Caput 12
Quicumque Fratrum divina inspiratione voluerint ire inter Saracenos et alios infideles, petant indè licentiam à suis Ministris Provincialibus, Ministri verò nullis eundi licentiam tribuant, nisi eis, quos viderint esse idoneos ad mittendum. Ad haec per obedientiam injungo Ministris, ut petant à Domino Papa unum de Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui sit Gubernator, Protector et Corrector istius Fraternitatis, ut semper subditi, et subjecti pedibus ejusdem Sanctae Romanae Ecclesiae, stabiles in fide Catholica, paupertatem et humilitatem, et Sanctum Evangelium Domini nostri Jesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus.