam evangelicam, a Christo per Franciscum in Ecclesiam solemniter introductam et innovatam contra demonum astutias et precursorum Antichristi et ipsius Antichristi fallacias et errores, negaverint et impugnaverint verbo et opere solo nomine fratres sui, et clerum et seculares induxerint ad persequendum et odiendum et negandum eam, et veros amatores et servatores eius, velut inobedientes et contumaces puniendo, cum auctoritate Ecclesie segregatos occidi fecerint, tunc signum plagarum eius clamabit et loquetur, malignitatem persequentium signatam in plagis et innocentiam et perfectionem in iis, qui persecutionem sustinebunt, veraciter existentem, silentium loquendo declarabit.

Fides namque, cum sit certa de Deo scientia non ostensibilia habens principia, sicut eorum que sunt super mentem et intellectum, existens substantia est et operatur super naturam in vere fidelibus; super quam fundatos et radicatos innitentes humane philosophie rationibus evertere et removere, diabolo ipsos agitante, temptabunt, sophistice ostendendo quod contra scripturas et contra priorum patrum communia exempla et documenta vivunt, et quod stulto, temerario et irrationabili suo sensu aguntur, presumentes vovere et observare impossibilia humane nature, et a communi consuetudine et traditione priorum patrum discordantia, et in sanctis et a sanctis usque ad presentia tempora derivata. Quapropter obsequium se prestare Deo existimabunt Christiani, cum ad veram perfectionem satagentes totis viribus consurgere Christianos occiderint.

Proptera dicit qui primam legendam scribit quia verus erit dignusque fide cui natura, lex et gratia testes erunt; quia Abel innocentia et Moisi mansuetudo et humilitas, et Christi Iesu benignitas et caritas testimonium novissimis pauperibus, mente et corde humilibus, dabunt; quod vere beati sunt, quia similia precedentibus sanctis, qui olim sub lege nature, et lege Moisi, et lege gratie Domino servierunt, et ipsi in fine temporis Ecclesie gentium patiuntur.

Denique serpens antiquus, qui seipsum a culmine sui status propria precipitavit superbia, seduxit primum hominem, Moisem impugnavit, Christum tentavit et crucifigi fecit; in fine introitus plenitudinis gentium Ecclesiam tentaturus solvetur, in cuius solutione in tantum inundabit iniquitas et caritas refrigescet, ut Christi humilitas, fides, paupertas, munditia et caritas, superbia, perfidia, heresis, sterilitas et stultitia reputentur.

Nam et frater Pacificus qui in excessu mentis factus vidit et audivit humili Francisco sedem servari Luciferi; et frater Salvus, qui ad singulare certamen habendum cum Lucifero sanctum Franciscum a Deo ex omnibus sanctis vidit electum; et ille alter qui vidit Luciferum religionem intrasse minorum et habitum assumpsisse, ut taliter facilius posset expugnare Franciscum; hec et his similia omnia, si quam veritatem important, hoc principaliter indicant, quod Christus in Evangelio dicit quod erunt primi novissimi et novissimi primi; et quod multi sunt vocati, pauci vero electi; et quod inimici hominis, Christi habitu sed non re, domestici eius; et quod filii Abrahe et circumcisionis negaverunt Christum; et quod Christi et Petri humilis successores erubescent de paupertate et humilitate, desolationis tempere appropinquante. Et quod habitu et nomine minores, minoritatem re et opere impugnabunt et persequentur et odient, phantastice et amenter et proterve sequentes insipientie, erroris et incredulitatis ducem, Francisci humillimi et pauperrimi imitatoris Christi inimicum, Luciferum, a quo seducti, filii carnis sue irreverentia et incredulitate et inobedientia exasperaverunt et exacerbaverunt eum quamdiu vixit.

Fuit igitur prima pugna incredulitatis, irreverentie et inobedientie, contra fundatorem Franciscum christiferum et sibi cordialiter et veraciter adherentes; adversus quam Christus in Francisco et sociis suis stetit et exivit vincens, ut in fine vinceret per veram paupertatem et humilitatem, et in pace et caritate triumphaliter regnaret. Ita fiat. Amen.

Appropinquante denique hora transitus servi Dei humilis pauperisque Francisci, omnes fratres existentes in loco fecit ad se vocari, et eos consolatoriis verbis pro sua morte allocutus est, et ad observantiam promisse vite et regule, et divinum et mutuum amorem, et sancte matris Romane Ecclesie et omnium clericorum reverentiam et obedientiam, paterno affectu et efficaci sermone hortatus est; paupertatis, humilitatis, pacis et mutue dilectionis possessionem, successione hereditaria, reliquens et legans, ad Christi Iesu ardenter sectanda vestigia, et mundi contemptum et odium, efficacissimis et fidelissimis sermonibus inflammavit.

Quibus circumsedentibus, breve testamentum scribi mandavit, in quo omnis sue intentionis prime et ultime sibi a Christo revelate veritatem pure et dare, tam eis presentibus quam absentibus et venturis usque ad finem seculi ad religionem, conscripsit, et fideliter et reverenter conservandum et servandum, sub altissimi Patris celestis et benedicti filii eius Iesu Christi Domini nostri et sue benedictionis obtentu, cum omni qua potuit distinctione, mandavit. Extensisque manibus in modum crucis super eos, Christi Iesu stigmatibus consignatis, cancellatisque brachiis, omnibus fratribus presentibus et absentibus in Christi Iesu crucifixi virtute et nomine benedixit.

Fecitque vocari fratrem Bernardum de Quintavalle primum fratrem ad se, ponensque manum suam dexteram super caput ipsius, coram omnibus fratribus benedixit ipsum cum cordiali et singulari affectione. Et facta benedictione, mandavit beatus Franciscus uni de sociis suis dicens: «Scribe sicut dico tibi: primus frater quem dedit mihi Dominus fuit frater Bernardus, et qui primo incepit et implevit perfectissime perfectionem sancti Evangelii, distribuendo omnia sua pauperibus. Propter quod et multas alias prerogativas quas dedit sibi Deus, teneor ipsum magis diligere quam aliquem fratrem totius religionis. Unde volo et precipio, sicut possum, ut quicumque fuerit generalis minister religionis ipsum diligat et honoret sicut me ipsum, ac etiam alii ministri provinciales et fratres totius religionis ipsum teneant vice mea».

Prophetavit etiam sanctus Franciscus de frate Bernardo quod circa finem suum multis gratiis et donis a Christo Iesu deberet preveniri, et in mirabili pace et quiete corporis et anime, de hac vita ad Christum securus et Sancti Spiritus unctione repletus transire: sicut postea in suo exitu omnibus, qui intererant, fratribus claruit. Videntes denique fratres ipsius ad Christum in morte fiduciam, et excessivam et usque ad expirationem devotionem, se a lacrimis continere non poterant, sed pre gaudio et admiratione dicebant: «Vere non fuit cognitus sanctus iste».

Post mortem vero intuebantur eum tamquam sanctum Dei, gaudium et letitiam quandam, cum mira fragrantia et singulari decore, pretendentem, quam ante dum viveret non habebat. Et delectabantur in aspectu eius, quia virtus quedam, iucundans astantes et intuentes, egrediebatur de ipso, et suavitate simul ac spirituali consolatione replebat.

0%