Ordre des Frères Mineurs Capucins

30 - À Philippe de Majorque

Benedictum sit nomen Domini nostri Ihesu Christi, filii Dei qui eripuit nos de potestate tenebrarum et fecit nos coheredes et concorporales et comparticipes regni sui, sola sua gratia et bonitate, liberans nos ab ira ventura.

Reverendo et venerabili patri in Christo Ihesu, Domino P., P. An[gelus], peccatorum ultimus, salutem et caritatis plenitudinem que est infinitum bonum et omne bonum, cuius caritatis infinitam latitudinem, altitudinem, sublimitatem et profundum, Deus in cruce et morte Christi circumscripsit, signavit et exemplavit et proposuit omnibus electis et fidelibus imitandam ut per ipsam virtutibus rectificati et divine sue sapientie luminibus illustrati et Spiritus sancti repleti muneribus essent templum et sedes Dei quia delitie mee, ait, esse cum filiis hominum.

Omne enim quod ex Deo natum est et a Deo procedit, ex caritate et veritate est et manat et in caritate manet et regnat, et ad caritatem ducit et introducit et in veritate humilitatis radicatur, vivit, floret et fructificat et in paupertatis nuditate gloriatur que unitur cruci et tenet iura regni. Beati, inquit veritatis magister, pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum.

Et apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec auferre quid possumus. Habentes igitur alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus.

Id ipsum in pacis Christi fruitione et spiritus unitate insolubili et quiete imperturbabili inconcussum manet. Quod autem animale, carnale mundanum et diabolicum est, in se reflexam habet amoris proprii complacentiam et mundane vanitatis extollentiam et insanabilem avaritie cupiditatem sapit et patitur, sitit vindictam, multiplicat rixas, parit scandala, questiones et litigia generat. Auctoritatem superbam, potestatem tyrannicam, dominationem impiam et iniustam pro rectitudine iustitie et zelo equitatis et cultu pietatis assumit ut impleat impudenter quod perverse diligit et affectat. Qui vere ea que sursum sunt querunt et sapiunt, lites et conflictus verborum fugiunt et in habitaculo humilitatis per cultum iustitie silentium se abscondunt. Et aspicientes in auctorem fidei, qui se ipsum exinanivit, formam servi accipiens et obedivit usque ad mortem, mortem autem crucis, qui cum malediceretur non maledicebat et cum pateretur non comminabatur sed orabat ad Patrem pro crucifixoribus suis dicens: «Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt», secuntur magistrum qui neminem maledixit, neminem offendit, neminem inhonoravit. Sed pro inimicis animam suam posuit et obedivit non tantum bonis et modestis sed etiam discolis et cum timore et modestia, de ea que in eis est fide et spe interrogati, respondent in sanctitate et in iustitia viventes, iuste que iusta sunt locuntur et execuntur, superioribus et inferioribus humilitatem verbis et operibus ostendentes. Quis impugnavit vel correxit Christi vicarium vel litigavit cum ipso et humiliter egit? cuius correctio ad solum Christum, si perversus et malus est, pertinet. Moriatur et sepeliatur in christianis humilibus immissa rapine huius tentatio et resistatur ei ut evanescat et fugiat et a loco et personis conflictus verborum suscitantibus recedant filii pacis. Pater potens et sapiens et fervidus est et nemini subiectus. Filii peccatores vendiderunt iustum, occiderunt fratres, subverterunt iudicium, extinxerunt Spiritum, servierunt mendacio, reliquerunt fontem aque vive, convelaverunt et occultaverunt lucem, succenderunt ignem latentem in domo patris, lacum effoderunt et aperuerunt, in ipsum impingentes innocuos, exultaverunt et letati sunt. Quare iustissimo Dei prophetato iudicio de rampno egredietur ignis et erit meritum, excoctos humiliet et affligat et humilis corde, christiana prudentia doctus non appropinquet igni. Egressum est a Domino verbum et servus et minister Domini fabricat illud.

Pax immensa tecum et Christi caritas in te regnet que generat in sanctis discretionis lumina certa et in pacificis pauperibus corde humilibus requiescit, preterita et futura presentia ignee facit et in omnibus creaturis, naturis, scripturis, proprietatibus, mysteriis, figuris, prophetiis, ordinibus et legibus se revelat primatum tenens et a cruciatu temporis et carcere loci et varietate vicissitudinum et tyrannide demonum et cogitationum dispersione et passione vitiorum liberat et abstrahit ac virtutis sue operatione et passione beata, Patri celesti per Christum in Spiritu sancto iungit. Et prima humilibus pauperibus occurrit et se eis ex omnibus et in omnibus comunicat et confixionis sue et Christi exaltationem cruciformem ascensus et sublimem certam scientiam super mentem et humanam intelligentiam manifestat. Novitatem Verbi incarnati, divinam vitam, doctrinam, actus, affectus, mores, virtutes, lachrymas, orationem, dolores, crucem, mortem, sepulturam, triumphum Resurgentis et regni gloriam seraphyce mentibus imprimit et horum omnium ineffabilem operationem et virtutem infundens sanctorum affectibus, occulte et secundum mensuram suscipientium, eterni regni incorruptibilia bona pregustare facit ut que sursum sunt sapiant et felici experientia discant quantum amaritudine infernali plena sunt que carnaliter et mundane delectant. Hinc apostolus omnia detrimentum facit et arbitratur ut stercora ut Christum lucrifaciat et nudus a sua iustitia que secundum legem erat, iustitia que ex fide est Ihesu Christi indutus et vivificatus, inveniatur ut novitatem vite Christi, notitia caritatis que omnem transcendit scientiam, noscat et ex eadem notitia comunicata spiritualitate donorum Resurgentis, passionis Christi sotietatem habeat ex intelligentia et virtute quam caritas generat et configuratus morti eius, que mors est omnipotentie et infinite sapientie Dei et misericordie continentia et ostensio et consumatio plena, Christum in se cruciformiter ferens, occurrat Christo iudici spirituali, resurrectionis glorie veste decoratus. Que retro sunt, etsi alta sunt apud homines, quia abhominatio sunt apud Deum, oblivioni tradens, nudus et caritate sursum actus et altissime paupertatis penna levatus, ad ea que priora sunt se extendit, destinatum persequens bravium superne vocationis in Christo Ihesu. Quicumque, inquit, perfecti sumus, hoc sentiamus ad caritatis, scilicet eternum et immortale regnum ex caritate aspirantes, unum postulantes et desiderantes: habitare in domo Domini et videre faciem eius semper.

Est enim spiritus vite caritatis lex a qua et secundum quam et propter quam omnes divine influentie et ad quam omnis sapientia humana, angelica et divina reducitur et cui ancillantur et subserviunt leges ecclesiastice et civiles. Et omne contrarium caritati et a caritate separans a maligno est et spiritui gratie qui est spiritus caritatis, contumeliam facit et Christi fidem et humilitatem, pietatem, sapientiam et Ecclesie pacem impugnat nec Christi promissionum et hereditatis glorie consors erit, qui usque in finem legi caritatis inimica adinvenit, operatur et docet. Sed abscissus a capite et eius corpore mystico, vita privatus gratie, putrescet et subactus principi mortis, heres eternorum malorum fiet. Hanc enim immutabilem, vivificam et divinissimam gratie et caritatis legem que in angelis et in sanctis, in celo et in Ecclesia operatur archanam et indivisibilem per Christum unionem, Lucifer cum suo tartareo exercitu odit et in Ecclesia et in sanctis impugnans exterminare et de medio tollere molitur et innumeris malignitatis sue artibus satagit ut exclusi a lege vite et caritatis veritate nudati, infra circulum erroris et operatione mendacii conclusos ad infernalia secum tormenta deducat. Idcirco, ut ait sanctus Isidorus in libro «De officis», «precem vel orationem dominicam, Christus de libro iuris celestis ad petitionem apostolorum edidit ut Deum qui caritas est et misericordiarum Pater, nature humane per Christum reparator et conditor, tanquam gratie et caritatis filii Christum imitemur in suo nomine a solo Deo perfecte bono perfectionis munera postulantes». Celum, ignis, aer, aqua, terra et omnia que in eis sunt magna et valde bona sunt. Sed dignitate rationis et facultate liberi arbitrii non equiparantur homini ut sacra eloquia docent quia non sunt facta ad imaginem et similitudinem Dei sed intellectu et liberi arbitrii facultate carent. Et si careat homo gratia Dei et sit privatus veritate caritatis, omnia creata famulantia et ei ex divino statuto subiecta insurgent et pugnabunt contra eum et sentiet in sempiternum adversa.

Revolvuntur in scripto quod misistis et in rationibus in eo positis et tactis ex parte patris et filiorum, legum et decretalium suppositiones more disputantium et quod intelligunt vel quod amant firmare auctoritatibus et rationibus sua conantur utili ratione. Sed frustra iacitur rete ante oculos pennatorum quia Christi sapientia que sola de celo est, declaravit et declarabit quod verum est. Status innocentie et status glorie predicant nuditatem; lex nature indigentiam et comunitatem et ignorantiam et pravitatem. Lex scripta infirmitatem, impotentiam et prophetiis et figuris et signis: Christum legis caritatis et gratie doctorem tanquam omnis consumationis et gratie veritatis datorem et auctorem, cuius regnum non est de hoc mundo, qui non habuit ubi caput reclinaret, qui docuit omnia derelinquere et crucem tollere et ex caritate obedientiam servare et voluntatem propriam abnegare et virginitatem assumere et cum humilitate custodire et initium et finem bonorum gratie et glorie, mandatum novum sue caritatis servare et cuncta ex caritate et in caritate et propter caritatem cogitare, loqui, diligere et facere, perfecte autem caritatis scientiam et doctrinam, operibus, sacramentis et consiliis tradens, claudens, signans et explicans ut eorum virtute et participatione protegamur a malis dum peregrinamur in corpore et sumus in valle miserie et compendibus carnis quia christianorum proprietas, dominium et hereditas non est in hoc mundo. Nam caro in morte in pulverem et in terram, matrem omnium, redit. Anima si non vivit in caritate, descendit ad inferos. Igitur cogitationes et opera et affectus et actus qui sunt in nobis sunt nostra proprietas et ipsa nos sequitur quocumque imus, deorsum cum proprietate peccati, sursum cum proprietate gratie et caritate scilicet Christi qui non est de hoc mundo sed solus de celo descendit et solus in celum ascendit ut adimpleret omnia. Et ipse est resurrectio et vita suorum membrorum qui mundo mortui sunt et non sibi sed ei vivunt et non habent hic manentem civitatem sed in crucis navi ad celum tendunt ubi Christus est in dextera Patris sedens. Qui enim Christi sunt, in navigio omnibus utuntur secundum legem caritatis que non sibi placet, nec sibi vivit nec que sua sunt querit, nec que carnis et mundi sunt sapit.

Cuius est ergo tunica caritatem habentis illius cuius est corpus et anima tunicam ferentis qui est templum Christi in quo nihil est et nihil introire debet immundum sed sanguine agni oportet esse quod in illud infertur consecratum. Si enim ex lege caritatis possunt pro fratribus animam ponere qui Christi discipuli sunt, non erit eis difficile alapam danti alteram parare et tunicam tollenti pallium prebere et angariantem spontanee et letanter sequi et postulanti dare quod ad sustentationem et quotidianum usum accepit et benefacere persequentibus et orare pro eis, non thesaurizare, nec sollicitari in crastinum sed primum querere regnum Dei et habere mores sine avaritia et contentari presentibus et de Dei providentia et promissione habere certitudinem que mentiri non potest. Ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam et hec omnia — id est substentationi nature oportuna addicientur vobis. Sed nos volumus arrogantia et vanitate elati et mendaces facti, dici evangelii observatores et operibus habere loculos, nec sicut Christus habuit: ut oblata pro pauperibus et infirmis ad caritatis et misericordie prebendum exemplum reservari faceret aut ut infirmis discipulis et in peregrinatione et persecutione positis et post ipsius regressum ad Patrem, dispensatoribus verbi et veritatis legis et caritatis et evangelii gratie in mundo predicatoribus statuendis et mittendis, pietatis et misericordie formam daret ut ex caritatis et pietatis ipsius exemplo, omnia disponerent et omnis avaritie et cupiditatis deposita specie, omnia facerent caritati servire et in oblatis sibi pro quotidiana neccessitate, de se ipsis sollicitudinem nullam sed de viduis et pupillis et pauperibus et infirmis per vigilem et diligentem curam se habere monstrarent. Unum cibum alius cum gula, alius cum dispersione cogitationum, alius cum memoria Dei et alius cum gratiarum actione sumit. In una lectione vel psalmi cantu, aliquis vana cogitat non que dicit; aliquis cogitat et intendit verborum sensibus, aliquis Spiritum sanctum et Christum Dei sapientiam gustat et contemplatur in psalmo. Alter in creaturis et in scripturis considerabit essentiam et naturam; alter omnipotentiam, sapientiam et bonitatem Creatoris; alter incarnationem, mortem et resurrectionem ac gloriam Redemptoris; alter ex omnibus accipiet occasionem erroris; alter Deum esse omnia in omnibus ignee et supernaturaliter contemplatur. Sed omnia tantum sunt virtuosa, vera et bona quantum caritati veritatis serviunt et in caritate fiunt et ad caritatem inducunt et in caritate manent et manere faciunt. Caritatem perfectam habenti, omnia sunt preter Christum amara et dolor, luctus et gemitus, exilium, carcer, fetor, tenebre et compedes omnia que sunt in mundo delectabilia carnalibus, avaris et superbis. Sed et ipse sibi ipsi secundum quod natura est ire filius, super omnia creata est sibi abhominabilis, horribilis et importabilis et se ipsum oculo caritatis quem gratia accepit inspiciens, mortuum caritati, oppositum veritati, annihilatum virtuti et gratie et omni bono contrarium cum impossibilitate sempiterna liberationis a malis culpe et pene cordaliter confitetur et sentit et reconciliatione et reparatione mediatoris ad gratiam adoptionis filiorum et cohereditationem regni glorie Christi indignissimum profundissime intelligit et certissime ex caritatis secreta operatione cognoscit, per quam non est suus, nec potest se ipsum diligere neque mundum, neque ea que mundi sunt. Et a proprietate infernali sui amoris expoliat eum Christi caritas et induit vestimento salutis, displicentia sui ipsius et odio sempiterno omnium que sunt mundi et crucem Christi assumit pro baculo et carnes agni et mortem pro viatico et omnia quibus utitur pro materia lamentationis et luctus et recognitionis malorum inexplicabilium que se amans incurrit et volens amplexatus est et cum periculis infinitis dolens et timens portare compellitur. Omne vero proprium et comune et substantia et motus et vita et sensus et imaginatio et memoria et intelligentia et sapientia et virtus et voluntas et usus et actus, Christus est et lex et veritas caritatis eius. Et ex Christo et in Christo et ad gloriam Christi omnia cogitat, adinvenit, disponit et operatur. Et cadere ab eo et observantia vivificantis unice et multiplicis legis eius est ei ve, mors et infernus. Christus pauper in celo et in terra, in angelis et sanctis, in paradiso et in Ecclesia, predestinatus, previsus, prefiguratus, prophetatus, promissus et exhibitus pauper, ut provisa et promissa de se prophetata impleret, omnia sua in paupertate fundavit. Est autem paupertas evangelica inter Christi beatitudines prima et inter consilia singulariter discreta, humilitatis habitus, gratie et caritatis fundamentalis affectus, tota simul cum virginitate celestis.

Hec cum omnibus perfectionis statibus currit sed altissime cum Christi discipulis et apostolicis viris. Ad hanc perfecte servandam Christus Franciscum vocavit et elegit in hac hora novissima et precepit ei evangelicam assumere Regulam et a papa Innocentio fuit omnibus annuntiatum, in concilio generali, quod de sua auctoritate et obedientia sanctus Franciscus evangelicam vitam et Regulam assumpserat et servare, Christo inspirante, promiserat, sicut sanctus vir frater Leo scribit et frater Iohannes de Celano. Sanctus vero Dominicus, et ipse a Christo missus, sancti Augustini elegit et tenuit regulam et exemplo sanctorum patrum, servatione et exemplo evangelice paupertatis quam vidit et audivit a sancto Francisco et eius sotiis animatus, superaddidit regule sancti Augustini paupertatis evangelice altissimam perfectionem non habere proprium in comuni. Unde sub maledicto interdixit ut nullus proprietatem in suo Ordine reciperet et quod in philosophicis studium non haberent, et hec est ratio quare de elemosynis mendicatis vivere est eis equaliter a summis pontificibus concessum. Verba vero sapientissimi et sanctissimi viri, de paupertatis gradibus, videlicet Innocentii seu Petri de Tharenthasio dicta inveniuntur a [sanctis aliis]: sancto Basilio, Gregorio Nazianzeno, Hieronymo, Maximo et Symone Metaphraste. Sed et sanctorum patrum perfectionibus et vitis, hoc ipsum latissime colligitur. Quis enim apostolorum Christi et discipulorum eius et apostolorum vitam et conversationem legens, altissimam paupertatem eos servasse, immo vitam angelicam potius quam humanam habuisse non intelligat? Ut autem de ipsis apostolis taceam, quid habuit super terram Lucius, Petri discipulus qui herbis crudis tantum et aqua, semel aut bis in hebdomada in vesperis suum reficiebat corpusculum? Hyonius, Frontonius, Archypus et alii innumeri his similes de quibus Phylo et Eusebius et sancti alii plures scribunt, quod habuerunt et quod habere super terram voluerunt nisi adherere Deo et Christi comunicare passionibus et morti ipsius configurari et in eius cruce gloriari?

Nos autem qui terreni et animales sumus et qui celestem sanctorum perfectorum vitam imitari non valemus, ea que non possumus, debemus admirari et venerari in sanctis et in nobis ipsis profundius humiliari et orare ut eorum meritis et orationibus salvemur. Nervi autem testiculorum Behemoth perplexi sunt. Qui humane sapientie terrenis rationibus innodati solutionem difficilem habent, in oculis precipue sophistarum qui ut plurimum cum legistis et decretistis humanas laudes et mundana lucra sectantur, qui comuniter alte sapere de se habent et litigiis et questionibus gaudent et caput erigentes, gradiuntur ventre et pectore super terram, mundus hos sequitur et clerus honorat. In curribus eorum religiosi sedent et dum studiis eorum se tradunt, affectibus similibus imbuuntur et operibus angelice vite relictis, sermone tantum predicant regnum Dei.

Caritatis autem operatio et fructus est observantia mandatorum et consiliorum Christi quem qui diligit mandata servat quia probatio dilectionis exhibitio est operis. Adversari autem mandatis Christi et ipsius consilia spernere et promissa non implere, opus est Sathane et antichristiane superbie et obstinate mentis et perfide. Igitur legi Christi caritatis et gratie est totis viribus inberendum ut cum venerint tentationes et scandala a Christo prophetata, non seducamur et involvamur in superventuris tentationibus toto orbi. Si enim cum privati fuerint homines caritate veritatis, mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio et iudicentur omnes qui consenserunt vanitati vel iniquitati et non crediderunt veritati, nihil est ita timendum sicut caritate veritatis privari et dividi a capite Christo et ipsius mystico corpore sacro. Caritatis veritatem mystice designat et figurat Helyas. Spei fiduciam et altitudinem, Ieremias. Fidei firmitatem et vitam, Iohannes Baptista. Hi tria et septem tempora personaliter et mystice complent et signant et claudunt et solvunt operum Dei archana, mysteria et profunda iudicia. Helyas prophetarum supremus, Spiritus Sancti personam figurans, cuius verbum ardebat ut facula, qui continuuit celum et resistit regi impio et induxit ignem de celo, et amplificatus est in mirabilibus suis et ante Christum iudicem in fine venturus est ut antichristo resistat et convertat corda patrum in filios et evangelice Christi vite perfectionem in Iudeis et gentibus innovet et reformet mystice in apostolis predicavit et partem synagoge convertit ad Christum et in ipsis spiritualiter fugit a conspectu perfide synagoge qui personaliter fugerat a facie impiissime Iezabelis.

Idolatrantium gentium cecitatem et fornicationem et Iudeorum perfidiam et apostasiam a Christo, gloriosus martyrum chorus reprehendit acriter et viriliter increpat quasi alter in spiritu Iohannes Baptista et cum sanguinis effusione per mortem et martyria testimonium perhibet veritati.

In sacris theologie doctoribus sanctificatis in Ecclesie catholice ventre locutus est et apparuit spiritualiter Ieremias evellens, destruens, dissipans et disperdens diversas et venenatas hereticorum doctrinas perversas et sectas et edificans et plantans fidei et morum documenta sancta et aperiens et revelans celestis sapientie archana mysteria. Et rursum quasi in curru igneo contemplantium anachoritarum et virginum chorus in celo Ecclesie surgit in spiritu et virtute Helye. Quem monasticus ordo in sancto Benedicto et sancto Bernardo, Romualdo, Iohanne et eorum sequacibus, multiplicatus et consecratus in quinto Ecclesie tempore, sicut Ieremias consecratus in ventre matris, in quinto prophetavit tempore synagoge. Post quem Dominicus et Franciscus, quasi unus homo ex corpore et anima subsistens et invicem sicut corpus et anima adversantes, parare Christo domino opere et doctrina plebem perfectam, tanquam Iohannes Baptista Salvatori parare viam et dirigere semitas missus fuit, qui, Herodyade procurante, ab Herode in carcerem missus, puella saltante, capite nunc sicut tunc spiritualiter diminutus occubuit ut appareat qualiter appropinquamus ad finem. Et ecce post hoc, primo in spiritu et postea in persona est venturus Helyas qui testimonium perhibebit veritati et in spiritu humilitatis et nuditate paupertatis et caritate veritatis omnia restituet et ad patrum semitas perfectionis et sanctitatis plene reducet.

Et cetera de ista epistula hic non sunt scripta.

0%