Caput 2
Si qui voluerint hanc vitam accipere, et venerint ad Fratres nostros, mittant eos ad suos Ministros Provinciales, quibus solummodo, et non aliis, recipiendi Fratres licentia concedatur.
Ministri vero diligenter examinent eos de Fide Catholica et de Ecclesiasticis Sacramentis. Et si haec omnia credant, et velint ea fideliter confiteri et usque in finem firmiter observare, et uxores non habeant, vel si habent, et jam monasterium intraverint uxores, vel licentiam eis dederint, auctoritate Diocesani Episcopi, voto continentiae jam emisso, et illius sint aetatis uxores, quod non possit de eis oririsuspicio; dicant illis verbum Sancti Evangelii: quod vadant, et vendant omnia sua, et ea studeant pauperibus erogare. Quod si facere non potuerint, sufficit eis bona voluntas.
Et caveant Fratres, et eorum Ministri, ne solliciti sint de rebus suis temporalibus, ut libere faciant de rebus suis quidquid Dominus inspiraverit eis. Si tamen consilium requiratur, licentiam habeant Ministri mittendi eos ad aliquos Deum timentes, quorum consilio bona sua pauperibus erogentur. Postea concedant eis pannos probationis, videlicet : duas tunicas sine caputio, et cingulum, et brachas, et caparonem usque ad cingulum, nisi eisdem Ministris aliud secundum Deum aliquandò videatur.
Finito verò anno probationis, recipiantur ad obedientiam, promittentes vitam istam semper, et Regulam observare. Et nullo modo licebit eis de ista Religione exire, justà mandatum Domini Papae, quia secundùm Sanctum Evangelium : Nemo mittens manum ad ara trum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
Et illi qui jàm promiserunt obedientiam, habeant unam tunicam cum caputio, et aliam sine caputio, qui voluerint habere.
Et qui necessitate coguntur possint portare calceamenta. Et Fratres omnes vestimentis vilibus induantur, et possint ea repetiare de saccis, et aliis petiis, cum benedictione Dei. Quos moneo, et exhortor, ne despiciant, neque judicent homines, quos vi derint mollibus vestimentis, et coloratis indutos, uti cibis et potibus delicatis; sed magis unusquisque judicet, et despiciat semetipsum.