Ordre des Frères Mineurs Capucins
Abonnez-vous à ma newsletter sur Substack
Voyez mon Hub Catholique pour des ressources catholiques

Liber Primus

Vitam pauperis et humilis viri Dei Francisci, trium ordinum fundatoris, quatuor solemnes persone scripserunt, fratres videlicet scientia et sanctitate preclari: Iohannes et Thomas de Celano, frater Bonaventura, septimus post beatum Franciscum generalis minister, et vir mire simplicitatis et sanctitatis frater Leo, eiusdem sancti Francisci socius.

Has quatuor conscriptiones seu historias qui legerit et perspexerit diligenter, ex his que in eis narrantur, ipsius seraphici viri vocationem, conversationem, sanctitatem, innocentiam, vitam et intentionem eius primam et ultimam poterit ex parte cognoscere. Et quomodo Christus singulariter dilexit eum, et eidem benignus et familiaris extitit, mundans, illuminans et informans eum, et post se trahens ad sue perfectionis sectanda vestigia, apparensque ei veluti cruci confixus eum in se ipsum taliter transformavit quod ex tunc non sibi sed totus Christo cruci confixus vixit.

Erat enim ei Christus substantia, motus, sensus, lumen et vita, et memorie ipsius, intellectui et affectui igne impressus, cruciformiter unitus et arcane invisceratus, et totum quod erat, totum quod desiderabat, cogitabat, loquebatur et faciebat, accipiebat a Christo, et secundum ipsum et propter ipsum vigilanter, humiliter sancteque disponebat et perseveranter implebat.

Invenit eum Christus Iesus fidelem, obedientem, gratum, simplicem, rectum, humilem iuxta cor suum, et perfectionem primam et ultimam vite sue evangelice et matris sue et apostolorum suorum et evangelistarum revelavit ei. Et aperuit aurem eius et erudivit eum in manu forti operum celestium incorruptibilium et perfectorum, et posuit seipsum in corde, in ore et in brachio suo, et dixit ei: «Accipe volumen de manu mea, legem scilicet gratie et humilitatis, paupertatis, pietatis, caritatis et pacis, formam vivendi quam tenui cum discipulis meis, regulam vivificam ad vitam immaculatam et gratie plenitudinem et glorie anime acquisitionem certam et possessionem active et intellectualiter dirigentem et sursum ferentem ad celestia et divina. Hanc substantialiter creavi in sanctis ab initio et exhibui ut perfectionis formam, et nudus ineffabiliter de virgine nascens, pannis involutus paupertatis, et reclinato in presepio humilitatis, eo quod habere noluerim locum in diversorio, ut paupertatem regni celorum viam certam esse in mysterio ostenderem et humiles paupertatis amatores et servatores heredes et reges eiusdem regni institutos a patre meo ab eterno operibus et sermonibus confirmarem.

Angelum fortem Heliam in spiritu et virtute prophetam et ostensorem adventus et incarnationis mee Johannem Baptistam ante faciem meam misi parare vias meas et rectas facere semitas, predicare penitentiam et scientiam salutis dare in remissione peccatorum operibus et sermone, ut omnes per ipsum in me crederent, et ad credendum, amandum et servandum pauperis, mitis et humilis mee conversationis et vite mee divinissime perfectionem, omnes post me venire volentes, directorem, introductorem et patronum, ex tunc usque in finem seculi pium et certissimum haberent.

Huius rei gratia tribuens post me venire eligentibus exitum de tenebris erroris et damnatione eterne confusionis et mortis, et introitum in regnum Dei renatis ex aqua et Spiritu Sancto, baptizatus mox ab eodem Spiritu Sancto, ductus sum in desertum. Ieiuno, vigiliis et oratione tempus quadraginta dierum exemplariter consecravi, per hoc docens totum tempus vite baptizatorum integre et perfecte divino cultui debere consecrari. Et sic me sequentes, virtute mea, mortis principem, rectorem mundi tenebrarum harum, vincerent, et mortui mundo et omnibus que sunt mundi, viverent soli Deo, que sursum sunt querentes et sapientes, non que super terram.

Predicavi penitentiam et regnum celorum, quasi cursor levis, tunica una et vili opertus pallio, reserans vias vite discipulis meis, una cum ipsis absque pecunia, calceamentis et sacculo et pera incedens; tecto carens qui fabricavi celos, ubi caput reclinarem non habui, ut mundum et omnia que sunt mundi quasi detrimentum et stercora arbitranda et spernenda ostenderem imitatoribus meis.

Pernoctabam vigil in oratione Dei, diebus docens in synagogis et in templo cupiditatis, avaritie, ypocrisis et mendacii et superbie et malignitatis mundi odium, et ut me messiam patribus promissum, Deum humanatum Emmanuel cognoscerent et susciperent in salutem. Virtute propria languores cunctos et infirmitates curans, pellebam demones, mundabam leprosos, suscitabam mortuos, peccata laxabam. Quos elegi de mundo gratia et sermone meo et exemplo pauperis, humilis et supercelestis vite mee, supermundanos feci, et non perdidi ex eis quemquam, sed permanserunt mecum in tentationibus meis, et ego santificavi eos; et de mundo exiens commendavi eos Patri quia mei erant et non de mundo, et ad exemplum meum supermondane victuri erant, et in omnem terram Iudeis et gentibus mundi odium et contemptum propter nomen meum et fidei mee confessionem predicaturi, et regni mei eternam gloriam et honorem, quod non est de hoc mundo.

Confirmavi predicationem meam in sanguine meo per mortem crucis, nudus extra portam in medio latronum pendens, derelictus in opprobriis et doloribus amarissimis, innumeris et immensis, ut superbiis, vanitatibus et carnalitatibus depravatos et duplicis mortis debito damnatos, sanguinis mei pretio et mortis mee virtute, redemptos suscitarem, et dolorum meorum et crucis ac mortis facerem ardentissimos amatores, seipsos, mundum et diabolum spernentes et superantes; ut quemadmodum ego ad honorem et gloriam Patris mei animam meam posui pro hominum salute, ita per me redempti ad gloriam et honorem nominis mei animam suam ponerent, crucis et mortis mee medium tenentes, quo mundo cum principe mortis vincitur, et in presenti gratia et in futuro gloria possidetur; ut, configurati morti mee et meis doloribus et passionibus consociati, intelligerent initium apertionis libri vite et in eodem inscriptionem et infinite caritatis mee communicationem, ostium introducens ad claritatem sapientie mee et clavem aperientem archanos fulgores operum, sermonum, preceptorum, consiliorum et sacramentorum meorum et promissionum et beatitudinis glorie mee certam revelationem, per quam filii lucis et gratie mee segregantur a filiis tenebrarum et peccati, et cives regni a civibus Babylonis et inferni».

Cognovit igitur et accepit hic beniamin Franciscus, cum minimo sanctorum omnium Paulo, non ab hominibus neque per hominem, sed per revelationem Iesu Christi sibi apparentis et in eo seraphice habitantis et cruciformiter loquentis, omnia que in regula et testamento et suis epistulis ad admonitionem scripsit, et apertis brevibus et clarissimis sermonibus et fidelibus operibus predicavit et perfecte implevit.

Tanto enim fuit Sancti Spiritus igne succensus quando Christus Iesu apparuit ei veluti cruci confixus, quod ad exemplum Christi Iesu redemptoris, qui nudus in latronum medio in cruce pependit et mortuus est, fixe proposuit ut nudus et a seculo segregatus, ab hominibus cunctis ignotus, secundum quod de Maria Magdalena et de pluribus aliis sanctis legitur, usque ad mortem Christum servire vel, pro fidei predicatione et Christi Iesu testimonio, inter Saracenos aut alios infideles duris quibuscumque suppliciis et martiriis se offerre. Qui super sua directione, devotis precibus et flammantibus desideriis, ad Christum conversus postulabat illuminari et certificari ab eo a quo omne bonum et omne donum gratis omnibus datur et sine quo nihil Deo gratum potest impleri.

Cui Christus Iesus salvator noster apparens dixit: «Francisce sequere me et paupertatis et humilitatis vite mee adhere vestigiis. Configurari enim et assimilari mihi sensibiliter, intellectualiter et effectualiter est omnis mee promissionis et consumationis gratie et glorie finis. Nam si adherebis mihi ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex omnibus viribus tuis, ita ut omnis cogitatio tua in me et de me sit, et omnia verba tua ex me, pro me, coram me sint et omnia opera tua propter me et ad mei nominis honorem et gloriam semper fiant, eris servus meus et ego ero tecum et loquar in ore tuo, et qui te audierit me audiet, et qui te receperit me recipiet, et qui benedixerit tibi erit benedictus et qui maledixerit tibi maledictus erit.

Tu vero et omnes fratres tui, quos ego dabo tibi, ad similitudinem meam tamquam advene et peregrini mundo mortui vivetis, et in paupertate et nuditate crucis mee funda teipsum et regulam et vitam tuam. Quia mea substantia omnium divitiarum comunicabilium, gratie et glorie, est in paupertate fundata et collocata, et infinita omnium bonorum meorum beata fruitio in vera humilitatis mee tensione possidetur. Immensa enim est humilitatis altitudo, et in veris paupertatis et humilitatis amatoribus et possessoribus aspectus iocunditatis mee et complacentie mee requies et habitatio.

Igitur minorum religio fraternitatis tue congregatio vocabitur, ut ex nomine intelligant se veraciter pre cunctis corde humiles debere esse. Quia humilitas est pallium honoris et laudis mee et ipsa est habitus cum quo qui ab hac vita transiens portas apertas invenit regni mei. Ego enim postulavi a Patre meo quod daret mihi in hac ora novissima quendam populum pauperculum, humilem et mitem et mansuetum, qui esset per omnia similis mihi in paupertate et humilitate, et habere me solum contentus esset. In quo populo ego quiescerem et manerem, sicut in me quiescit et manet Pater meus, et ipse in me quiesceret et maneret sicut ego in Patre maneo et in eius Spiritu requiesco. Et dedit te mihi Pater meus cum iis qui ex toto corde et fide non ficta et caritate perfecta per te adherebunt mihi. Et ego regam et pascam eos et erunt mihi filii, et ego ero eis pater. Et qui vos receperit, me recipiet, et qui vos persequetur, me persequetur et spermet. Et super persequentes et spernentes iudicium meum stabit, et super recipientes et benedicentes manebit benedictio mea.

Evangelium meum sit regula tua, et vita mea vita tua, et crux mea requies tua, et caritas mea vita tua, et mors mea spes et resurrectio tua. Improperia, blasfemie et subsannationes mee, honores et benedictiones et commendationes tue. Et pro me mortem et tormenta sustinere, vita, gaudium et gloria tua. Nihil sub celo habere velie portio tua et divitie tue. Sub omnibus humiliari et propter nomen meum gaudere affligi et vilipendi, sublimitas tua, refrigerium et exultatio.

Loca in quibus tamquam advene et peregrini ad me colendum et me laudando habitabunt fratres erunt villa, paupercola, constructa de lignis et luto, a tumultibus seculi et vanitatibus segregata, et dominii et iuris alieni, et de obedientia et licentia et beneplacito episcoporum et clericorum recipient ea. Ut advene et peregrini tantum in eis hospitantes quantum dominis locorum erit gratum et episcopis placebit, semper cum letitia et gratiarum actione parati inde recedere quando a suis receptoribus eis licentia daretur. Quia tunc erunt mihi similes et conformes quando, meo cultui vacantes, in locis habitabunt ut advene, re et moribus nomen meum predicantes. Et ut advene et peregrini licentiati libentius recedent, se ibidem nihil habere et nihil habuisse velie, opere leto et humili perfectius demonstrantes».

Unde in testamento suo, quod circa mortem suam fecit, dicit: «Postquam Dominus dedit mihi fratres et socios, nemo ostendebat mihi quod deberem facere, sed ipse Altissimus revelavit mihi quod ego deberem vivere secundum formam sancti Evangelii. Et ego paucis verbis et simpliciter feci scribere et dominus papa confirmavit mihi». Et propter huius vite puram et catholicam observantiam in finem testamentum suum fecit, in quo ostendit se sue conversionis principium, progressum et finem a Christo Iesu per revelationem accepisse, et fidem et obedientiam romane Ecclesie et omnium sacerdotum ab eadem Ecclesia ordinatorum quantumcumque peccatorum, secundum formam et ritum romane Ecclesie viventium in tantum revereri, quod si haberet tantam sapientiam quantam habuit Salomon, in parochiis in quibus morantur non predicaret sine voluntate ipsorum et obedientia; et sacramentorum ecclesie administratores sicut suos dominos timere, amare et honorare; et super omnia ipsa sacramenta et verba divina et omnes doctores et magistros theologie sacre debere venerari et honorari illuminatus a Christo docet; quia per hoc, inquit, communicamus ipsorum ministerio spiritum et vitam; et quod officium secundum consuetudinem romane Ecclesie facerent; et quod contenti essent fratres tunica una intus et foris repeciata propter paupertatis veram observantiam; et nollent plus habere, sed essent ex corde subditi omnibus, minoritatem humilitatis conversatione et opere ostendentes, operantes manibus propter bonum exemplum et amorem virtutis, et otiositatem repellendam et corporis sui necessitatem et suorum fratrum evangelice procurandam; magne humilitatis et ineffabilis dignitatis et ipsi mense regis glorie participationem esse ostendentes; quando pretium laboris non daretur, recurrere ad mensam domini et petere elemosinam hostiatim.

Nam beatus Franciscus didicerat a Christo quod magna dignitas et honor incomparabilis est secundum Deum et secundum hominem evangelicis pauperibus amore Domini Dei elemosinam petere, quia amori Dei omnia et que in celis et in terris creata sunt comparari non possunt; quum omnia que Pater celestis pro utilitate hominis creavit propter amorem dilecti filii sui dignis et indignis gratis pro elemosina concessa sunt post peccatum. Propterea, quod amore Domini Dei postulatur et amore Iesu Christi filii eius datur, qui pro nobis egenus factus est, ut nos sua paupertate divites gratia in presenti faceret et beatos gloria in futuro sanctificaret, potius angelorum panis quam cibus corporis dici potest.

Dum, secundum quod a Christo acceperat, in regula sua dicit: «Fratres nihil sibi approprient, nec domum nec locum nec aliquam rem, sed tamquam peregrini et advene in hoc seculo in paupertate et humilitate Domino famulantes vadant pro elemosina confidenter. Nec oportet eos verecundari, quia Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo. Hec est illa celsitudo altissime paupertatis, que vos, carissimos fratres meos, heredes et reges regni celorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit. Hec sit portio vestra, que perducit in terram viventium. Cui, dilectissimi fratres, totaliter inherentes nihil aliud pro nomine Domine nostri Iesu Christi in perpetuum sub celo habere velitis».

Hinc, propter altissime sibi a Christo revelate evangelice paupertatis perfectionem integre et pure servandam, universis fratribus in Christi spiritus fortitudine et certitudine firmiter mandat «quod ubicumque sunt non audeant aliquam litteram in Curia Romana per se vel per interpositam personam petere, nec pro ecclesia nec pro loco, nec sub specie predicationis, nec pro persecutione suorum corporum, sed ubicumque non fuerint recepti fratres fugiant in aliam terram ad faciendum penitentiam cum benedictione Dei», addens in fine quod testamentum suum non est alia regula, sed exhortatio seu recordatio et sue prime et ultime intentionis sibi a Christo revelate testamentum, quod faciebat suis benedictis fratribus ut regulam, quam Domino promiserunt, melius catholice observarent, eo quod catholica, fidelis et pura regule, que a Christo acceperat, observantia in litterali testamenti et regule intellectu continebatur. Quare precepit firmiter per obedientiam quod in regula et testamento non mittant glossas, dicendo ita volunt intelligi, sed sicut Dominus dederat sibi pure et simpliciter dicere et scribere regulam et testamentum, ita simpliciter et pure sine glossa intelligerent et cum sancta operatione observarent usque in finem. Unde quanta absurda et quanta inconvenientia in suis dictis contra Christum et apostolos et eorum discipulos et evangelistas et anachoretas et cenobitas et primos ecclesiarum et ordinum omnium perfectorum fundatores, nec non contra ipsam romanam Ecclesiam, includant consequenter illi qui sanctum Franciscum et regulam eius et testamentum infatuare et eva-

cuare conantur, nemo qui Christi fidei et caritatis possidet veritatem ignorat. Fuit enim ei Christus familiaris tamquam pater carissimo filio, et sue voluntatis beneplacita comunicavit ei et tempori utilia et future et prescite tribulationi congrua et expedientia reseravit, et previa disponentia ad perfectum contemplationis in fine statum per ipsum et in ipso in celo Ecclesie demonstravit. Sed sui eum non receperunt. Referebant enim socii sui, videlicet frater Bernardus, frater Egidius, frater Angelus, frater Masseus et frater Leo,

quod sanctus Franciscus eis quinque aliquando in secreto dixisset: «Fratres, licet ego sim vilissimus homo et indignissima creatura Dei, tamen ut crescatis in reverentia et fide vestre vocationis et promisse ac revelate mihi a Domino vite et regule, sciatis quod tam benigne et familiariter suam presentiam exhibet mihi Christus, et specialiter quotiescumque ad ipsum pro utilitatem religionis clamo, et tam pene et clare de omnibus que pro ipsis postulo satisfacit, quod, sicut ipse Dominus quandoque dixit mihi, paucis valde sanctorum, immo rarissimis, de sua presentia tantam copiam tribuit. Qui, sola sua benignitate et gratia, me vocavit, et revelavit se mihi, et docuit me quod postularem sue immaculate vite ab Ecclesia et domino papa confirmationem. Et inclinavit Christus dominum summum pontificem et fratres eius dominos cardinales, et intellexerunt quod ab ipso Domino Iesu Christo missum eram ad eos, et concessit mihi dominus papa omnia que postulavi. Et felices illi qui fideliter et devote student vivere secundum vocationem suam et ea que Domino promiserunt pure et simpliciter usque ad finem servant, quia ipsorum est cum gloria singulari regnum celorum. Et ve illis qui evacuare conantur sua scientia ea que ipse mihi revelare dignatus est ad sue gratie gloriam pro utilitate presenti et futura totius reli-

gionis et circa fratrum omnium animarum salutem; quia tales se ipsos gratia privant et alios a salute retrahunt et gehenne acerbioribus suppliciis debitores consistuunt» Nec voluit Christo occultare ab eo que bona et que mala, qui defectus et qui profectus, qui lapsus et qui casus, que vexationes et tribulationes in religione sequerentur et evenirent usque in finem. Nam post illam mirabilem visionem et visionis effectum in cordibus singulorum, quando, absens corpore, in curru igneo est fratribus presentatus et alterius alteri conscientia nuda fuit, sicut sanctus vir frater Iohannes de Celano in sua legenda scripsit, ad fratres rediens, confortavit eos primo de ostensa eis celitus visione, secundo per ordinem ventura post eos in religione, pronuntians ait: «Non vos deterreat, fratres, quia pauci estis et simplices, quia ecce, post modicum, ad vitam istam et religionem venient plurimi, non solum simplices sed sapientes et nobiles, divites et pauperes, seculares et clerici, et non tantum italici, sed gallici, hispani, scoti, hibernii et theutonici, sclavi et hungari et de nationibus ceteris. Et ecce sonitus pedum eorum in auribus meis est. Grati igitur estote Deo, et operibus et affectibus sanctis vocationem et electionem vestram firmam facere coram eo totis viribus studete, quia humilis et pauperis et primi et

finalis status fundatores nos idiotas, contemptibiles et abiectos in hac hora novissima posuit Deus. Sed ex hoc oportet nos magis humiliari, et cum timore et tremore nostram operari salutem et fructus dignos penitentie facere coram Deo, qui nos sua sola bonitate vocavit ad celestem sue vite sequelam. Et quia multi erunt vocati, pauci vero electi etiam in hac religione, presertim in fine dierum, quando tribulationis tempora propinquabunt, ideo futurorum processuum intelligite veritatem. Nam nos, nunc in principio religionis donis et gratiis preventos, benedictionis sue dulcedine et caritatis fructibus replebit Altissimus, et quasi ad mensam suam invitatos, vite et intellectus pane cibabit, et gaudio et letitia spirituali potabit, ac pacis et sapientie sue gustu ineffabili quietabit. Sed inimicus homo zizaniam superseminare in religione conabitur, et intrabunt multi religionem qui non Christo sed sibi vivere incipient, et carnis prudentiam plus quam fidei et regule obedientiam sequantur, multum carni et parum spiritui dantes, nature fragilitatibus acquiscentes et claudentes aures cordis gratie, vim sibi ipsis inferre negligent ut rapiant regnum Dei. Et ex hoc minorabitur et a perfectione declinabit religio, et tepescere incipiet a perfecte caritatis fervore. Eruntque post nos innocenter et fideliter gradientes in merore et tedio in rememoratione primorum bonorum, et a dissimilibus affligentur et opprimentur.

Tunc post istam tribulationem malorum et dolorem, progressus erit ad peiora et magis amaricantia, et impugnabuntur religionem maligni spiritus, et contra eam insurgent plurimi, et multiplicabuntur in religione animaliter et carnaliter viventes, et deliciis et curis vite irretientur et capientur.

Et ad pecuniam recipiendam et testamenta et legata queque, et consequenter ad litigia, se sine pudore dabunt, et a sancte paupertatis et humilitatis amore declinabunt, et eis resistentes in religione odibunt, persequentur et affligent. Eruntque ex hoc intus et extra eorum verba et opera amara valde. Nam intus a paupertate et humilitate et oratione elongabantur, et scientie et lectioni ambitiose se dabunt, et preponent verba virtutibus, scientiam sanctitati, et fastum et arrogantiam humilitati. Arguentes vero et contradicentes confondere et opprimere fraudolenter pium dicent, et super eos bellum suscitare predicabunt sanctificationem esse et iustitiam. Turbabunt clericos et contra humilitatem promissam ab eorum reverentia reclinabunt, et cupiditate rerum scandalizabunt seculares, et locorum mutatione et sumptuosis edificiis et curiosis levitatis et vanitatis exempla prebebunt, et invicem se mordebunt et comedent. Aspirabunt ad dignitates ecclesiasticas et infra se superiores esse et apparere contendent, humilitati vero adherere studentes et ad celestia per puram observantiam promissorum consurgere satagentes quasi insanos despicient, et tamquam inutiles et nullius momenti homines vilipendent. Alta vero querentes et sapientes admirabuntur et extollent et eorum prudentiam laudabunt.

Hinc, post ista, conversatio eorum et vita erit amarissima et importabilis universis, et invicem se confundent et persequentur et diffamabunt, et fetor conversationis eorum occultari non poterit. Tunc dilecta Dei religio in tantum erit malis diffamata exemplis, quod bonos pudebit exire in publicum. Tunc omnis vir malus sue malitie fetores revolvet ad fratres, et sua scelera per respectum et comparationem ad opera fratrum excusare et alleviare incipiet dicens: adhuc peiora faciunt fratres.

Pauci vero se ad Christum et observantiam sue vocationis cum multis tribulationibus et contradictionibus toto corde convertent. Novitii vero, qui tunc religionem intrabunt, absque exemplo et directione suorum superiorum existentes, stupebunt super his que videbunt et arescent a vivificis desideriis et operibus gratie et retro aspicient. Aliqui vero ex eis orationibus clamabunt ad Christum et, absque magistrorum ducatu, preclaris gratie donis et benedictionibus prevenientur a Domino, et ad summe perfectionis culmina perducentur. Ultimo de ipsis eveniet quemadmodum piscatoribus solet contigere, qui sagenam in mari mittunt et concludunt magnam malorum piscium multitudinem et paucam bonorum, quam ad littus trahentes, paucos bonos eligunt et ponunt in vasis suis, malos vero proiiciunt et avibus vorandos in littore derelinquunt». Ita eveniet huic religioni in fine dierum.

Post paucos vero dies, cum iam ad duodenarium numerum devenisset, apparuit ei iterum Christus et dixit: «Vitam quam tibi revelavi scribe, et eam meo vicario presentatam, tibi et tuis sociis et omnibus eam assumere volentibus postula in meo nomine confirmari. Quoniam qui eam reverenter et humiliter recipient, et simpliciter et fideliter observabunt, spiritum vite comunicabunt et claritatis mee lumine induentur. Comtemnentes vero eam et conculcantes obscuritate et tenebris involventur, et tanto peiores erunt ceteris hominibus quanto de sublimiori statu et vocatione ceciderunt».

Cum vero summo pontifici ea que postulabat ardua valde et quasi impossibilia viderentur, infirmitati et tepiditati hominum sui temporis, exhortabatur eum ut aliquem ordinem vel regulam de approbatis assumeret. At ipse se a Christo missum ad talem vitam et non aliam postulandam constanter affirmans, fixus in sua petitione permansit. Tunc dominus Iohannes de Sancto Paulo episcopus Sabinensis et dominus Hugo episcopus Hostiensis, Dei spiritu moti, astiterunt sancto Francisco et pro iis que petebat coram summe pontifice et cardinalibus plura proposuerunt rationabilia et efficacia valde.

Interea, nocte seguenti, vidit in somnis summus pontifex quendam virum pauperem, per omnia sancto Francisco simillimum, submittentem humeros Lateranensi ecclesie nimium inclinate ut caderet et eam viriliter erigentem. In crastinum vero sanctus Franciscus, a Christi spiritu eruditus, proposuit coram papa similitudinem de muliere paupere et formosa que concepit et genuit filios regi simillimos et educavit in deserto. Quos de se natos, post tempus denuo inde transiens, rex agnovit et constituit ad mensam suam, et heredes et reges constituit regni sui.

Intellexit summus pontifex a Christo esse et non ab homine quod petebat, et Deo gratias agens postulata concessit, et benedicens ei et sociis, sua auctoritate predicatores evangelii fecit, et in posterum, si qua peterent, liberaliter et benigne se facturum promisit.

Confirmata regula, cum redirent, et hora refectionis transisset et fatigati ab itineris labore debiles essent et ab omnique hominum habitatione longique, repente iuvenis gratiosus se eis iunxit in via et panes quos portabat obtulit, et plura cum ipsis de perfectione evangelice vite Christi conferens, suorum verborum virtute et ardore nimio caritatis inflammavit. Et ab eis, quasi in stupore mentis in admiratione verborum eius conversis, mox mire disparuit et vivifico amore Christi succensos derelinquit.

Cognoverunt omnes pariter angelum Dei fuisse eum qui eis panes obtulerat, et spiritualiter et corporaliter refecti, gratias agunt Deo immensas super dono et beneficio suo, et in spiritus fervore omnes unanimiter genua flectentes et affectus et corda sursum erigentes ad Deum, promittunt et iurant nullius necessitatis aut tribulationis impulsu a sancte paupertatis resilire promisso.

Intellexerunt enim ex Dei providentia et angelicis sermonibus quia curam habet Deus de corporibus et animabus suorum servorum maiorem quam habeat mater de filio, immo principaliorem quam habeat de celo et terra, et quia impossibile est Deum de utilibus et necessariis suis famulis corporaliter et spiritualiter non providere, et vota pauperum non audire, et desideria sancta, que solus ipse inspirat, non implere. Ipse enim dixit: «non te deseram nec derelinquam» et «nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri meo dare vobis regnum, quanto magis necessaria vite?».

Dicebat enim ipse sanctus Franciscus quod omnipotentia Dei manifestatur et splendet in fide sanctorum et patientia, eo quod fide salvi facti sumus, et omnia opera Dei in fide, et sine fide impossibile est placere Deo. Quia qui hesitat de divina providentia, secundum quod scriptum est, similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur. Non enim existimet homo ille quod accipiet aliquid a Deo, quia talis est duplex animo et inconstans in omnibus viis suis. Credenti autem omnia possibilia sunt et omnia, quecumque aspera, sunt dulcia et levia diligenti.

Nam apostoli et martyres et patres illi qui nudi Deo extra seculum servierunt, fide et caritate Christo et non sibi vivebant, exempla Christi testimonium quasi nubem eterni refrigerii ante oculos habentes, qui circumierunt in melotis et in pellibus caprinis, egentes, afflicti, angustiati, quibus dignus non erat mundus. Nam omnes sancti quanta passi sunt tormenta ut securi pervenirent ad regnum Dei cum palma martyrii! Communicare enim Christi passionibus, et in tentationibus, et infirmitatibus, et necessitatibus, et persecutionibus demonum et hominum derelinqui, et probari et examinari in camino tribulationum quasi per ignem, est per patientiam annumerari sanctis regnantibus cum Christo in regno celorum. Quia tunc magnis et immensis spiritus donis et beneficiis a Domino prevenimur, cum ad horam affligimur et tentamur, ut probati per patientiam cum palma martyrii perveniamur ad Christum.

Quando enim propter obedientie, paupertatis et castitatis observantiam, sancte et iuste viventes, penuriam rerum, infirmitates et mortem incurrimus, in ipsum aspicientes qui postposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, letari convenit, sicut letantur qui de adversariis victoriam consequuntur et pretiosa quequam, diu quesita et concupita, inveniunt. Quia tunc unusquisque sanctorum decorem et pulchritudinem induit incorruptibilis et sempiterne glorie, et in statione et tensione bonorum immortalium collocantur, quando, pro Christi vite imitatione et confessione, vitiis et concupiscentiis funditus moritur, cupiens dissolvi a corpore, et per supplicia et cruciatus ad ipsum transire qui pro nobis sustinuit passionem et mortem crucis, qui eramus inimici Dei et servi peccati, eterna morte dignissimi.

Operabatur enim Christus Iesus in servo suo Francisco similia primis, et ad odorem vite sue et sociorum plurimi confluebant, et ad celestia amandum et operandum efficaciter virtute Christi spiritu trahebantur. Nam spiritu ferventes Christi evangelium predicabant opere et sermone. Immutabantur videntium et audientium corda et ad confirmationem vite et predicationis eorum Christus per Franciscum cotidie signa et miracula innumera faciebat; spiritu Dei concepto, mundum cum suis concupiscentiis contemnebant, et vendentes iuxta Christi consilium, omnia que habebant, distribuentes ea mundi pauperibus, corde et habitu iungebantur pauperibus Christi. Multiplicatus in brevi numerus fratrum et sub ministri et custodibus in sirgulis christianorum provinciis ordinantur. Sed quia non est parum certamen assumere Christi vite discipulatum et prosegui ea que tante professionis expediunt; et bonum incipere est multorum, perseverare autem usque in finem est paucorum et perfectorum; mortificare enim sensus et lingua et corde tacere secundum consilium evangelii, et corpus et animam offerre continue cristiformiter Deo, et opera extrinseca et intrinseca dirigere et perficere secundum voluntatem beneplaciti Dei, et patientiam et perseverantiam in his usque in finem habere, ex dono Dei est, sed non sine agone magno et, ut ita dicam, sudore sanguineo et cruciformium dolorum comunicatione dirigitur et servatur.

Multa est enim nostra corporalis fragilitas et faciliter ad sensualia revolvimur omnes, et carnis prudentia sub discretionis pallio, quasi impetus spiritus vehementis, ad ea valide nos impingit. Vincula ferrea et carcer eneus prime consensus et secunde sequela. Non erit in sorte sanctorum qui sequitur eas. Per hec primus homo ruine initium concepit et in pessimis proprii amoris et complacentie malis involutus est.

Fratres, sub discretionis specie, inceperunt oculos aperire, et ab aliis religiosis conversationis exempla suscipere securum esse et utile quidam, magis inter ipsos intelligentes, simplicioribus suggerebant; et non ponderantes sue presumptionis, infidelitatis et inobedientie culpam, post se trahentes alios verbo et opere, contraria Christo et fundatori et promisse regule sapiebant. Ad aures patris eorum ista pervenerunt, et increpationibus duris ista patrantes feriens, conversus ad Christum pro ipsorum directione orabat.

Et ecce angelus Domini apparuit ei oranti sub forma et aspectu mirabili. Erat enim caput eius aureum, brachia et pectus argentea, venter ereus, crura ferrea, pedes terrei et fictiles, humeri eius cooperti sacco vili et aspero. Et ostendebat angelus beato Francisco quandam erubescentiam se habere de sacci illius vili operimento. Qui obstupuit videns. Dixitque ei angelus: «Quare stupes et miraris? Forma ista, in qua missus sum apparere tibi, initium, progressum et finem significat que habitura est tua religio usque ad tempus partus eius et reformationem Christi vite et ecclesiastici status. Tu enim cum omnibus sociis tuis, qui Christum et eius mortem in corde scriptam portatis, et ex toto corde amatis eius vestigiis adherere, et nihil in perpetuum habere vultis sub celo propter amorem eius, estis caput aureum.

Sed sicut Abrahe non in Ismael sed in Isaac fuit promissa seminis successio, ita non erit tibi in filiis carnis nominis successio, sed in filiis spiritus, opere et veritate. Relinquent enim auree vite, humilis et pauperis, nihil habentis et nihil volentis, sed Christum solum querentis et amantis, operationem. Et oratione et devotione postposita, ad scientiam que inflat et ad lectionis studium et librorum multitudinem cumulandam, sub specie edificationis proximi et salutis animarum convertentur. Et quia preponent verba virtutibus et scientiam sanctitati, remanebunt intus frigidi et caritate vacui, facta commutatione auri in argentum frigidum et porosum. Et quoniam multa loquentur et pauca facient et soliditatem humilis vite et fundamentalis eorum substantie, videlicet paupertatis veritatem, incipient conculcare curas et occupationes dissipantes assumendo, argentum in es convertent; nec curabunt ad priora bona, scilicet ad fervorem celestis desiderii, redire, sed mores religiosos et humiles ac magne sanctitatis simulabunt; intus vero hypocrisim induent et ad laudes et honores inhiabunt, omnibus aliis excellentiores et sanctiores non esse sed reputari et apparere volentes. Sicque ad peiora corruent et cum multo suo detrimento, quasi mali mercatores argentum eloquentie et scientie factum in simulationem eream et hypocritalem transferentes, ad capiendam humanam laudem opera sua facient.

Sed quia eorum simulatio et hypocrisis diu latere nequibit, cum denudata apparuerit sentient se vilescere in oculis laudantium, et de die in diem magis sordescere. Propter hoc illis irasci et indignari incipient et eos persegui quibus multum piacere studuerant, et occasiones afligendi eos exquirent qui ab eorum reverentia et commendatione cessabunt. Sicque es sonorum et ruffum commutabunt in ferrum durum et asperum. Et in ferream naturam conversi, erunt prompti et audaces non tantum ad se vindicandum de illatis iniuriis, sed ad mala inferenda veloces, et fragiles et pusillanimes et supra modum impatientes ad tolleranda illata. Et sicut ferrum cum testa in meis cernis pedibus mixtum, ita finaliter erunt fratres veloces et crudeles ad mala inferenda ut ferrum, et impatientes et fragiles ad tolleranda ut testa.

Et ita qui fuerunt a principio auro purissimo Christi caritatis amicti reputabuntur ut vasa testea in fine dierum, quando ad partum venerit per te fondata religio. Saccus autem iste quo operior, et de quo erubescere me ostendo, est vilitas et austeritas paupertatis, quam glorianter et lete portare fratres Domino promiserunt. Sed prima caritate relicta, qua Deo uniti humilitatis et paupertatis abiectionem habere in omnibus et servare arrham celestis honoris esse et pignus eterne glorie sentiebant, labores et defectus paupertatis intrinsecus portare refugient, extrinsecus vero eam apparenter tantum et verbaliter cum rubore portabunt».

Post hec angelus ab eo recessit et merore repleto cordiali de visis et auditis cepit coram Domino anxie lamentari. Apparitque ei Christus et dixit: «Quare conturbaris tantum et tristaris Francisce? Ego te vocavi de seculo idiotam, infirmum et simplicem, ut in te manifestarem meam sapientiam et virtutem, et meo nomine totum imputaretur bonum, quod per te in ecclesia et in religione initiaretur et fieret. Ego sum qui creavi hominem et assumpsi et redemi et reparavi et reconciliavi gratis. Ego quos eligo et ad penitentiam voco, guberno, protego et conservo. Et nemo sine me potest velle aut perficere bonum. Ego te vocavi de seculo cum esses in peccatis, illuminavi te et docui suave iugum vite mee tollere super te et humiliter portare. Ego te et ea que per te fondavi et plantavi custodiam et servabo, erigam cadentiam et diruta reparabo, et aliis cadentibus alios surrogabo, ita ut si nati non fuerint faciam eos nasci. Et si ad numerum trium devenerit religio tua, inconcussa tamen usque ad finem seculi meo munere permanebit. Et sicut non excidit verbum Dei quia non receperunt me Iudei, sed persecuti sunt me et meos discipulos et occiderunt, quia electionis mee reliquie facte sunt salve et salve fient et magnificatum est nomen meum in gentibus, ita effectus principalis et fructus promissionis et intentionis mee, quem per te facere decrevi in hac hora novissima, non aliqua humana vel satanica contrarietate impediri vel destrui valebit».

Et consolatus est spiritus eius in sermonibus Christi, et ut fratres essent inexcusabiles coram Deo, complebat in se quod fratribus predicabat, et exemplo operum confirmabat quod sermonibus docebat. Inflammabat enim eos ad puram regule sibi a Domino revelate observantia, et in eorum oculis per eum Christus virtutes et signa multiplicabat, ut in eis vite sue et regule promisse fidem et dilectionem augeret et in odio contrariorum solidaret.

In idipsum Christus Iesus misit ad eum angelum suum in specie prefulgida dum esset in speco Sancti Urbani, et privilegia seu singulares gratias, regulam amantibus et pure servantibus usque in finem factas et concessas a Deo in celis, revelavit ei. Et animavit eum ad annuntiandum fratribus singularitatem glorie quam preparavit Christus in celis vitam et regulam fideliter et devote implentibus, et felicem absque impedimento et detentione penarum purgatorii evolationem ad regnum, et cum Christi discipulis preclaras et lucidas mansiones, et in peregrinationis huius exilio defensionem et protectionem singularem ab insidiis demonum et lapsu peccati mortalis, iucundam et Christiformem inhabitationem Christi et spiritus eius in animabus pure et fideliter servantium eam, morientibus in religione cum habitu humilitatis et paupertatis indulgentiam de commissis et omissis propter signum et veritatem rei in qua finaliter sunt inventi et finem misericorditer receperunt; devotionem ad veros regule servatores et religionem habentibus, et ipsos pie recipientibus et eis benigne subvenentibus, augmentum bonorum et gratie et protectionem ab adversis, et liberationem a peccatis, et in fine misericordiam et refrigerium eterne quietis, si audierunt eos et perseveraverint in incepta reverentia et dilectione usque in finem. Persequentibus autem et impugnantibus et odientibus ipsos et eorum religionem et vitam, in presenti privatio gratie, cecitas mentis, involutio in peccatis, amaritudo cordis et impietas, et si non peniteant et resipiscant ante mortem, Christi maledictio et eterna damnatio veniet super eos.

Igitur, eruditus a Christo et ipsius celesti nuntio in spiritus sancti virtute, Franciscus annuntiabat fratribus imitationis humilis et pauperis Christi vite dignitatem incomparabilem, et archanam gloriam, et sublimitatem, signis et excessivis operibus et vivo et efficaci sermone, et inflammabantur recti corde ad puram operationem suscepte vite et in reverentia promisse regule firmabantur.

Ipse autem iis, quos in Christo amore perfectos sentiebat, sui cordis secreta et a Christo immediate suscepta pandens, amorem et observantiam fidelem et plenam Christi paupertatis et humilitatis dicebat esse fundamentum, substantiam et radicem evangelice vite et regule sibi a Christo revelate; quam consecravit Iesus filius Dei, natus in spelunca de paupercula matre, reclinatus in presepio, pannis involutus, quia non habebat locum in diversorio, circumcisus, oblatus, in Egyptum fugiens et inde rediens, in Nazareth habitans, in triduo mendicans, ieiunans, predicans, moriens, sepultus in alieno sepulcro et a morte resurgens. Hanc dicebat radicem obedientie, matrem abrenunciationis, mortem complacentie proprie et cupiditatis et avaritie, fidei operationem, spei ostensionem, humilitatis augmentum, genitricem pacis Dei, que exuperat omnem sensum.

Et dicebat fratribus: «Subtracto fundamento paupertatis a religione, certificatus sum a Christo quod viliter et miserabiliter prosterneret. Est enim, propter humilis paupertatis continentiam et vinculum mandatorum Christi, caritatis et crucis cultui singulariter consecrata tota religio, que electa est ad spiritualiter suscipiendum et pariendum Christum Iesum in diversorio Ecclesie in fine dierum tamquam altera in spiritu Virgo Maria, et ad promittendum, amandum et servandum super terram nihil habere; quod amantes et servantes, Christum Iesum et eius spiritum reverenter et humiliter portant, et perseverantes usque in finem de hac vita securi exeunt, certi de regno celorum».

Propter quod regulam volebat haberi ab omnibus, sciri ab omnibus et, quod plus est, mori cum ipsa. Huius admonitionis non immemor, sanctus ille frater minor qui semper loricam portabat ad carnem, cum propter fidei predicationem et costantem confessionem a saracenis capitalem finaliter accepisse sententiam, accipiens regulam quam semper portabat, oculis ac manibus cum regula elevatis in celum, dixit: «In manus tuas Sanctissime Domine Iesu Christe commendo spiritum meum. Et si quid contra regulam hanc, ut homo, peccavi, tu amator hominum propitiatus indulge». Et his dictis, capitis obtruncatione cum palma martyrii migravit ad Christum.

Hanc dicebat regulam beatus Franciscus esse lignum vite, sapientie fructum, paradisi fontem, archam salutis, scalam ascendentem in celum, pactum eterni federis, evangelium regni et verbum abbreviatum quod fecit Dominus super terram cum discipulis suis. Per hanc docebat fratres suos posse veram requiem animarum et corporum invenire, et suavitatis et levitatis Christi oneris et iugi experiri beatam dulcedinem, et sursum ferens ad celestia pondus.

Ordinatis itaque et plene informatis iam fratribus, et quantum in se erat divinis sermonibus et exemplis ad reverendam et pure et fideliter servandam promisse perfectionis vitam solidatis et confirmatis, caritatis seraphice, qua totus succensus ferebatur in Christum et cuius fervore se hostiam vivam per martyrii flammam Deo peroptans offerre, tribus vicibus ad partem infidelium iter aggressus est, sed bis ad suis fervoris flammam plenius comprobandam, in exemplar sequentibus proponendam, divina dispositione prohibitus est. Tertio, post multa opprobria, vincula, verbera et labores, ad soldanum Babylonie, Christo ordinante, perductus est.

Stansque in conspectu eius, igni Spiritus Sancti totus ardens, in tanta virtute et viva et efficaci predicatione Christum Iesum et eius fidem evangelii predicavit eidem, ut admiraretur Soldanus et omnes pariter qui astabant. Nam ad virtutem verborum que Christus loquebatur in eo soldanus in mansuetudinem conversus auditum verbis eius contra sue nefande legis decretum libenter prebebat, et ad moram contrahendam in terra sua instanter invitavit, et ipsum et omnes fratres suos libere ad sepulchrum absque tributi solutione accedere posse mandavit.

0%