Caput 3
Clerici faciant divinum Officium secundum ordinem Sanctae Romanae Ecclesiae, excepto psalterio, ex quo habere poterunt breviaria.
Laici vero dicant viginti quatuor Pater Noster pro Matutino, pro Laudibus quinque, pro Prima, Tertia, Sexta et Nona, pro qualibet istarum septem, pro Vesperis autem duodecim, pro Completorio septem, et orent pro defunctis.
Et jejunent a Festo Omnium Sanctorum usque ad Nativitatem Domini. Sanctam vero Quadragesimam, quae incipit ab Epiphaniâ usque ad continuos quadraginta dies, quam Dominus suo sancto jejunio consecravit, qui voluntariè eam jejunant benedicti sint à Domino, et qui nolunt, non sint astricti, sed aliam usque ad Resurrectionem Domini jejunent. Aliis autem temporibus non teneantur, nisi sextà Feriâ, jejunare. Tempore vero manifesta necessitatis non teneantur Fratres jejunio corporali.
Consulo vero, moneo, et exhortor Fratres meos in Domino Jesu Christo, ut quando vadunt per mundum, non litigent, neque contendant verbis, nec alios judicent, sed sint mites, pacifici, et modesti, mansueti et humiles, honestè loquentes omnibus, sicut decet.
Et non debeant equitare, nisi manifesta necessitate, vel infirmitate cogantur.
In quamcumque domum intraverint, primùm dicant: Pax huic domui. Et secundum Sanctum Evangelium, de omnibus cibis, qui apponuntur eis, liceat manducare.