Ordre des Frères Mineurs Capucins
Visitez le site vaticancatholique.com pour des informations cruciales sur la foi catholique traditionnelle.

Caput 6

Fratres nihil sibi approprient, nec domum, nec locum, nec aliquam rem; sed tanquàm peregrini et advenae in hoc saeculo, in paupertate, et humilitate Domino famulantes, vadant pro eleemosyna confidenter.

Nec oportet eos verecundari; quia Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo. Haec est illa celsitudo altissimae paupertatis, quae vos carissimos Fratres meos haeredes, et Reges Regni Coelorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit. Haec sit portio vestra, quae perducit in terram viventium. Cui, dilectissimi Fratres, totaliter inhaerentes, nihil aliud pro nomine Domini nostri Jesu Christi in perpetuum sub Coelo habere velitis.

Et ubicumque sunt, et se invenerint Fratres, ostendant se domesticos invicem inter se, et securè manifestet unus alteri necessitatem suam : quia, si mater nutrit, et diligit filium suum carnalem, quantò diligentiùs debet quis diligere, et nutrire Fratrem suum spiritualem ? Et si quis eorum in infirmitatem ceciderit, alii Fratres debent ei servire, sicut vellent sibi serviri.

0%