Ordre des Frères Mineurs Capucins
Visitez le site vaticancatholique.com pour des informations cruciales sur la foi catholique traditionnelle.

Testamentum Sancti Francisci

Dominus ita dedit mihi Fratri Francisco incipere facere paenitentiam; quia cum essem in peccatis, nimis videbatur mihi amarum videre leprosos, sed ipse Dominus adduxit me inter ipsos, et feci misericordiam cum illis. Et recedente me ab ipsis, in quod videbatur mihi amarum, conversum fuit mihi in dulcedinem animae et corporis. Et posteà parum steti, et exivi de saeculo.

Et Dominus talem fidem mihi dedit Ecclesiis, ut ita simpliciter adorarem et dicerem : Adoramus te, Sanctissime Domine Jesu Christe, hic et ad omnes Ec clesias tuas, quae sunt in toto mundo, et benedicimus tibi; quia per Sanctam Crucem tuam tuam redemisti mundum.

Postea dedit mihi Dominus, et dat tantam fidem in Sacerdotibus, qui vivunt secundum formam Sanctae Romanae Ecclesiae, propter ordinem ipsorum, quod si facerent mihi persecutionem, volo recurrere ad ipsos. Et si haberem tantam sapientiam, quantam Salomon habuit, et invenirem pauperculos Sacerdotes hujus saeculi, in Ecclesiis in quibus morantur, nolo praedicare contra voluntatem ipsorum. Et ipsos et omnes alios volo timere, amare, et honorare, sicut dominos meos. Et nolo in ipsis considerare peccatum ; quia filium Dei discerno in eis, et domini mei sunt. Et propter hoc facio, quia nihil video corporaliter in hoc saeculo de ipso Altissimo Filio Dei, nisi Sanctissimum Corpus ejus, et Sacratissimum Sanguinem suum, quem ipsi recipiunt, et ipsi soli aliis administrant. Et haec sanctissima mysteria super omnia volo honorare et venerari, et in locis pretiosis collocari.

Sanctissima vero nomina, et verba ejus scripta, ubicumque invenero in locis illicitis, volo colligere, et rogo quod colligantur, et in loco honesto collocentur.

Et omnes Theologos, et qui ministrant nobis sanctissima verba divina, debemus honorare et venerari, sicut eos, qui ministrant nobis spiritum et vitam.

Et postquam Dominus dedit mihi de Fratribus, nemo ostendebat mihi quid debe rem facere, sed ipse Altissimus revelavit mihi, quod deberem vivere secundum formam Sancti Evangelii, et ego paucis verbis, et simplicibus feci scribi, et Dominus Papa confirmavit mihi.

Et illi, qui veniebant ad recipiendum vitam istam, omnia quae habere poterant dabant pauperibus. Et eramus contenti tunicà una, intus et foris repetiata, qui volebant, cum cingulo et brachis, et nolebamus plus habere.

Officium dicebamus Clerici secundum alios Clericos. Laici dicebant Pater noster. Et satis libenter manebamus in Ecclesiis pauperculis et derelictis, et eramus idiotae, et subditi omnibus.

Et ego manibus meis laborabam, et volo laborare, ct omnes alii Fratres firmiter volo quod laborent de laboritio, quod pertinet ad honestatem, et qui nesciunt discant; non propter cupiditatem recipiendi pretium laboris, sed propter bonum exemplum, et ad repellendam otiositatem.

Et quando non dare tur nobis pretium laboris, recurramus ad mensam Domini, petendo eleemosynam ostiatim. Salutationem mihi Dominus revelavit, ut diceremus : Dominus det tibi pacem.

Caveant sibi Fratres, ut Ecclesias et habitacula paupercula et omnia alia quae pro ipsis construuntur, penitus non recipiant, nisi essent sicut decet sanctam paupertatem quam in Regula promisimus, semper ibi hospitantes, sicut advenae et peregrini.

Praecipio firmiter per obedientiam Fratribus universis, quod ubicumque sunt, non audeant petere aliquam litteram in Curiâ Romanâ per se, neque per interpositam personam, neque pro Ecclesia, neque pro aliquo loco, neque sub specie praedicationis, neque pro persecutione suorum corporum, sed ubicumque non fuerint recepti, fugiant in aliam terram, ad faciendum ibi poenitentiam cum benedictione Dei.

Et firmiter volo obedire Generali Ministro, et illi Guardiano quem sibi placuerit mihi dare; et ita volo esse captus in manibus suis, ut non possim ire, vel facere contra obedientiam et voluntatem suam; quia Dominus meus est.

Et quamvis sim simplex et infirmus, tamen semper volo habere Clericum, qui mihi faciat officium, sicut in Regula continetur. Et omnes alii Fratres, ita teneantur firmiter obedire Guardianis suis, et facere officium secundum Regulam.

Et si aliqui inventi essent, qui non facerent officium secundum Regulam, et vellent alio modo variari, aut non essent catholici; omnes Fratres ubicumque sint, per obedientiam teneantur, quod ubicumque invenerint aliquem ipsorum, proximiori Custodi illius loci, ubi ipsum invenerint, debeant praesentare. Et Custos teneatur per obe dientiam ipsum fortiter custodire, sicut hominem in vinculis, die noctuque, ita quod non possit eripi de manibus suis, donec propria sua personâ ipsum repraesentet in manibus sui Ministri. Et Minister teneatur fir miter per obedientiam ipsum mittere talibus Fratribus, qui die noctuque custodiant ipsum, sicut hominem in vinculis, donec repraesentent ipsum coram Domino Ostiensi, qui est Dominus, Protector et Corrector is tius Fraternitatis.

Et non dicant Fratres : Haec est alia Regula; quia haec est recordatio, admonitio et exhortatio, et meum Testamentum, quod ego, Frater Franciscus parvulus vester, facio vobis Fratribusmeis benedictis, propter hoc ut Regulam, quam Domino promisimus, melius catholice observemus.

Et Generalis Minister, et omnes alii Ministri et Custodes per obedientiam teneantur in istis verbis non addere, vel minuere, et semper hoc scriptum habeant secum juxta Regulam, et in omnibus Capitulis, quae faciunt, quando legunt Regulam, legant et ista verba.

Et omnibus Fratribus meis Clericis et Laicis praecipio firmiter per obedien tiam, ut non mittant glossas in Regula, nec in istis verbis, dicendo : ita volunt intelligi ; sed sicut dedit mihi Dominus pure et simpliciter dicere, et scribere Regulam et ista verba, ita simpliciter et pure sine glossa intelligatis, et cum sancta operatione observetis usque in finem.

Et quicumque haec observaverit, in Coelo repleatur benedictione Altissimi Patris Caelestis, et in terra repleatur benedictione dilecti Filii sui, cum Sanctissimo Spiritu Paracleto et omnibus Virtutibus Caelorum, et omnibus Sanctis. Et Ego Frater Franciscus parvulus vester, et servus, quantumcumque possum, confirme vobis intus et foris istam sanctissimam benedictionem. Amen.

0%