Caput 7
Si qui Fratrum, instigante inimico, mortaliter peccaverint pro illis peccatis, de quibus ordinatum fuerit inter Fratres, ut recurratur ad solos Ministros Provinciales, teneantur praedicti Fratres ad eos recurrere quàm citius poterunt sine mora. Ipsi verò Ministri, si presbyteri sunt, cum misericordia injungant illis paenitentiam. Si vero presbyteri non sunt, injungi faciant per alios Sacerdotes Ordinis, sicut eis secundùm Deum meliùs videbitur expedire. Et cavere debent, ne irascantur, et conturbentur propter peccatum alicujus, quia ira, et conturbatio in se, et in aliis impediunt charitatem.